LIBER DE PASSIONIBUS AERIS, SIVE DE VAPORUM IMPRESSIONIBUS.

 1. De materia passionum aeris.

 2. De quatuor locis generationis impressionum.

 3. De causa efficiente vaporum,

 4. De calore.

 5. De frigore.

 6. De his quae generantur ex vapore sicco.

 7. De his quae generantur ex vapore humido.

 8. Quod inspissare vaporem seu nubem, et in aquam redigere sit per frigus, et disgregare per calidum, congelare vero per idem frigus invalescens atque

 9. De grandine.

 10. De nive et ejus signis.

 11. De granulis cadentibus in Martio vel Aprili.

 12. De pluvia.

 13. De rore.

 14. De pruina.

 15. De quodam inflammabili attrahente quod subito et tempestuose descendit, et quandoque suaviter.

 16. De ventis, et primo de materiali causa ipsorum.

 17. De causis impressionum compositi vaporis.

 18. De tonitruo et materia ejus, et de signo et loco ejus.

 19. De terraemotu, et de ejus causa materiali et efficiente, et de loco ejus.

 20. De turbine qui eradicat arbores, levat pulverem, et facit girgillum.

 21. De iride et unde causatur?

 22. De circulis solis et aliarum stellarum apparentibus circumquaque unde causantur ?

 23. Quare sol plus minusve rubet ?

 24. De cometis, id est, stellis quae videntur habere comas.

 25. De coloribus nubium, unde causantur, et primo de colore albo.

 26. De Galaxia.

25. De coloribus nubium, unde causantur, et primo de colore albo.

Colores vero nubium sive nebularum causantur ex adjunctione luminis cum ipsis, secundum quod magis vel minus sunt diaphanae. Unde dicit Averroes: c( Necesse est ut fiat color ex admixtione corporis lucidi cum diaphano. " Color igitur albus causatur ex adjunctione luminis clari cum ea, si fuerit ipsa nubes multae diaphaneitatis.

a. De colore nigro.

Color vero niger causatur in nube ex adjunctione luminis cum ea, si fuerit minimae diaphaneitatis.

b. De mediis coloribus inter album et nigrum.

Medii autem.colores diversificantur inter album et nigrum secundum diversitatem istorum duorum, scilicet corporis lucidi, et corporis diaphani, secundum magis et minus. Et ideo sicut dicit Averroes, " color albus et niger sunt elementa colorum. " c. De rubedine serotina et matutina, et signis suis.

Rubedo vero serotina causatur in nube ex spissitudine ipsius propter adustionem caloris solis, et ob hoc minus diaphanae : cui dum conjungitur lumen solis, efficit in ea rubeum colorem. Unde est etiam signum futurae serenitatis.

Matutina vero rubedo causatur in nube ex spissitudine ejus propter vapores humidos ascendentes : quibus dum con- jungitur lumen solis, efficit colorem rubeum sive vinosum, sicut contingit in fumo resoluto de lignis viridibus conjuncto cum lumine solis. Unde est etiam signum pluviae futurae.