Hildegardis, Magistra Montis S. Ruperti, d. 1179.

 324. (1. ) Sequentia de Spiritu Sancto.

 325. (2. ) Hymnus de Sancto Spiritu.

 326. (3. ) Sequentia de Sancta Maria.

 327. (4. ) De Sancta Maria.

 328. (5. ) Hymnus de Sancta Maria.

 329. (6. ) Hymnus de Sancto Matthia.

 330. (7. ) Sequentia de Sancto Disibodo.

 331. (8. ) De Sancto Euchario Sequentia.

 332. (9. ) Sequentia de Sancto Maximino.

 333. (10. ) De Sancto Ruperto.

 334. (11. ) De Undecim Milibus Virginum.

 335. (12. ) Hymnus.

 336. (13. ) Symphonia Yirginum.

 337. (14. ) Symphonia viduarum.

325. (2. ) Hymnus de Sancto Spiritu.

1. 0 ignee spiritus, laus tibi sit, qui in tympanis et cytharis operaris.

2. Mentes hominum de te flagrant et tabernacula animarum eorum vires ipsarum continent.

3. Inde voluntas ascendit et gustum animae tribuit, et eius lucerna est desiderium.

4. Intellectus te in dulcissimo sono advocat ac aedificia tibi cum rationalitate parat, quae in aureis operibus sudat.

5. Tu autem semper gladium habes illud, absci[n]dere, quod noxiale pomum per nigerrimum homicidium profert,

6. Quando nebula voluntatem et desideria tegit, in quibus anima volat et undique circuit.

7. Sed mens est ligatura voluntatis et desiderii.

8. Cum vero animus se ita erigit, quod requirit pupillam mali videre et maxillam nequitiae, tu eum citius in igne comburis, cum volueris.

9. Sed et cum rationalitas se per mala opera ad prona declinat, tu eam, cum vis, stringis et confringis et reducis per infusionem experimentorum.

10. Quando autem malum ad te gladium suum educit, tu illud in cor illius refingis, sicut in primo perdito angelo fecisti, ubi turrim superbiae illius in infernum deiecisti.

11. Et ibi aliam turrim in publicanis et peccatoribus elevasti, qui tibi peccata sua cum operibus suis confitentur.

12. Unde omnes creaturae, quae de te vivunt, te laudant, quia tu pretiosissimum unguentum es fractis et foetidis vulneribus, ubi illa in pretiosissimas gemmas convertis.

13. Nunc dignare nos omnes ad te colligere et ad recta itinera dirigere. Amen.