LIBER DE PASSIONIBUS AERIS, SIVE DE VAPORUM IMPRESSIONIBUS.

 1. De materia passionum aeris.

 2. De quatuor locis generationis impressionum.

 3. De causa efficiente vaporum,

 4. De calore.

 5. De frigore.

 6. De his quae generantur ex vapore sicco.

 7. De his quae generantur ex vapore humido.

 8. Quod inspissare vaporem seu nubem, et in aquam redigere sit per frigus, et disgregare per calidum, congelare vero per idem frigus invalescens atque

 9. De grandine.

 10. De nive et ejus signis.

 11. De granulis cadentibus in Martio vel Aprili.

 12. De pluvia.

 13. De rore.

 14. De pruina.

 15. De quodam inflammabili attrahente quod subito et tempestuose descendit, et quandoque suaviter.

 16. De ventis, et primo de materiali causa ipsorum.

 17. De causis impressionum compositi vaporis.

 18. De tonitruo et materia ejus, et de signo et loco ejus.

 19. De terraemotu, et de ejus causa materiali et efficiente, et de loco ejus.

 20. De turbine qui eradicat arbores, levat pulverem, et facit girgillum.

 21. De iride et unde causatur?

 22. De circulis solis et aliarum stellarum apparentibus circumquaque unde causantur ?

 23. Quare sol plus minusve rubet ?

 24. De cometis, id est, stellis quae videntur habere comas.

 25. De coloribus nubium, unde causantur, et primo de colore albo.

 26. De Galaxia.

16. De ventis, et primo de materiali causa ipsorum.

Dicam nunc omnes ventos, et causam ventorum materialem et efficientem, et locum generationis eorum.

Ventus fit ex. vapore sicco terrestri materialiter : efficitur autem a calore solis hunc vaporem elevante, et non consumente.

a. De signis circa hujusmodi.

Et hujus signum est, quod venti fortes praecipue sunt in autumno, sole existente circa aequinoctium hyemale : quia tunc sol comburendo exsiccat elementa : et ideo vapor tunc elevatus magis est siccus et ferreus : et ideo in autumno dominatur complexio terrae, scilicet frigida et sicca.

b. De loco generationis ventorum, et qualiter generantur ?

Locus autem generationis est circa mediam regionem, quae est maximi frigoris : ascendit enim illuc vapor ferreus : et cum sit per naturam gravis et frigidus, obviat ei frigus loci, et inspissat et gravat ipsum, et facit descendere aliquantulum. Calor autem solis in ipso etiam non est de facili separabilis ab ipso : quia magis confortatur in sicco terrestri quam in vapore humido : et ideo iterum relevat ipsum, et inde fit involuta impulsio aeris quae ventus vocatur.

c. Quare perfiat a latere, non de sursum ?

SIC ergo determinata causa materiali et eliciente et loco venti in communi, opto magis transire ad speciem, ut sciatur quare ventus venit semper a lateribus nostris, et non descendit impetu flatus sui de sublimi quemadmodum pluvia.

Dico igitur, quod ventus et locus generationis venti secundum quod flare incipit, est in extremis terrae, et super ipsam. Causa autem hujus est, quod reflexio radiorum in extremis debilis est, et in medio est fortis. Et hoc propter angulum radii qui in extremis est contingentiae angulus : in medio autem est rectus et acutus vel obtusus. Cum igitur causa efficiens venti sit calor debilis et evocans tantum, ideo confortatur materia venti in extremis terrae nostrae habitabilis, et non directe super ipsam.

d. De causa discontinua venti.

Causa autem quare stat discontinue, scilicet cum flat unus, et cessat ad horam, vel flat debiliter, est quia in vapore illo frigus loci et natura vaporis superiorem partem ipsius deprimit valde vehementer : et cum latissimus vapor sit inspissatus a frigore, multum agitat aerem, et dat flatum, donec descendat conversio frigoris ad extremitates ipsius super inferiorem partem, deinde resurgit calor ex radio circa terram, interim calido suo elevante ipsum et subministrante ei materiam ex elevatione pluris vaporis in ipsum : et ideo confortatus iterum dat ascendendo alium flatum fortem. Oportet enim nos esse edoctos, quoniam vapor terrens numquam ascendit aequaliter in omnibus partibus : quia in eo sunt oppositae virtutes valde, scilicet levis, et gravis, et non aequaliter subtili abitis propter duritiem sicci vaporis : et ideo ascendit sicut pellis extenta ab inferiori ad superius, cujus latitudo versa est ad nos.

e. De causa quare unus venias est fortior alio.

HIS visis, facile est videre qualiter unus flatus fortior est alio, et quis eorum. Cum enim superior extremitas inspissata frigore loci descendat et spissum fortius expellat aerem quam rarum, fortior erit flatus descensionis quam ascen- sionis. Istam autem ascensionem et descensioncm vocant Philosophi motum

tortuosum terrestris vaporis, sicut etiam vocant ipsum vaporem magis proprie fumum, propter sui terrestreitatem et va- porem aqueum magis proprie dicunt vocari vaporem proprio nomine.

f. De materiali motu et sono venti.

Hoc autem necessarium est scire, quod aer est elementum omni obediens impressioni facile, cujus motus fit ad omnem partem natura sui. Signum hujus est projectio sagittarum, in qua levi impulsu violento motu fortissime impellitur aer, et inundat pars impellens partem usque quod cessat vis violentiae. Si ergo tam parvum impellens tam fortem dat sibi motum, non est mirandum si fumus latissimus dat flatus hujusmodi. Haec est etiam causa soni venti ad modum undarum constringentium. sese, eo quod una inundatio praevenit aliam, et effundit se super eam.

g. De triplici causa abscissionis ventorum.

Ex his de plano patere potest triplex causa abscissionis ventorum, scilicet intensum frigus, et intensus calor : et haec abscindunt simpliciter, et pluvia sequens : et haec abscindit similiter. Frigus quidem intensum non permittit aperiri terram ut elevetur fumus. Calor autem intensus comburit fumum, sed pluvia ex hoc quod infrigidat aerem, generat vaporem, ita quod tantum descendit, quod subito non potest elevari debili calido, et similiter humefacit terram, et superficiei partes (per quas exivit fumus) obstruit, et ideo praescinditur materia adaugens ventum.

h. Quare cessat ventus post magnas pluvias ?

Et quia quidquid continue non generatur, cito deficit, ideo cessat ventus post magnas pluvias.

i. Quare post multas pluvias resurgit ventus ?

Sed quia cessante pluvia iterum resurgit calidum in aere et in terra exsiccando et elevando vaporem et fumum, ideo ut frequenter post aliquam horam vel aliquos dies resurgit ventus, nisi sit pluvia valde longa quae post multam frigiditatem faciat victori am in fumo venti.

k. Quare vapor ventorum non convertitur ut pluat terra sicut aqua ?

Ex his etiam liquet quare vapor ventorum non convertitur ut cadat super nos terra pluens, sicut convertitur vapor aquae et cadit super nos aqua. Et hujusmodi secundum supra dicta duae causae sunt, quarum una est et principalior materia venti, quae est sicca et non bene continuabilis, sed tantum habens aliquid naturae hujusmodi quod est continuum, sed disparet ad modum laconiorum.

Alia causa est, quia vapor venti non natat super eos, sed dirigitur ad extrema habitationis nostrae, vel convexi arcus unius terrae : quia terra rotunda est, et ventus quandoque est in terra una et non in alia, et tunc vapor, licet non sit simpliciter in extremo, est tamen in convexo arcus terrae in qua flat.

l. De numero ventorum simplicium et aliorum, et qualiter a Philosophisnominentur.

HIS visis, ponam ventos omnes et loca generationis eorum et impressiones singulorum de hoc quod efficiunt in nostra habitabili.

Sunt igitur quatuor simplices qui nascuntur versus quatuor angulos solis supra nostrum horizontem, distincti se- cundum Aristotelem, scilicet Septentrio, Meridies, Subsolanus, Favonius.

Inter quoslibet autem duos sunt alii duo, et sic sunt octo medii. Inter Septentrionem et Subsolanum sunt Aquilo propinquior Septentrionali et Vulturnus propinquior Subsolano. Inter Subsolanum et Meridianum Eurus est propinquior Subsolano, et Notus propinquior Meridionali sive Austro. Inter Austrum et Favonium duo, Africus propinquior Austro, et Zephyrus propinquior Favonio. Inter Favonium et Septentrionalem duo, Cirtius propinquior Favonio, et Corus propinquior Septentrionali. Duos etiam praeter hos ponunt quidam flatus incertos et vagos qui non sunt determinati ab istis, sed potius ex eisdem locis generantur, ita scilicet, quod elevatio vaporis magna est quasi continua modo hic, modo ibi.

m. De proprietate cujusque, et quod Orientalis ventus est magni flatus, expellens pluvias : Occidentalis autem parvi flatus, et ducit plumas.

Superest autem determinare quare unus istorum sit majoris flatus et paucae pluviae et frigidae aurae : alter autem levis flatus et multae pluviae et corrumpentis aurae. Duo autem sunt multorum flatuum frequentium, et non fortium : unus quidem abscindens pluvias, scilicet Orientalis sive Subsolanus, alter autem conducens pluvias, scilicet Occidentalis.

n. De Aquilone et accidentibus suis.

DICO ergo, quod Aquilo fortissimi flatus est et abscindit pluvias, et depurat aerem : et haec omnia causantur a frigore sui vaporis, qui (quia densat vaporem et venit a loco frigoris, qui est juxta arcticum) ideo frigidus est ventus.

p. De causa sanitatis hyemali tempore.

Et quia frigus claudit poros terrae et continet superficies aquae ut vaporare non possint, ideo depurat aerem ab scindendo materiam pluviae : et eadem ratione claudit poros corporum nostrorum, ne immutentur ab exteriori egressu in nos vaporabiliter : et ex hoc continetur intra nos calor naturalis et fortificatur, et efficitur homo sanus.

q. De signis hujusmodi.

Cujus signa ponam duo, quorum unum est quod Hippocrates dicit in hyeme ventres calidiores esse quam in aestate : cujus quidem eadem est causa.

Aliud est quod habemus ex artificio Jacob, qui virgas excorticatas per loca hinc inde posuit in canalibus, quando primum oves commiscebant se simul. Et hoc (sicut infra probabitur) est quando flat Aquilo : eo quod ille continet vel constringit poros in generationibus et se minimis, ne evaporet spiritus et debilitetur conceptus.

r. De Meridionali ei de causis morborum et plumarum.

Dicit Aristoteles in libro de Animalibus, quod pastores quando volunt quod oves generent masculos, faciunt ascensiones ovium versus Aquilonem tempore venti Aquilonaris.

Hic etiam ventus dicitur a Philosophis flare recte, id est, directe, non motu elevationis, et depressionis in fine flatus : et hujus causa est, quia flatus ejus inundat ab Aquilone in Meridiem : et quanto plus venit in Meridiem, tanto plus accedit ad calidum : propter quod parificatur vapor et subtiliatur, et non deprimitur, nec curvatur, s. De Meridionali, ei de causis morborum et pluviarum in aestate.

Meridionalis autem propositis de causis habet accidentia opposita : quia enim calidus est vapor et a loco calido, ideo educit morbos : evaporat enim naturale calidum, et subintrat calidum aeris : ideo corpus turbatur et corrumpitur. Quia vero conducit vapores, ideo multiplicat pluvias. Flat autem tortuose : quia flatus ejus est unum flare tortuose a Meridie ad Aquilonem : et ideo inundans vaporem invenit frigus Aquilonis, et ideo inspissatur, et per consequens in fine suo curvatur et intorquet flatum. Quod autem dictum est unum flare tortuose, alium directe, habet quandoque impedimentum per accidens, sicut dicit Aristoteles, quod juxta torridum flat Aquilo tortuose, et hoc contingit propter recurvationem inundantis vaporis ad aquosum, ad quosdam montes altissimos ibidem existentes : ita e converso propter loca calida transiens incipit dirigi in datum.

t. Quomodo pestilentiis ventus maxime Auster fit sanus alicubi ?

Eadem de causa in nostris climatibus sexto et septimo Auster non adducit morbos : eo quod antequam ad nos veniat, infrigidatur nivibus montium et aeris nostri vapore frigido, et non adeo aperit poros corporis, quod multum noceat sanitati.

u. Quod Aquilo plus regnat in vere quam in autumno.

Tempus autem flatus Aquilonis est in vere plus et in autumno minus. Et primi quidem temporis causa est : quia frigore vapores multi conclusi congregati sunt in terra, qui tepiditate veris evocantur et fa- ciunt ventos, et praecipue in Aquilone, ubi magis est de frigore, et tenuis calor qui consumere non potest. In autumno autem terra desiccatur calore solis : et ideo tenuis calor de facili evocat vapores, eo quod non est constricta : et cum egreditur vapor, siccus est valde, et ventus altus in aere flare incipit. Et ideo pro- verbium vulgi est, quod venti alti flant in autumno.

v. De Subsolano.

Subsolanus est ventus siccus calidus abseindcns pluvias, sed non tantum ut Aquilo : eo quod ipse est de vapore sequente solem qui siccus est : et motus etiam firmamenti juvat adhuc : quia idem est motus venti illius quod motus diurnus : et ideo dissolvitur vapor et exsiccatur.

x. De Favonio et mediis.

Favonius autem propter causam oppositam adducit pluvias. De mediis autem secundum istorum naturam natura eorum mixta est intelligenda.

y. De diversis horis ventorum, et de hujus causa varietatis.

Item notandum, quod mane ut frequenter ante diluculum est ventus, et quandoque est de die et cessat nocte, et quandoque e converso. Hujus autem causa haec est : in mane immittuntur radii solis, vapore frigiditate noctis compresso in Oriente : et ideo elevat ipsum, et ipse iterum frigiditate loci descendit, et ideo facit ventum, qui quandoque cessat sole vincente, quandoque confortatur quando sol non sufficit vincere, sed sufficit elevando depressioni continue repugnare. Vapor igitur frigidus deprimitur nocte et elevatur die et veniat.

Ergo vapor calidior vincitur dio et aliquantulum frigore noctis deprimitur, et proprio calore iterum elevatur, et ideo ventat nocte.

Haec determinata sint de generatis ex. vapore simplici humido vel sicco et in alto loco.

z. Qui venti mane, qui sero regnant et medio die, et qui ab arcto veniant ?

Sunt Subsolanus, Vulturnus, et Eurus eoi. Cirtius occasum Zephyrusque Favonius afflant : Atque die medio Notus, Africus et Auster. Proveniunt Aquilo, Boreas, et Corus ab arcto.