COMMENTARIUS IN ECCLESIASTEN

 PROOEMIUM COMMENTARII IN ECCLESIASTEN

 QUAESTIO I. De fine libri Ecclesiastes.

 Quaestio II. De materia eiusdem.

 Quaestio III. De modo agendi in eodem.

 Quaestio IV. De causa efficiente eiusdem.

 Capitulum I.

 QUAESTIONES.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 Capitulum II.

 QUAESTIONES.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum III.

 Quaestiones.

 Quaestio.

 QUAEstio.

 Quaestiones.

 Capitulum IV.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum V.

 QUAESTIONES.

 QUAESTIONES.

 Capitulum VI.

 Quaestiones.

 Capitulum VII.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 QUAESTIONES.

 Capitulum VIII.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum IX.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 Capitulum X.

 Quaestio.

 QUAESTIO.

 QUAESTIO.

 Capitulum XI.

 Capitulum XII.

 SCHOLION.

Quaestiones.

I. Quaeritur hic de hoc quod dicit: Laudavi magis mortuos quam viventes.

Contba: 1. Infra nono Melior est canis vivus leone mortuo.

2. Praeterea, hoc videtur ratione: quia melior est habitus quam privatio, ergo vita quam mors: ergo, a coniugatis , meliores sunt viventes quam mortui.

Respondeo: dicendam, quod laudare aliquid magis alio vel praeferre dupliciter potest esse: vel sim-pliciler, vel quoad aliquam conditionem. Simpliciter loquendo, praefertur vivens mortuo, nisi addatur conditio beatitudinis: sed quoad aliquid praefertur mortuas vivo: primo, quia non habet tot occasiones peccandi: unde dicebat Apostolus ad Romanos septimo : Infelix ego homo, quis me liberabit a servitute corporis huius? Secundo, quia non habet tot occasiones tristandi, quia non videt tot mala: Ionae ultimo: Melius est mihi mori quam vivere. Et quantum ad istam conditionem praefertur mortuus vivo in exaggerationem praesentium malitiarum et miseriarum.

II. Item quaeritor de hoc quod dicitor: Feliciorem utroque iudicavi, qui necdum natus est.

Contba: 1. Ille nihil boni habet: ergo non est felicior.

2. Praeterea, omne, quod habet aliquo modo rationem felicitatis, est appetendum: sed nullas potest appetere nonesse, sicut dicit Augustinus : ergo qui non est natus nullo modo felix est.

in. Item quaeritur, utrum aliquis possit hoc velle, scilicet magis nonesse quam poenam, ordinato appetitu.

Quod sic: Matthaei vigesimo sexto : " Melius erat ei, si natus non fuisset ergo si omne melius appetendum et praeeligendum, etiam et hoc.

Quod non, videtur, quia totum bonum tollit: ergo nihil illo peius.

Respondeo: dicendum, quod felicitas duobus modis est in aliquo: vere et aestimative. Vere est in uno solo, aestimative in multis secundum opiniones et considerationes diversas et eius conditiones in diversis repertas. Quia enim est bonum iucundissimum, ideo Epicurus eam ponit in voluptatibus, et sic de aliis. Quia igitur felix nulla malitia vel miseria molestatur: et ista conditio reperitur in eo qui nondum natus est: ratione istius conditionis dicit: Feliciorem aestimavi etc. Dico etiam, quod ratione illius conditionis appetitur a multis afflictis.

Quod quaeritur, utrum debeat appeti vel praeeligi: dicendum, quod duplex est poena: temporalis et aeterna: neutra poena lotum adimit, sed tamen aeterna semper adimit: corruptio vero in nonesse totum adimit, sed semel. Si igitur talis corruptio in nonesse comparetur poenae temporali, simpliciter est peior: si autem aeternae, se habent sicut excedentia et excessa, quia haec in ademptione, illa in continuatione excedit. Et quia illa est infinita duratione, ista vero momentanea: in hoc excedit et potest magis rationabiliter fugi et sperni .

IV. Item quaeritur de hoc quod dicit: Animadverti, omnia patere invidiae proximi. Quaero, utrum homo debeat cessare propter eius invidiam a bono opere.

Quod sic, videtur: quia magis diligendus est proximus quam quaelibet utilitas praesens: ergo si proximus perit invidendo, illud debet omitti.

Contra: Opus bonum bonum praestat exemplum et excitat ad bonum: ergo si bonum aperiendum est ad laudem, non debet homo occultare propter invidiam proximi.

Respondeo: aut est opus illud de necessitate, aut de utilitate. Si de necessitate, nequaquam dimittitur: si de utilitate , aut potest aeque bonum fieri in eius absentia, ut in praesentia, aut non: si sic, debet homo opus illud ab eius oculis absentare, ut tollat occasionem, quando probabiliter coniicit, quod ille invidet: si autem non potest, facere debet nec dat occasionem, sed ille accipit.

Art. 2. De vanitate avaritiae, et primo de ipsius consideratione.

Considerans reperi etc. Supra egit de vanitate malitiae: hic agit de vanitate avaritiae: et primo ponitur consideratio avaritiae: secundo vero, quia avarus non vult habere consortem, in ipsius detestationem ponitur commendatio societatis alienae, ibi: Melius est ergo, duos esse etc.

(Vers. 7. 8.). In consideratione igitur vanitatis avaritiae dicit: Considerans reperi aliam vanitatem sub sole, scilicet aliam, quia supra dicta fuit malitiae, haec autem avaritiae. - Unde subiungit: Unus est, et secundum non habet, non filium, non fror irem, et in modicis deberet esse contentus tanquam solus, quia etiam non vult habere socium: Ecclesiastici undecimo : "Inveni requiem mihi, et nunc manducabo de bonis meis solus "; et tamen totus evanescit per avaritiam et in effectu et affectu et intellectu. In effectu: unde dicit: Et tamen laborare non cessat: Ecclesiastici trigesimo primo: " Laboravit dives in congregatione substantiae ". In affectu: Non satiantur oculi eius divitiis: Ecclesiastici decimo quarto: "Insatiabilis oculus cupidi in partem iniquitatis non satiabitur ". In intellectu: unde subdit: Nec recogitat dicens, cui laboro, et fraudo animam meam bonis? Psalmo trigesimo octavo: " Thesaurizat et ignorat, cui congregabit ea". Ex his igitur infert vanitatem: In hoc quoque vanitas est et afflictio pessima: infra quinto: " Divitiae conservatae in malum domini sui: pereunt enim in afflictione pessima ".

Secundo, de commendatione societatis alienae.

(Vers. 9. 10. 11. 12.). Melius est ergo, duos esse etc. Tangitur hic secundo commendatio societatis - alienae, et hoc in detestationem sollicitudinis avaritiae: propter quod dicit: Melius est ergo, duos esse, quamvis illud avarus praeeligat: et subiungit rationem: Habent enim emolumentum societatis mutuae: et ideo, Lucae decimo , Dominus " misit discipulos binos ante faciem suam ".

Et ostendit triplex emolumentum: scilicet in relevando, in conservando, in defendendo. Propter relevationem dicit: Si unus ceciderit, ab altero fulcietur: Deuteronomii vigesimo secundo : " Si videris, asinum fratris tui cecidisse in via, non despicies, sed sublevabis cum eo ". Hoc beneficio caret solitarius: ideo subdit: Vae soli, quia, cum ceciderit, non habet sublevantem se, ideo miser: unde in Psalmo: " Respice in me et miserere mei, quia unicus et pauper sum ego ".

Quantum ad emolumentum in conservando subdit: Et si dormierint duo, fovebuntur mutuo, id est conservabuntur a frigore: ad Ephesios quinto .: " Nemo carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam ". Hoc beneficio caret solitarius: unde subdit: Unus, si dormierit, quomodo calefiet ? Exemplum huius: tertii Regum primo dicitur, quod Davie senuerat et non calefiebat, et subditur, quod quae sierunt Abisag Sunamitem, quae dormiebat in sint regis et calefaciebat eum: per se non poterat cala fieri, cum esset solus.

Quantum ad emolumentun in defendendo subdit: Et si quisquam praevaluerit contra unum, duo resistent ei, et ita valet ad defensionem: secundi Regum decimo : " Si praevalue rint adversum me Syri, eris mihi in adiutorium: si autem filii Ammon praevaluerint adversum te, auxi liabor tibi". Et hoc quidem manifestat exemplo: Funiculus triplex difficile rumpitur. Sicut chorda chordae coniuncta est fortior, sic et homo: Proverbiorum decimo octavo: "Frater, qui adiuvatur a fratre, quasi civitas firma ".

Spiritualiter hic notatur triplex effectus caritatis, scilicet mutua relevatio, mutua consolatio et mutua defensio. Propter relevationem dicit: Si unus ceciderit: ad Galatas ultimo : "Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis ": unde dicitur Ecclesiastici trigesimo septimo: "Cor boni consilii statue tecum ".

Propter consolationem dicit: Fovebuntur mutuo: primae ad Thessalonicenses quinto: " Consolamini pusillanimes ": et ibidem secundo : " Facti sumus parvuli in medio vestri, tanquam si nutrix foveat filios suos ".

Propter defensionem dicit: Duo resistent: Isaiae quinquagesimo: " Stemus simul: quis est adversarius meus "?

Propter hunc triplicem effectum caritatis dicitur funiculus triplex: Osee undecimo: " In funiculis Adam traham te, in vinculis caritatis ".