Hildegardis, Magistra Montis S. Ruperti, d. 1179.

 324. (1. ) Sequentia de Spiritu Sancto.

 325. (2. ) Hymnus de Sancto Spiritu.

 326. (3. ) Sequentia de Sancta Maria.

 327. (4. ) De Sancta Maria.

 328. (5. ) Hymnus de Sancta Maria.

 329. (6. ) Hymnus de Sancto Matthia.

 330. (7. ) Sequentia de Sancto Disibodo.

 331. (8. ) De Sancto Euchario Sequentia.

 332. (9. ) Sequentia de Sancto Maximino.

 333. (10. ) De Sancto Ruperto.

 334. (11. ) De Undecim Milibus Virginum.

 335. (12. ) Hymnus.

 336. (13. ) Symphonia Yirginum.

 337. (14. ) Symphonia viduarum.

329. (6. ) Hymnus de Sancto Matthia.

1. Matthias, sanctus per electionem, vir praeliator per victoriam, ante sanguinem agni electionem non habuit, sed tardus in scientia fuit quasi homo, qui perfecte non vigilat.

2. Donum Dei illum excitavit, unde ipse prae gaudio sicut gigas in viribus suis surrexit, quia Deus illum praevidit sicut hominem, quem de limo formavit, cum primus angelus cecidit, qui Deum negavit.

3. Homo, qui electionem vidit, vae, vae, cecidit; boves et arietes habuit, sed faciem suam ab eis retrorsum duxit et illos dimisit.

4. Unde foveam carbonum invasit et desideria sua osculatus in studio suo illam sicut Olympum erexit.

5. Tunc Matthias per electionem divinitatis sicut gigas surrexit, quia Deus illum posuit in locum, quem perditus homo noluit. 0 mirabile miraculum, quod sic in illo resplenduit!

6. Deus enim ipsum praevidit in miraculis suis, cum nondum haberet meritum operationis, sed mysterium Dei in illo gaudium habuit, quod idem per institutionem suam non habebat.

7. 0 gaudium gaudiorum, quod Deus sic operatur, cum nescienti homini gratiam suam impendit ita, quod parvulus nescit, ubi magnus volat, cuius alas Deus parvulo tribuit.

8. Deus enim gustum in illo habet, qui seipsum nescit, quia vox eius ad Deum clamat, sicut Mathias fecit, qui dixit: 0 Deus, Deus meus, qui me creasti, omnia opera mea tua sunt.

9. Nunc ergo gaudeat omnis ecclesia in Matthia, quem Deus in foramine columbae sic elegit. Amen.