LIBER DE PASSIONIBUS AERIS, SIVE DE VAPORUM IMPRESSIONIBUS.

 1. De materia passionum aeris.

 2. De quatuor locis generationis impressionum.

 3. De causa efficiente vaporum,

 4. De calore.

 5. De frigore.

 6. De his quae generantur ex vapore sicco.

 7. De his quae generantur ex vapore humido.

 8. Quod inspissare vaporem seu nubem, et in aquam redigere sit per frigus, et disgregare per calidum, congelare vero per idem frigus invalescens atque

 9. De grandine.

 10. De nive et ejus signis.

 11. De granulis cadentibus in Martio vel Aprili.

 12. De pluvia.

 13. De rore.

 14. De pruina.

 15. De quodam inflammabili attrahente quod subito et tempestuose descendit, et quandoque suaviter.

 16. De ventis, et primo de materiali causa ipsorum.

 17. De causis impressionum compositi vaporis.

 18. De tonitruo et materia ejus, et de signo et loco ejus.

 19. De terraemotu, et de ejus causa materiali et efficiente, et de loco ejus.

 20. De turbine qui eradicat arbores, levat pulverem, et facit girgillum.

 21. De iride et unde causatur?

 22. De circulis solis et aliarum stellarum apparentibus circumquaque unde causantur ?

 23. Quare sol plus minusve rubet ?

 24. De cometis, id est, stellis quae videntur habere comas.

 25. De coloribus nubium, unde causantur, et primo de colore albo.

 26. De Galaxia.

9. De grandine.

SI ergo sit vapor humidus et calidus valde, erit ille vapor valde rarus ascendens usque ad. regionem frigoris. Cum autem sit rarus, frigus circumstans in loco penetrabit profundum ejus undique : eo quod rarum in omnibus partibus in- gressum dat frigori. Cum ergo Ingreditur frigus, et simul egreditur calor, frigus incipit convertere et coarctare et inspissare conversas partes vaporis. Et quia forte est frigus, incipit velociter pars fluere ad partem : et quia frigus est valde dominans, constringit aquam conversam, et generat inde grandinem magnam et parvam vel perviam, secundum quod est frigus magis vel minus potens super vaporem ipsum.

a. De signis et eorum proprietatibus, et quare grando cadit in tempore fructuum?

Hujus signa duo sunt, quorum unum est quod grando non cadit nisi In temporibus calidis, et praecipue tempore fructuum. : quia tunc incipit adurens et exsiccans calor multum accendens vaporem, et alte elevans in medium frigus. Et ex hoc vapor rarus undique circumpositus frigore, dat Ingressum frigori, et fortissime constringitur, sicut aqua calefacta exposita sub dio in hyeme plus congelatur quam frigida posita in eodem loco, et aqua calida magis rara magis ingressum dat frigori.

b. Quare grando non est directe rotun-da?

Aliud signum est, quod grando non directe rotunda, sed quasi in forma lentis circumposita guttis congelatis. Hoc enim accidit, quia cum vapor esset expansus, Inchoatum frigus contrahens magit traxit de materia in lateribus, quam a superiori vel in superiori parte. Et cum esset magnum, congelavit partem antequam alia flueret ad eam, et adhaesit ei sicut gutta congelata.

c. Quare grando est liquescens et non sicca?

SI autem invenitur quandoque grando rotunda, hoc est per accidens : et eadem de causa qua etiam semper est liquescens et non sicca : quia quando cadit a regione frigoris, transit per Inferiorem aerem, qui ex reverberatione radiorum a terra et aqua et permixtione vaporum est temperate calidus : et ideo ex motu et caliditate Illius aeris liquescit extrinsecus, et Invenitur cadens liquida.