LIBER DE PASSIONIBUS AERIS, SIVE DE VAPORUM IMPRESSIONIBUS.

 1. De materia passionum aeris.

 2. De quatuor locis generationis impressionum.

 3. De causa efficiente vaporum,

 4. De calore.

 5. De frigore.

 6. De his quae generantur ex vapore sicco.

 7. De his quae generantur ex vapore humido.

 8. Quod inspissare vaporem seu nubem, et in aquam redigere sit per frigus, et disgregare per calidum, congelare vero per idem frigus invalescens atque

 9. De grandine.

 10. De nive et ejus signis.

 11. De granulis cadentibus in Martio vel Aprili.

 12. De pluvia.

 13. De rore.

 14. De pruina.

 15. De quodam inflammabili attrahente quod subito et tempestuose descendit, et quandoque suaviter.

 16. De ventis, et primo de materiali causa ipsorum.

 17. De causis impressionum compositi vaporis.

 18. De tonitruo et materia ejus, et de signo et loco ejus.

 19. De terraemotu, et de ejus causa materiali et efficiente, et de loco ejus.

 20. De turbine qui eradicat arbores, levat pulverem, et facit girgillum.

 21. De iride et unde causatur?

 22. De circulis solis et aliarum stellarum apparentibus circumquaque unde causantur ?

 23. Quare sol plus minusve rubet ?

 24. De cometis, id est, stellis quae videntur habere comas.

 25. De coloribus nubium, unde causantur, et primo de colore albo.

 26. De Galaxia.

15. De quodam inflammabili attrahente quod subito et tempestuose descendit, et quandoque suaviter.

In utrisque autem praehabitis, scilicet generatis ex vapore sicco, inflammabile est unum attrahens quod non est praetermittendum, scilicet quod quandoque subito et tempestuose descendit, et quandoque suaviter cadit. Et hujus duplex est causa, quarum una est frigus expellens

calidum sibi contrarium, sicut accidit in assub cadente, et dracone qui movetur ad latus non directe inferius. Est enim vapor aequaliter levis et gravis curvans se propter dubium motum, et inflammatus confricatione quantum ad unum latus pellit frigus obvians, et ad alterum attrahit calidum coD.sim.iie . Assub autem cadit ex impulsu sui contrarii, et inclinat se ad unam plagam mundi. Dicunt marinarii, quod ventus sublimis flat ad istam partem : et puto esse verum. Alia autem causa est fortissima expulsio ex duplici impellente, quorum unum est frigus loci, ut dictum est. a. De signis circa hujusmodi.

Et hujus signum est quando effunditur ignis in aquam raram : fit enim ibi impulsio subita et impetuosa unius ab alio. Aliud est vapor siccus expellens humidum, vel e converso.

b. Quod pluvia tempestuosa fit vento praecedente.

Et ideo tempestuosa pluvia semper fit vento praecedente, et involvente et inspissante membrum.

Et haec dicta sufficiant de generatis in alto ex vapore sicco inflammato, et de vapore humido non inflammato.