LIBER DE PASSIONIBUS AERIS, SIVE DE VAPORUM IMPRESSIONIBUS.

 1. De materia passionum aeris.

 2. De quatuor locis generationis impressionum.

 3. De causa efficiente vaporum,

 4. De calore.

 5. De frigore.

 6. De his quae generantur ex vapore sicco.

 7. De his quae generantur ex vapore humido.

 8. Quod inspissare vaporem seu nubem, et in aquam redigere sit per frigus, et disgregare per calidum, congelare vero per idem frigus invalescens atque

 9. De grandine.

 10. De nive et ejus signis.

 11. De granulis cadentibus in Martio vel Aprili.

 12. De pluvia.

 13. De rore.

 14. De pruina.

 15. De quodam inflammabili attrahente quod subito et tempestuose descendit, et quandoque suaviter.

 16. De ventis, et primo de materiali causa ipsorum.

 17. De causis impressionum compositi vaporis.

 18. De tonitruo et materia ejus, et de signo et loco ejus.

 19. De terraemotu, et de ejus causa materiali et efficiente, et de loco ejus.

 20. De turbine qui eradicat arbores, levat pulverem, et facit girgillum.

 21. De iride et unde causatur?

 22. De circulis solis et aliarum stellarum apparentibus circumquaque unde causantur ?

 23. Quare sol plus minusve rubet ?

 24. De cometis, id est, stellis quae videntur habere comas.

 25. De coloribus nubium, unde causantur, et primo de colore albo.

 26. De Galaxia.

4. De calore.

Calidum autem duplex est, scilicet solis elevando omnem vaporem, et loci calidum disgregando vel inflammando elevatum. Dico autem calidum solis esse prout sufficit nunc proposito nostro duplex, scilicet adurens, et evocans. Adurens autem est duabus de causis, quarum una est directa suppositio, vel fere directa sole existente in signis aestivalibus, praecipue circa tropicum aestivalem, ut sunt Gemini, Cancer, Leo, Virgo. Tunc enim radii sui in directo suppositis regionibus incidunt in illas ad modum perpeiidiculi cadentis de centro Solis, et restringuntur in seipsos, et efficiuntur infiniti, et conducunt in terra calorem adurentem. Et tunc nihil spirat in locis illis de terra, sed totum aduritur antequam elevetur. In locis autem vicinis quae per latitudinem magis accedunt ad Aquilonem, quanto plus recedunt a via solis, tanto plus ohlique recipiunt, et anguli radiorum magis ampliantur : et minor proinde fit calor et minus ardens et magis evocans spiramen evaporationis. Et sic secundum latitudinem omnium climatum a via Solis vel aequinoctialis facile est accipere proportionem caloris plus vel minus adurentis.