COMMENTARIUS IN ECCLESIASTEN

 PROOEMIUM COMMENTARII IN ECCLESIASTEN

 QUAESTIO I. De fine libri Ecclesiastes.

 Quaestio II. De materia eiusdem.

 Quaestio III. De modo agendi in eodem.

 Quaestio IV. De causa efficiente eiusdem.

 Capitulum I.

 QUAESTIONES.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 Capitulum II.

 QUAESTIONES.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum III.

 Quaestiones.

 Quaestio.

 QUAEstio.

 Quaestiones.

 Capitulum IV.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum V.

 QUAESTIONES.

 QUAESTIONES.

 Capitulum VI.

 Quaestiones.

 Capitulum VII.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 QUAESTIONES.

 Capitulum VIII.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum IX.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 Capitulum X.

 Quaestio.

 QUAESTIO.

 QUAESTIO.

 Capitulum XI.

 Capitulum XII.

 SCHOLION.

Quaestiones.

I. Quaeritur hic primo de hoc quod dicit: Quid est homo, ut sequi possit Deum?

Contra : 1. Ecclesiastici vigesimo tertio : Magna gloria est sequi Dominum ".

2. Item, Iob vigesimo tertio : (Vestigia eius secutus est pes meus ".

Respondeo: dicendum, quod est sequi per aequiparantiam: et hoc nulli datum est creaturae: et quia satanas hoc voluit, ideo corruit. Est iterum sequi per subiectionem et obedientiam: et hoc quidem potest homo, sed non quilibet, sed quibus datum est a Deo per gratiam, et quem ipse trahit et ideo nullus potest per se sine Dei auxilio.

II. Quaeritur de hoc quod dicit: Quid mihi prodest, quod maiorem sapientiae operam dedi?

Quia secundum hoc videtur, quod dissuadeat studere, cuius contrarium saepe hortatur: et Proverbiorum vigesimo septimo : " Stude sapientiae, fili mi" etc.

Respondeo: dicendum, quod dare operam sapientiae, hoc potest esse dupliciter: propter commodum praesentis vitae, vel propter remunerationem gloriae aeternae. Propter commodum praesentis vitae prodest sapientia ante mortem, quia dirigit hominem in suis operibus: sed in morte nihil, eo quod ita moritur doctus ut indoctus, nec protelatur ei vita. Si autem propter commodum aeternae vitae, sic non moritur, immo vivit.

Est utilis ad operationem boni: Ecclesiastici vigesimo primo : Ornamentum aureum prudenti doctrina etc.

Est utilis ad declinationem mali: Ecclesiastici tertio: Sapiens cor et intelligibile abstinebit se a peccatis.

Est utilis ad augmentum gratiae: Proverbiorum quarto: Dabit capiti tuo augmenta gratiarum.

Est utilis ad augmentum gloriae: Proverbiorum tertio: Gloriam sapientes possidebunl.

Sic igitur dehortatur, quod non est studendum in sapientia propter praesens commodum et curiositatem, sed propter aeternam salutem: et ideo se ipsum reprehendit, quia ipse laboraverat propter curiositatem et mundanam vanitatem.

III. Quaeritur de hoc quod dicit: Non erit memoria sapientis ut stulti.

Contra: 1. Proverbiorum decimo : Memoria iusti cum laudibus, et nomen impiorum putrescet. 2. Item, Ecclesiastici trigesimo nono : Non recedet memoria eius, et nomen eius requiretur etc. Respondeo: ad hoc dicunt quidam, quod ipse loquitur in persona carnalis, unde falsum dicit simpliciter, sed verum secundum carnalium aestimationem.

Sed hoc non plene solvit, quia debet carnalium positionem non asserere, sed potius infirmare. Propterea dicendum, quod est loqui de memoria sapientis et stulti aut quantum ad Deum, aut quantum ad homines. Si loquamur quantum ad Deum, memoria utique est boni sapientis, qui studet sapientiae ad gloriam Dei: sed quantum ad homines tam bonorum quam malorum transit memoria, ut in pluribus, quia homines pauca recolunt .

Si autem de malo sapiente et vano, non est memoria, nec quantum ad Deum nec quantum ad homines, immo nomen eius transit ut nomen stulti: et ideo stultum est propter famam nominis in sapientia laborare. Ecclesiastes autem loquitur de sapiente vano, qui oculum habet ad terrena, et loquitur de memoria humana, non divina.

IV. Item quaeritur de hoc quod dicit: Taeduit me vitae meae videntem mala universa sub sole.

Contra: Genesis primo : Vidit Deus cuncta, quae fecerat, et erant valde bona: ergo non sunt mala, immo hoc est haereticum.

Respondeo: dicendum, quod sicut dicit Apostolus ad Romanos septimo : Lex sancta, et mandatum sanctum, tamen per occasionem mandatum fuit non habentibus gratiam mortiferum et operatum est mortem: sicut creaturae iustis et Deum diligentibus valde sunt bonae et cooperantur in bonum et de se sunt bonae, tamen impiis peccatoribus et insipien tibus omnia convertuntur in mala per occasionem: unde Sapientiae decimo quarto: Creaturae Dei sunt in tentationem et in muscipulam pedibus insipientium: et Ecclesiastici trigesimo nono: Haec omnia impiis et. peccatoribus in mala convertentur.

Specialiter redarguit suam curiositatem secundo quoad studium ordinatum ad opulentiam, iterum quadruplici ratione.

Rursus detestatus sum etc. Redarguit supra suam curiositatem circa opera sapientiae: hic secundo redarguit suam curiositatem circa opera humanae industriae ad opulentiam ordinatae sive artificialia opera mechanicae. Et hoc quidem facit hoc ordine. Primo suam curiositatem redarguit propter bonae successionis incertitudinem: secundo, propter laboriosam sollicitudinem: tertio huic praefert praesentem voluptatem: quarto ipsam sollicitudinem damnat per iudicii divini aequitatem.

(Vers. 18. 19. 20. 21.). Arguit igitur primo se curiosum circa terrena acquirenda propter bonae prolis incertitudinem, quia ipse non poterat illa semper possidere et timebat inutilem successorem habere. Propterea dicit: Rursus detestatus sum omnem industriam meam, id est curiosam diligentiam, qua sub sole studiosissime laboravi, ad haec scilicet bona augenda: Ieremiae sexto : " A minori usque ad maiorem omnes avaritiae student ".

Et ratio detestationis infertur: Habiturus heredem post me, quem ignoro, utrum sapiens, an stultus futurus sit. Ad litteram Salomon habuit heredem Roboam, stultum filium, qui secutus consilium iuvenum fecit dividi regnum, tertii Regum duodecimo . Et dominabitur in laboribus meis, quibus desudavi, quantum ad corpus: et sollicitus fui, quantum ad animam. De hoc sudore, Genesis tertio: " In sudore vultus tui vesceris pane tuo "; de sollicitudine, Matthaei sexto: "Nolite solliciti esse animae vestrae, quid manducetis, aut corpori vestro, quid induamini ". Et illud est valde vanum: unde dicit: Et est quidquam tam vanum? supple: sicut laborare sollicite pro stulto et otioso, quasi dicat: non.

Ex huius igitur vanitatis consideratione cessavit a curiositate, unde dicit: Unde cessaui, renuntiavitque cor meum laborare sub sole, id est pro bonis temporalibus. Cessavi, in opere; renuntiavitque cor meum, in voluntate. Sed avarus propter hoc non cessat, infra quarto : "Unus est et secundum non habet, et tamen laborare non cessat ".

Et repetit rationem, quare cessavit: Nam eum alius laboret in sapientia, in corde: et in doctrina, in ore: et in sollicitudine, in opere: homini otioso quaesita dimittit. Et ex hoc concludit vanitatem: et hoc ergo vanitas et magnum malum: vanitas quidem, quia divitiae relinquuntur homini inutili, sed magnum malum: unde Hugo : " Magnum malum est, ut unde unus atteritur labore, alter otiose et illicite abutatur ": malum, quia dissipatori: Ieremiae quinquagesimo primo: " Vana sunt opera eorum " etc.: Deuteronomii vigesimo octavo: "Non sit fortitudo in manu tua: fructus terrae tuae et omnes labores tuos comedat populus, quem ignoras ".

(Vers. 22. 23.). Quid enim proderit etc. Hic secundo redarguit curiositatem acquirendi propter laboriosam sollicitudinem: propter quam dicit: Quid proderit homini de universo labore suo, in corpore, et afflictione spiritus, in animo, qua sub sole cruciatus est, quasi dicat: nihil: unde Proverbiorum vigesimo tertio : " Noli laborare, ut diteris, sed prudentiae tuae pone modum ". Non prodest, scilicet ei qui laborat propter haec visibilia habenda. Unde Bernardus: " Apud alios sunt fructus divitiarum, divitibus vero nomen cedit et sollicitudo "; et ideo non prodest: unde infra quinto : " Quid prodest possessori , nisi quod cernit divitias oculis suis"?

Nec tantum non prodest, immo obest: unde subdit: Cuncti dies eius laboribus et aerumnis pleni sunt, exterius: nec per noctem mente requiescit, interius. Ideo dicitur Iob septimo: Menses vacuos et noctes laboriosas enumeravi mihi "; et Proverbiorum decimo quinto: " Omnes dies pauperis, mali. Secura mens quasi iuge convivium ". Et ex hoc concludit, quod sic laborare est vanum, quia inutile: ideo dicit: Et hoc nonne vanitas est? quasi dicat: immo: infra quinto : " Qui amat divitias fructum non capiet ex eis: et hoc ergo vanitas ", quia obsunt. Unde ibidem: "Est alia infirmitas, quam vidi sub sole, divitiae congregatae " etc.

(Vers. 24. 23.). Nonne melius est etc. Hic tertio praedictae sollicitudini curiositatis praefert voluptatem carnis. Et ideo dicit: Nonne melius est comedere et bibere et ostendere animae suae bona de laboribus suis? supple: quam continue semper laborare: quasi dicat: melius est, id est minus malum, quia illud est malum culpae et poenae, istud est malum culpae, sed habet iucunditatem: Isaiae vigesimo secundo : " Ecce, gaudium et laetitia iugulare arietes " etc. Et quod sit melius, manifestat: quia hoc est donum Dei: unde dicit: Et hoc de manu Dei est: leremiae quinto: " Saturavi eos, et moechati sunt " etc.

Et proponit se in exemplum huius ad hoc confirmandum: Quis ita vorabit, quantum ad concupiscentiam: et deliciis afluet, quantum ad abundantiam: ut ego? quasi dicat: nullus: tertii Regum quarto: " Erat autem cibus Salomonis per singulos dies triginta cori similae et sexaginta cori farinae, decem boves pingues et viginti pascuales " etc.

(Vers. 26.). Homini bono etc. Hic quarto sollicitudinem damnat per divini iudicii aequitatem, quoniam talis sollicitudo non est data bonis, sed malis, et hoc divino iudicio. Ideo dicit: Homini bono in conspectu suo, scilicet, qui sibi placet, non hominibus, ut hypocrita: Psalmus : "Iusti epulentur " etc. Dedit Deus sapientiam, quantum ad aeterna: et scientiam, quoad temporalia dispensanda,-et intelligentiam, quoad intelligenda sive consideranda: Iob trigesimo octavo: " Quis posuit in visceribus hominis sapientiam, vel quis dedit gallo intelligentiam "? Hoc secundum largitatem misericordiae. Sed secundum aequitatem iustitiae subdit: Peccatori autem dedit afflictionem et curam superfluam, id est, dari permisit iusto indicio: ut addat et congreget et tradat ei qui placuit Deo: Proverbiorum decimo tertio: " Custoditur iusto substantia peccatoris ": Proverbiorum vigesimo octavo: " Qui congregat divitias usuris , et fenore liberali in pauperes congregat eas ". Et ex hoc infert vanitatem: Sed hoc vanitas et cassa sollicitudo mentis, quia Proverbiorum undecimo: " Exspectatio sollicitudinis peribit ".

Nota, quod est studium ad acquisitionem sapientiae: Proverbiorum vigesimo septimo : Stude sapientiae, fili mi, ut possis exprobranli respondere sermonem. Ad exercitationem iustitiae: Ieremiae septimo: Nunc bonae facite viae vestrae et studia vestra. Ad expletionem concupiscentiae: Proverbiorum vigesimo tertio: Cui vae? cuius patri vae? nonne his qui commorantur in vino et student calicibus epotandis? Ad imperium avaritiae: Ieremiae sexto: A minori usque ad maiorem omnes avaritiae student.

Prima duo studia sunt bona, duo sequentia mala, et in his discernitur bonitas hominis: unde Proverbiorum vigesimo: Ex studiis suis intelligitur puer, si munda et recta sunt opera eius. Quia igitur Ecclesiastes nondum studuerat his, sed ritiam et gulam, ideo sua studia arguebat.