Hildegardis, Magistra Montis S. Ruperti, d. 1179.

 324. (1. ) Sequentia de Spiritu Sancto.

 325. (2. ) Hymnus de Sancto Spiritu.

 326. (3. ) Sequentia de Sancta Maria.

 327. (4. ) De Sancta Maria.

 328. (5. ) Hymnus de Sancta Maria.

 329. (6. ) Hymnus de Sancto Matthia.

 330. (7. ) Sequentia de Sancto Disibodo.

 331. (8. ) De Sancto Euchario Sequentia.

 332. (9. ) Sequentia de Sancto Maximino.

 333. (10. ) De Sancto Ruperto.

 334. (11. ) De Undecim Milibus Virginum.

 335. (12. ) Hymnus.

 336. (13. ) Symphonia Yirginum.

 337. (14. ) Symphonia viduarum.

334. (11. ) De Undecim Milibus Virginum.

1. 0 ecclesia, oculi tui similes saphyro sunt et aures tuae monti Bethel, et nasus tuus est sicut mons murrae et turis et os tuum quasi sonus aquarum multarum.

2. In visione verae fidei Ursula filium Dei amavit et virum cum hoc saeculo reliquit et in solem aspexit atque pulcherrimum iuvenem vocavit dicens:

3. In multo desiderio desideravi ad te venire et in caelestibus nuptiis tecum sedere, per alienam viam ad te currens velut nubes, quae in purissimo aere currit similis saphyro.

4. Et postquam Ursula sic dixerat, rumor iste per omnes populos exiit.

5. Et dixerunt: Innocentia puellaris ignorantiae nescit, quid dicit.

6. Et coeperunt ludere cum illa in magna symphonia, usque dum ignea sarcina super eam cecidit.

7. Unde omnes cognoscebant, quia contemptus mundi est sicut mons Bethel.

8. Et cognoverunt etiam suavissimum odorem murrae et turis, quoniam contemptus mundi super omnia ascendit.

9. Tunc diabolus membra sera invasit, quae nobilissimos mores in corporibus istis occiderunt.

10. Et hoc in alta voce omnia elementa audierunt et ante thronum Dei dixerunt:

11. Wach, rubicundus sanguis innocentis agni in desponsatione sua effusus est.

12. Hoc audiant omnes caeli et in summa symphonia laudent agnum Dei, quia guttur serpentis antiqui in istis margaritis materie verbi Dei suffocatum est.