COMMENTARIUS IN ECCLESIASTEN

 PROOEMIUM COMMENTARII IN ECCLESIASTEN

 QUAESTIO I. De fine libri Ecclesiastes.

 Quaestio II. De materia eiusdem.

 Quaestio III. De modo agendi in eodem.

 Quaestio IV. De causa efficiente eiusdem.

 Capitulum I.

 QUAESTIONES.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 Capitulum II.

 QUAESTIONES.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum III.

 Quaestiones.

 Quaestio.

 QUAEstio.

 Quaestiones.

 Capitulum IV.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum V.

 QUAESTIONES.

 QUAESTIONES.

 Capitulum VI.

 Quaestiones.

 Capitulum VII.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 QUAESTIONES.

 Capitulum VIII.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum IX.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 Capitulum X.

 Quaestio.

 QUAESTIO.

 QUAESTIO.

 Capitulum XI.

 Capitulum XII.

 SCHOLION.

Quaestiones.

1. Quaeritur hic primo de hoc quod dicit: Quio habet amplius homo etc. ?

1. Ista videtur esse haeretica sententia et convenire cum illa, quod vanus est omnis, qui servit Deo

2. Item in Psalmo dicitur: Patientia pauperum non peribit in finem: ergo aliquid etc.

3. Item Proverbiorum duodecimo : Qui operatur terram suam satiabitur panibus: ergo bonum est operari et laborare.

Respondeo: sicut dicit Hugo , facienda est vis

III hoc, quod dicit: Quo laborat sub sole: "idem enim est, ac si diceret: sub tempore ".

Propter quod notandum, quod quaedam fiunt eum tempore, ut Illa quorum ortum non praecessit tempus, sicut angelica natura et materia prima. Quaedam fiunt in tempore, quae inceperunt post temporis ortum, sed in tempore non habent occasum, ut anima Petri. Quaedam fiunt in tempore et sub tempore, quae post ortum temporis inchoant et in tempore terminantur, cuiusmodi sunt mutabilia. Et talia sunt duplicia: quaedam enim fiunt pro tempore et sub tempore, et talia transeunt actu et fructu: quaedam pro aeternitate, et talia transeunt actu, sed manent radice et fructu, quia manet bona voluntas in aeternum remuneranda.

Cum Igitur dicit, quod non habet homo nisi vanitatem de universo labore, quo laborat sub sole:

intelligitur, secundum quod labor est sub tempore quantum ad actum et intentionem ; et tunc non habet locum in bonis.

II. Item quaeritur de hoc quod dicit: Terra in aeternum stat.

Contra : 1 Matthaei vigesimo quarto : Caelum et terra transibunt: ergo non stat terra.

2. Item, Apocalypsis vigesimo primo : Vidi caelum novum et terram novam, ergo terra inveteratur: non ergo stat etc.

Respondeo: dicendum, quod terram stare est dupliciter: vel quantum ad substantiam, vel quantum ad figuram sive.dispositionem; dico, quod terra stat in aeternum quantum ad substantiam, sed praeterit quantum ad figuram: primae ad Corinthios septimo : Praeterit figura huius mundi. Sed homines generantur et corrumpuntur quantum ad substantiam, ut non homines, sed mortui merito appellentur.

Vel aeternum dicitur multipliciter: uno modo; quod non habet finem in Scriptura praescriptum: sic data fuit filiis Israel terra promissionis in possessionem aeternam. Alio modo, quod habet finem, sed non in tempore: sic tempus dicitur esse aeternum. Tertio modo, cuius significatum nunquam finitur . Quarto modo, cuius substantia nunquam finitur. Quinto modo, cuius substantia nec finitur nec incepit.

Hoc ultimo modo solus Deus; quarto modo convenit terrae quantum ad substantiam, tertio modo quantum ad significatum, primis duobus modis quantum ad figuram.

Et sic patet responsio ad Illud dupliciter,

III. Item quaeritur de hoc quod dicit: Oriiw sol et occidit.

Cum enim alia similiter luminaria oriantur, quaeritur, propter quid magis de sole dicit quam de aliis?

2. Item, videtur inordinate procedere, quia prius dicit, quod occidit, quam dicat, quod gyrat per meridiem: prius enim gyrat quam occidat.

Respondeo: ad hoc dicendum, quod determinata mutabilitate in sole, qui est nobilissimus et lucidissimus inter corpora caelestia, sufficienter datur intelligi in aliis.

2. Ad illud secundum dicendum, quod non ordinat secundum progressum, sed secundum dimensiones sive terminos dimensionum: Ideo, quia oppositi sunt oriens et occidens, ideo immediate ordinantur; item, quia meridies et septentrio , Ideo similiter Immediate ponuntur in modum crucis.

IV. Sed 1. de hoc est dubitatio, quod dicit: Ad locum suum revertitur, quia nullus est in firmamento magis unus locus solis quam alius.

Si tu dicae, quod ad locum, a quo incepit cursum: Istud manifeste falsum est, quia semper sol movetur motu proprio vel ascendendo, vel descendendo: ergo nunquam redit in idem.

2. Item, quid est quod dicit: Flectens ad aquilonem. Si enim sol movetur motu diurno motu firmamenti: et firmamentum uniformiter similiter movetur: ergo non flectitur magis ad polum arcticum quam ad antarcticum, vel e contrario.

Si dicae,

quod intelligitur: motu proprio: sed sol secandam, motam propriam ascendit et descendit in zodiaco, et quando ascendit, accedit ad aquilonem: quando descendit, appropinquat ad austrum: ergo non magis flectitur ad aquilonem quam ad austrum.

Respondeo: dicendam, quod est loqui de mota solis diurno et annuo. Si loquamur de annuo, veram est, quod sol in locum suum revertitur, quia inde coepit moveri. Si autem intelligamus de diurno, non redit in locum suum, a quo coepit moveri, secundum veritatem, sed secundum nostram aestimationem, quoniam non facit sphaeram, sed spiram.

2. Ad secundum dicendum similiter, quod si loquamur de motu annuo, veritatem habet secundum quatuor tempora, ut praedictam est , quia oritur in vere, occidit in autumno, gyrat per meridiem in hieme, flectitur ad aquilonem in aestate. - Si antem intelligas de motu diurno, hoc non habet veritatem nisi secandum nostram aestimationem. Nos enim videmus, firmamentum moveri, et imaginamur polos eius a dextris et a sinistris: sed non est sic, immo unus polus est quasi super capita nostra, ut aquilonaris: alter quasi sub pedibus. Quando ergo sol volvitur secundam polos firmamenti, non recte vadit super capita et sub pedibus, sed quasi transversali ter: et quia nos videmus secundum aequalitatem, videtur nobis, quod de die vergat ad meridiem et de nocte ad aquilonem.

V. Item quaeritur de hoc quod dicit: Flumina exeunt a mari.

Contra: Mare est amaram, et flamina dulcia: sed contraria non habent ortum ab uno principio, nec unam ab alio : ergo nec mare a fluminibus, nec flumina a mari.

Respondeo: dicendum, quod omnis aqua per naturam est dulcis vel insipida, ut dicit Philosophus : sed amara fit ex accidenti, vel per exhalationem partium subtilium, remanentibus terrestribus, vel per commixtionem partium terrestrium. E contrario aqua illa, sicut accidentaliter facta est amara, potest redire in dulcedinem per subtiliationem: sicut est experimentum de vase terreo posito in mari. Quoniam igitur flumina, etsi redeant ad mare in magna abundantia, tamen exeunt latenter et sub terra et per quasdam excolationem; ideo aqua subtiliatur et in dulcedinem vertitur.

Quod ergo obiicitur, quod unum contrariorum non habet ortum ab alio: dicendam, quod aqua aquae non est contraria: et si habeat contrariam dispositionem, non habet per naturam, sed per accidens, sicut patet in aqua calida et frigida. Nec est ortus fluminum a mari ratione proprietatis, quia prior per naturam est dulcedo in aqua, sed quantum ad defluxum, sicut potus vini a dolio: quia ille locus continens est aquarum abundantiam, unde incessanter fit emanatio.

Secundo consideratur vanitas mutabilitatis rerum secundum esse, quod habent in intellectu humano, et haeo probatur triplici ratione.

Cunctae res difficiles etc. Supra determinata est vanitas in rebus secundum esse, quod habent in universo: hic determinatur vanitas secundam esse, quod habent in intellectu humano: et ostenditur in eis vanitas tripliciter: primo, quia non patent: secundo, quia non implent, ibi: Non satiatur oculus visu: tertio, quia non permanent, ibi: Non est priorum memoria. Non patent ad interpretandum vel docendum: non implent ad discentem reficiendum et quietandum: non permanent ad memorandum. Et respiciunt isti tres aetas triplicem vim in nobis: interpretativam, cognitivam et memorativam.

(Vers. 8.). Primo igitur notatur, quod non patent ad explicandum: ideo dicit: Cunctae res difficiles, scilicet ad inveniendam earum rationem: unde Sapientiae nono : " Difficile aestimamus quae in terra sunt: et quae in prospectu sunt invenimus cum labore "; infra octavo: "Intellexi, quod operum Dei nullam possit homo invenire rationem" etc.: et ideo, quia difficiles sunt, non potest homo eas explicare sermone: Iob trigesimo octavo: " Quis enarrabit caelorum rationem "? Ecclesiastici quadragesimo tertio: (Multa dicemus, et deficiemus in verbis: consummatio sermonum ipse est ".

(Vers. 8. 9.10.). Non saturatur etc. Hic secando tangitur, quod non implent ad discentem reficiendum: et quia duobus sensibus maxime addiscimus, visu scilicet et auditu: ostendit, quod in neutro est satietas: et propterea dicit: Non saturatur oculus visu: Proverbiorum vigesimo septimo : " Oculi enim hominum insatiabiles ". Nec auris impletur auditu, quoniam est ibi pruritus audiendi nova et curiosa: se ad Timotheum quarto: " Ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus ". Et ratio huius est, quia illud, in quo est vera satietas, nec oculos vidit, nec auris percepit: primae ad Corinthios secundo: " Nec oculus vidit, nec auris audivit " etc.

Et quod in his terrenis non possit refici, ostendit, quia oculus et auris vult nova percipere: sed nihil in novitate manet: ergo auris et oculus in nullo implentur. Maiorem supponit, et manifestatur Actuum decimo septimo : " Athenienses ad nihil aliud vacabant, nisi aut dicere, aut audire aliquid novi "; sed hic proponit minorem, quia nihil habet novitatem, nec quantum ad esse nec quantum ad fieri. Propterea dicit: Quid est quod fuit? Quaerit et ipse respondet: Ipsum quod futurum est: ergo a simplici conversa: quod futurum est fuit. Similiter sequitur: Quid est quod foetum est? Respondet: Ipsum quod faciendum est: ergo a simplici conversa: quod faciendum est factum est. - Et ex hoc concludit: Nihil sub sole novum, nec valet quisquam dicere: Ecce hoc recens est: ergo nec dicere nec audire aliquid novi. Et replicat probationem: Iam enim praecesserunt in saeculis, quae fuerunt ante nos: secundae Petri tertio : " Ex quo patres nostri dormierunt, omnia sic perseverant".

(Vers. 11.). Non est priorum memoria. Tertio hic tangitur, quod res non permanent ad memorandum, quia omnia traduntur oblivioni; unde dicit: Non est priorum memoria, scilicet apud nos posteriores: Sapientiae secunuo : " Nomen nostrum oblivionem accipiet per tempus, et nemo memoriam habebit operum nostrorum ". Et sic est in praeteritis et in futuris: unde subdit: Sed nec eorum quidem, quae post futura sunt, erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo, id est: posteriores non erunt memores priorum, et hoc propter tempus, quod inducit oblivionem ; infra secundo: " Futura tempora oblivione cuncta operient".