COMMENTARIUS IN ECCLESIASTEN

 PROOEMIUM COMMENTARII IN ECCLESIASTEN

 QUAESTIO I. De fine libri Ecclesiastes.

 Quaestio II. De materia eiusdem.

 Quaestio III. De modo agendi in eodem.

 Quaestio IV. De causa efficiente eiusdem.

 Capitulum I.

 QUAESTIONES.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 Capitulum II.

 QUAESTIONES.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum III.

 Quaestiones.

 Quaestio.

 QUAEstio.

 Quaestiones.

 Capitulum IV.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum V.

 QUAESTIONES.

 QUAESTIONES.

 Capitulum VI.

 Quaestiones.

 Capitulum VII.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 QUAESTIONES.

 Capitulum VIII.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum IX.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 Capitulum X.

 Quaestio.

 QUAESTIO.

 QUAESTIO.

 Capitulum XI.

 Capitulum XII.

 SCHOLION.

Quaestio III. De modo agendi in eodem.

Item, quaeritur de modo agendi: dictum est enim, quod agit et loquitur in personis diversis, scilicet fatui et sapientis.

Sed: 1. Sicut dicitur Ecclesiastici vigesimo , ex ore fatui reprobabitur parabola: ergo et sententia dicta in persona fatui non est attendenda: ergo si sententia librorum sacrorum est attendenda, non debet loqui in persona fatui.

2. Item, quae dicit in persona fatui et carnalis sunt reprobanda: sed nescitur, quando loquitur,

utrum hoc dicat in persona propria, vel aliena: ergo nescitur, quid in hoc libro tenendum, quid reprobandum : ergo haec scientia via est ad errorem. Sed libri canonici debent purgare errorem: ergo liber iste tollenduus est de canone.

Respondeo: dicendum, quod loqui aliquid in persona fatui vel carnalis est dupliciter: vel ut approbet, vel ut reprobet et vanum esse ostendat. Primo modo non convenit scientiae veritatis: secundo modo convenit, sicut si al quis vellet errorem reprobare et prius illum explicaret, postmodum destrueret. Et hoc modo loquitur, non primo ; et ideo non est reprobandus, immo commendandus, quia reprobat reprobanda.

2. Quod obiicitur, quia nescitur, quando loquitur in persona sua: dicendum, quod disputationis altera pars non potest sciri, quousque veniatur ad sententiam et ad determinationem, quia in solutione scitur, quid eligatur et quid reprobetur. Sic dico, quod Ecclesiastes procedit quasi disputando usque ad finem libri et in fine dat sententiam, cum dicit : Finem loquendi omnes pariter audiamus: Deum time, et scito, quod pro omni errato adducet te Deus in iudicium. In quo verbo damnat omnes sententias fatuorum, carnalium et mundanorum. Unde quod illi sententiae concordat in propria persona dicit, quod vero discordat, in persona aliorum: et ideo non potest sciri liber iste, nisi audiatur totus.