Hildegardis, Magistra Montis S. Ruperti, d. 1179.

 324. (1. ) Sequentia de Spiritu Sancto.

 325. (2. ) Hymnus de Sancto Spiritu.

 326. (3. ) Sequentia de Sancta Maria.

 327. (4. ) De Sancta Maria.

 328. (5. ) Hymnus de Sancta Maria.

 329. (6. ) Hymnus de Sancto Matthia.

 330. (7. ) Sequentia de Sancto Disibodo.

 331. (8. ) De Sancto Euchario Sequentia.

 332. (9. ) Sequentia de Sancto Maximino.

 333. (10. ) De Sancto Ruperto.

 334. (11. ) De Undecim Milibus Virginum.

 335. (12. ) Hymnus.

 336. (13. ) Symphonia Yirginum.

 337. (14. ) Symphonia viduarum.

328. (5. ) Hymnus de Sancta Maria.

1. Ave, generosa, gloriosa et intacta puella, tu pupilla castitatis, tu materia sanctitatis, quae Deo placuit.

2. Nam haec superna infusio in te fuit, quod supernum verbum in te carnem induit.

3. Tu candidum lilium, quod Deus ante omnem creaturam inspexit.

4. 0 pulcherrima et dulcissima, quam valde Deus in te delectabatur, cum amplexionem caloris sui in te posuit ita, quod filius eius de te lactatus est.

5. Venter enim tuus gaudium habuit, cum omnis caelestis symphonia de te sonuit, quia virgo tilium Dei portasti; ubi castitas tua in Deo claruit.

6. Viscera tua gaudium habuerunt sicut gramen, super quod ros cadit, cum ei viriditatem infudit, ut et in te factum est, o mater omnis gaudii.

7. Nunc omnis ecclesia in gaudio rutilet ac in symphonia sonet propter dulcissimam virginem et laudabilem Mariam, Dei genetricem. Amen.