Hartmannus, Abbas Sancti Galli, d. 925.
188. (1. ) Versus Hartmanni ante Evangelium cantandi.
189. (2. ) Versus eiusdem de Natali Innocentum
190. (3. ) Item eiusdem de eadem Festivitate.
191. (4. ) Item eiusdem ad Processionem diebus dominicis.
192. (5. ) Tersus Hartmanni ad suscipiendum Regem.
193. (6. ) In Susceptione Reliquiarum sancti Magni.
194. (7. ) In Susceptione Reliquiarum sancti Magni.
195. (8. ) In Susceptione Reliquiarum sancti Magni.
196. (9. ) In Susceptione Reliquiarum sancti Magni.
Suscipe clementem, plebs devotissima, regem
Ducque canens Galli tecta sub alta pii. Iam, benedicte, veni, rector dignissime mundi,
Dextera te Cbristi protegat arce poli. 5 Actibus in cunctis tibi prospera cuncta superne
Proveniant votis et sine fine piis. Hoc nos instanter rogitamus pectore fido,
Hoc petimus omnes nocte dieque simul. Te nobis blandum dederat dilectio Christi, 10 Qui nosmet tanta sedulitate foves
Insita te nobis bonitas et sancta voluntas
Ante dedit carum, quam quoque visus eras. Cernere nunc faciem liceat virtute nitentem,
Optio quod nostra saepe cupita fuit. 15 Rex, dominus regum, factor rectorque potentum,
Qui te terreno praetulit imperio, Hic te confortet semper virtute polorum
Et secum regno laetificet populo.