Hildegardis, Magistra Montis S. Ruperti, d. 1179.

 324. (1. ) Sequentia de Spiritu Sancto.

 325. (2. ) Hymnus de Sancto Spiritu.

 326. (3. ) Sequentia de Sancta Maria.

 327. (4. ) De Sancta Maria.

 328. (5. ) Hymnus de Sancta Maria.

 329. (6. ) Hymnus de Sancto Matthia.

 330. (7. ) Sequentia de Sancto Disibodo.

 331. (8. ) De Sancto Euchario Sequentia.

 332. (9. ) Sequentia de Sancto Maximino.

 333. (10. ) De Sancto Ruperto.

 334. (11. ) De Undecim Milibus Virginum.

 335. (12. ) Hymnus.

 336. (13. ) Symphonia Yirginum.

 337. (14. ) Symphonia viduarum.

331. (8. ) De Sancto Euchario Sequentia.

1. 0 Euchari, inclita via ambulasti, ubi cum filio Dei mansisti, illum tangendo et miracula eius, quae fecit, videndo.

2. Tu eum perfecte amasti, cum sodales tui exterriti erant pro eo, quod homines erant, nec possibilitatem habebant bona perfecte intueri.

3. Tu autem in ardente amore plenae caritatis illum amplexus es, cum manipulos praeceptorum eius ad te collegisti.

4. 0 Euchari, valde beatus fuisti, cum verbum Dei te in igne columbae imbuit, ubi tu quasi aurora illuminatus es et sic fundamentum ecclesiae aedificasti.

5. Et in pectore tuo coruscat dies, in quo tria tabernacula supra marmoream columnam stant in civitate Dei.

6. Per os tuum ecclesia ruminat vetus et novam vinum, videlicet poculum sanctitatis.

7. Sed et in tua doctrina ecclesia effecta est rationalis ita, quod supra montes clamavit, ut colles et ligna se declinarent ac mamillas illius sugerent.

8. Nunc in tua clara voce filium Dei ora pro hac turba, ne in caeremoniis Dei deficiat, sed ut vivens holocaustum ante altare Dei fiat.