Hildegardis, Magistra Montis S. Ruperti, d. 1179.

 324. (1. ) Sequentia de Spiritu Sancto.

 325. (2. ) Hymnus de Sancto Spiritu.

 326. (3. ) Sequentia de Sancta Maria.

 327. (4. ) De Sancta Maria.

 328. (5. ) Hymnus de Sancta Maria.

 329. (6. ) Hymnus de Sancto Matthia.

 330. (7. ) Sequentia de Sancto Disibodo.

 331. (8. ) De Sancto Euchario Sequentia.

 332. (9. ) Sequentia de Sancto Maximino.

 333. (10. ) De Sancto Ruperto.

 334. (11. ) De Undecim Milibus Virginum.

 335. (12. ) Hymnus.

 336. (13. ) Symphonia Yirginum.

 337. (14. ) Symphonia viduarum.

333. (10. ) De Sancto Ruperto.

1. 0 Ierusalem, aurea civitas, ornata regis purpura,

2. 0 aedificatio summae bonitatis, quae es lux nunquam obfuscata !

3. Tu enim es ornata in aurora et in calore solis.

4. 0 beata pueritia, quae rutilas in aurora, et o laudabilis adulescentia, quae ardes in sole !

5. Nam tu, o nobilis Ruperte, in his sicut gemma fulsisti, unde non potes abscondi stultis hominibus, sicut nec mons valli celatur.

6. Fenestrae tuae, Ierusalem, cum topazio et saphyro specialiter sunt decoratae.

7. In quibus dum fulges, o Ruperte, non potes abscondi tepidis moribus, sicut nec mons valli, coronatus rosis, liliis et purpura in vera ostensione.

8. 0 tener flos campi et o dulcis viriditas pomi et o sarcina sine medulla, quae non flectit pectora in crimina!

9. 0 vas nobile, quod non est pollutum nec devoratum in saltatione antiquae speluncae et quod non est maceratum in vulneribus antiqui perditoris !

10. In te symphonizat spiritus sanctus, quia angelicis choris associaris et quoniam in filio Dei ornaris, cum nullam maculum habes.

11. Quod vas decorum tu es, o Ruperte, qui in pueritia et in adulescentia tua ad Deum anhelasti in timore Dei et in amplexione caritatis et in suavissimo odore bonorum operum.

12. 0 Ierusalem, fundamentum tuum positum est cum torrentis lapidibus, quod est cum publicanis et peccatoribus, qui perditae oves erant, sed per filium Dei inventae ad te cucurrerunt et in te positi sunt.

13. Deinde muri tui fulminant vivis lapidibus, qui per summum studium bonae voluntatis quasi nubes in caelo volaverunt.

14. Et ita turres tui, o Ierusalem, rutilant et candent per ruborem et per candorem sanctorum et per omnia ornamenta Dei, quae tibi non desunt, o Ierusalem.

15. Unde vos, o ornati et o coronati, qui habitatis in Ierusalem et, o tu Ruperte, qui es socius eorum in hac habitatione, succurrite nobis famulantibus et in exsilio laborantibus.