COMMENTARIUS IN ECCLESIASTEN

 PROOEMIUM COMMENTARII IN ECCLESIASTEN

 QUAESTIO I. De fine libri Ecclesiastes.

 Quaestio II. De materia eiusdem.

 Quaestio III. De modo agendi in eodem.

 Quaestio IV. De causa efficiente eiusdem.

 Capitulum I.

 QUAESTIONES.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 Capitulum II.

 QUAESTIONES.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum III.

 Quaestiones.

 Quaestio.

 QUAEstio.

 Quaestiones.

 Capitulum IV.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum V.

 QUAESTIONES.

 QUAESTIONES.

 Capitulum VI.

 Quaestiones.

 Capitulum VII.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 QUAESTIONES.

 Capitulum VIII.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum IX.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 Capitulum X.

 Quaestio.

 QUAESTIO.

 QUAESTIO.

 Capitulum XI.

 Capitulum XII.

 SCHOLION.

Quaestiones.

1. Quaeritur de hoc quod dicit: Observo praecepta iuramenti Dei: ergo Deus iurat.

Contra: I. Matthaei quinto : Sit sermo vester: est, est: non, non: ergo quod amplius est a malo est. Ergo si perfectis non convenit iurare: et nihil convenit Deo, nisi quod est summae perfectionis: ergo iurare non decet Deum.

2. Praeterea ostenditur, quod superfluat: quia Deus non potest mentiri , ergo aeque verum est simplex verbum Dei, ut iuramentum.

3. Item videtur, quod non possit iurare: quia iurare est aliquem in testem et robur adducere: sed Deus non habet alium, per quem possit confirmare: ergo nec iurare.

Respondeo: dicendum, quod iuramentum finis est omnis controversisr , et est assertio pura et firma, qua nulla firmior esse potest, et hoc ad faciendam certam fidem. Sic igitur, quando nos volumus certam facere fidem audienti, iuramus: sic Deus nostrae infirmitati condescendens iurat quidem, ut nostram fidem reddat solidam.

1. Quod obiicitur ergo, quod a malo est: exponitur, quod est a malo poenae, non iurantis, sed eius cui fit iuramentum, id est propter dubietatem eius .

Aliter tamen dicendum, quod Dominus non prohibet ibi iuramentum tanquam malum: sed quia homines sunt proni ad dicendum falsum, prohibet pronitatem ad iurandum passim, ne aliquando simul incidant in mendacium et iuramentum in Dei contemptum: et quia Deus mentiri non potest, non habet haec ratio locum in Deo.

2. Quod obiicitur, quod non potest mentiri: dico, quod etsi iuramentum in Deo non addat super assertionem simplicem secundum rem, addit tamen secundum nostram appretiationem, quia firmior fit nobis fides: et ostenditur ad nos mira dignatio.

3. Quod obiicitur, quod non potest alium adducere: dico, quod sicut ipse sibi testis est, quia sua veritas: ita ipse per semetipsum iurat : et est optimum testimonium, quia lux se et alia manifestat.

II. De hoc etiam est dubitatio, quia dicit: Qui custodit praeceptum non experietur quidquam mali. Contra : infra eodem : Sunt iusti, quibus nuda proveniunt, quasi opera egerint impiorum.

Respondeo: est experiri malum, quod permanet et malum, quod transit: et loquitur de experientia mali hic, quod semper manet, non eius quod transit

III. Quaestio etiam est de hoc quod dicit: Qui custodit praeceptum etc.

1. Cum multa sint praecepta custodienda, quare dicit praeceptum singulariter ?

2. Praeterea, possibile est, aliquem servare praecepta divina timore, sicut servabant Iudaei ; et tamen tales non salvantur.

Respondeo: dicendum, quod etsi praecepta multa sint per diversitatem operis: tamen unitatem habent et in comparatione ad mandantem et in comparatione ad observantem et in comparatione ad finem. Ad mandantem, quia unus est, qui praecipit: et ideo qui transgreditur unum mandatum non potest esse obediens mandanti, quia unus est qui mandat. - In comparatione ad observantem est unitas, quia uno principio et regulante omnia observat, scilicet caritate, quae omnia vincit. Unde sicut caritas aut omnes diligit, aut nullum: sic omnia mandata observat, aut nullum. In comparatione ad finem est unitas, quia praemium unum debetur, et pro uno praemio sunt observanda. Quia ergo ista triplex concurrit unitas in debita observantia mandatorum, ideo recte dicit: Qui custodit praeceptum etc.

Art. 2. De secunda peccati occasione, quae est vanitas securitatis, agitur dupliciter.

Omnia haec consideravi. Egit supra de vanitate pronitatis; hic agit de vanitate securitatis: et quoniam haec vanitas periculosa est, quia impellit hominem ad culpam, sive ipsum impulsum detinet: ideo primo ponitur vanitas: secundo, vanitatis remedium, ibi: Qui fodit foveam incidet in eam, infra decimo .

Primo ostenditur vanitas securitatis secundum duplicem eius ortum.

Securitas oritur dupliciter: primo scilicet ex apparentia deiectus retributionis iustae: secundo, ex apparentia defectus regiminis providentiae, et hoc secundum tangitur ibi ; Verti me ad alia et vidi nec velocium etc., infra nono .

Primo Nouitii oritui ex apparentia defootus retributionis iustao ; quae apparentis triplici ratione prodnoitnr.

Retributio antem iustitiae apparet deficere propter malorum exaltationem, propter bonorum depressionem, propter utrorumque indistinctionem: sunt igitur hic tres partes. Primo ostenditur, quomodo securitatis vanitas oritur ex promotione malorum: secundo, quomodo ex depressione bonorum, ibi : Est et alia vanitas, quae fit super terram etc.; tertio, quomodo oritur ex indistinctione istorum et illorum, ibi: Et opposui cor meum, ut scirem sapientiam etc.

Primo, do malorum exaltatione.

Ortus igitur securitatis ex malorum exaltatione hoc ordine describitur. Primo insinuatur malorum sublimitas: secundo vero, quomodo ex hoc oritur impiis securitatis vanitas: tertio, quomodo ex hoc elicitur bonorum utilitas.

(Vers. 9. 10.). Primo igitur insinuatur malorum sublimitas, quam consideravit Ecclesiastes sua diligenti consideratione. Propter quod dicit: Omnia haec consideravi, supple: quae praedixi prius. Et dedi cor meum in cunctis operibus, quae fiunt sub sole, ut omnia considerarem: supra primo " Dedf cor meum, ut scirem prudentiam atque doctrinam erroresque et stultitiam ". Et in hac consideratione vidit ipse malorum sublimationem et in potentia et in fama. Quantum ad sublimationem in potentia dicit: Interdum dominatur homo homini in malum suum, videlicet quando malus praeest, quia bonus in bonum suum, cum bene praeest: unde primae ad Timotheum tertio : " Si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat "; sed malus in malum suum: unde Ecclesiastici septimo: " Non alliges tibi peccata duplicia: nec enim in uno eris immunis ". Malus praelatus alligat sibi peccata duplicia.

Quantum ad sublimationem in fama dicit: Vidi impios sepultos, scilicet profunditate desperationis: Proverbiorum decimo octavo : " Impius cum in profundum venerit peccatorum, contemnit ". Vel: sepultos, aggere adulationis: Matthaei octavo: " Sine, mortuos sepelire mortuos suos "; Gregorius: " Mortuus mortuum sepelit, cum aggere adulationis premit ". Vel: sepultos, continuatione transgressionis usque ad mortem, quasi dicat: qui in malitia sepulti et in malitia mortui fuerunt, secundum quod dicitur frequenter ; tertii Regum decimo sexto : " Mortuus est in peccatis Ieroboam, qui peccare fecit Israel "; et secundum quod Dominus dicit Iudaeis Ioannis celaret Vos in peccato vestro moriemini ". Tales impios vidit exaltatos in fama; ideo dicit: Qui etiam, cum adhuc viverent, supple: in sua malitia, in loco sancto erant, id est in dignitate quasi sancti, sicut et antichristus, de quo Matthaei vigesimo quarto: " Cum videritis abominationem desolationis stantem in loco sancto " etc, Et laudabantur in civitate quasi iustorum operum. Et sic erant magni in fama: Psalmus : " Quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae ": et Proverbiorum vigesimo octavo: " Qui derelinquunt legem laudabant impium: qui autem custodiunt " etc.

(Vers. 10. 11.). Sed et hoc vanitas. Tangitur . hic secundum, scilicet securitatis vanitas: quia ex hoc, quod mali non puniuntur, alii securi redduntur: ideo dicit: Sed et hoc vanitas, id est causa vanitatis.

Et hoc ostendit: Etenim, quia non profertur cito contra malos sententia, sed benigne exspectantur, secundum quod dicitur secundae Petri tertio : " Non tardat Dominus promissionem, sed patienter agit propter vos, nolens, aliquem perire, sed omnes ad paenitentiam reverti ". Et absque timore ullo filii hominum perpetrant mala, et ita securi sunt, quia nihil cogitant nec timent de futuris: Proverbiorum vigesimo octavo : " Viri mali non cogitant iudicium ", quia scilicet nunc non puniuntur: Isaiae vigesimo sexto: " Misereamur impio, et non discet iustitiam " etc.

(Vers. 12. 13.). Attamen peccator etc. Tangitur hic tertium, quomodo ex hoc elicitur bonorum utilitas, quia ex hoc cognoscunt boni divinam misericordiam et exercitantur in iustitia. Propterea dicit: Attamen peccator, et debet construi sic littera: Attamen ex eo; quod peccator centies facit malum, id est multoties, secundum illud Ieremiae secundo : " Quam vilis facta es nimis, iterans vias tuas ". Et per patientiam sustentatur, scilicet Dei, secundum illud ad Romanos secundo: "An ignoras, quod benignitas Dei ad paenitentiam te adducit" ? Unde Threnorum tertio: " Misericordia Domini, quia non sumus consumti ". Ego cognovi, quod erit bonum timentibus Deum, id est a malo declinantibus: Proverbiorum decimo sexto : "In timore Domini declinatur a malo ". Qui verentur faciem eius, et ob eius reverentiam peccare non audent, secundum quod Iob trigesimo primo dicit de se: " Semper quasi tumentes super me fluctus timui Deum, et pondus eius ferre non potui ". Sed ista utilitas divinae misericordiae et patientiae non se extendit ad malos ; et ideo utilius est eis mori quam vivere. - ideo dicit: Non sit bonum impio: hoc non dicit optando sed praedicendo, sicut illud Psalmi : "Convertantur peccatores in infernum ". Non sit bonum, scilicet gloriae: Isaiae vigesimo sexto: " Tollatur impios, ne videat.gloriam Dei". Non sit etiam bonum praesentis vitae: ideo addit: Nec prolongentur dies eius, id est, non prolongabunt: Proverbiorum decimo : " Anni impiorum breviabuntur ": et in Psalmo: " Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos". Sed quasi umbra transeant qui non timent faciem Domini. Et revera tanquam umbra transeunt: unde in Psalmo: " Vidi impium superexaltatum ", et post: (Transivi, et ecce, non erat"; unde in persona impiorum, Sapientiae quinto: " Transierunt haec omnia velut umbra et tanquam nuntius praecurrens et tanquam navis, quae pertransit fluctuantem aquam ".