LIBER DE PASSIONIBUS AERIS, SIVE DE VAPORUM IMPRESSIONIBUS.

 1. De materia passionum aeris.

 2. De quatuor locis generationis impressionum.

 3. De causa efficiente vaporum,

 4. De calore.

 5. De frigore.

 6. De his quae generantur ex vapore sicco.

 7. De his quae generantur ex vapore humido.

 8. Quod inspissare vaporem seu nubem, et in aquam redigere sit per frigus, et disgregare per calidum, congelare vero per idem frigus invalescens atque

 9. De grandine.

 10. De nive et ejus signis.

 11. De granulis cadentibus in Martio vel Aprili.

 12. De pluvia.

 13. De rore.

 14. De pruina.

 15. De quodam inflammabili attrahente quod subito et tempestuose descendit, et quandoque suaviter.

 16. De ventis, et primo de materiali causa ipsorum.

 17. De causis impressionum compositi vaporis.

 18. De tonitruo et materia ejus, et de signo et loco ejus.

 19. De terraemotu, et de ejus causa materiali et efficiente, et de loco ejus.

 20. De turbine qui eradicat arbores, levat pulverem, et facit girgillum.

 21. De iride et unde causatur?

 22. De circulis solis et aliarum stellarum apparentibus circumquaque unde causantur ?

 23. Quare sol plus minusve rubet ?

 24. De cometis, id est, stellis quae videntur habere comas.

 25. De coloribus nubium, unde causantur, et primo de colore albo.

 26. De Galaxia.

11. De granulis cadentibus in Martio vel Aprili.

Ex his duabus causis concluditur causa granulorum quae cadere consueverunt in Martio vel in Aprili in nostris climatibus, scilicet sexto, et septimo, et ultra in parte octavi quae plus distant a via solis quam alia. Videmus enim granula rotunda rara et frequenter habentia for- mam ciceris. Et haec generantur ex causa mixta ex utraque istarum, scilicet ex vapore magis calido, et magis elevato quam nix, sed minus quam grando, et quasi in termino duorum numeratorum.

a. Quare grauida habent raritatem nivis interius sed non mollitiem, exterius vero comparationem grandinis ?

Et ideo ista interius habent raritatem nivis, sed non mollitiem : eo quod frigus magis vincit super eam : exterius autem tendit in grandinis compactionem : cum autem convertitur aliquantulum vapor ille ex gravitate, subtus dilatatur, et frigus attrahit de magis calido subtili : et ideo efficitur acutum.

b. Designo hujusmodi.

Et hoc signum est, quod frequenter haec mediis temporibus generantur, scilicet in vere et in principio veris, magis quam post medium ipsius : generantur enim frequenter sole existente in Piscibus, et in principio Arietis.