LIBER DE PASSIONIBUS AERIS, SIVE DE VAPORUM IMPRESSIONIBUS.

 1. De materia passionum aeris.

 2. De quatuor locis generationis impressionum.

 3. De causa efficiente vaporum,

 4. De calore.

 5. De frigore.

 6. De his quae generantur ex vapore sicco.

 7. De his quae generantur ex vapore humido.

 8. Quod inspissare vaporem seu nubem, et in aquam redigere sit per frigus, et disgregare per calidum, congelare vero per idem frigus invalescens atque

 9. De grandine.

 10. De nive et ejus signis.

 11. De granulis cadentibus in Martio vel Aprili.

 12. De pluvia.

 13. De rore.

 14. De pruina.

 15. De quodam inflammabili attrahente quod subito et tempestuose descendit, et quandoque suaviter.

 16. De ventis, et primo de materiali causa ipsorum.

 17. De causis impressionum compositi vaporis.

 18. De tonitruo et materia ejus, et de signo et loco ejus.

 19. De terraemotu, et de ejus causa materiali et efficiente, et de loco ejus.

 20. De turbine qui eradicat arbores, levat pulverem, et facit girgillum.

 21. De iride et unde causatur?

 22. De circulis solis et aliarum stellarum apparentibus circumquaque unde causantur ?

 23. Quare sol plus minusve rubet ?

 24. De cometis, id est, stellis quae videntur habere comas.

 25. De coloribus nubium, unde causantur, et primo de colore albo.

 26. De Galaxia.

6. De his quae generantur ex vapore sicco.

Ex illis ergo divisionibus vaporum locorum et causarum determinabo omne quod inalto vel in imo habet generari. Et dividam primo sic. Aut generatur ex vapore sicco tantum, aut ex humido tantum, ut ex utroque. Si sicco tantum, tunc materia omnis talis impressionis erit vapor terrae. Cum autem terra sit elementum solidum frigidum per naturam, et siccum ingressum in se calorem continet fortius, quia solidum : et incenditur facilius, quia siccum efficitur acutius et magis penetrativum, quia siccum non retunditur de facili. Et ideo istum talem vaporem divido per tria loca secundum calidius et minus calidum.

Et causantur ex eo ad minus undecim impression.es apparentes in aere. Et de aliis si quae apparebunt, erit simile judicium. Si enim vehementer est calidus et siccus, pertinget parvas regiones aeris, scilicet inferiorem et mediam : eo quod frigus illarum non potest convertere ipsum, et transibit ad aliam regionem quae dicitur aestus, et ibi facit impressiones quinque.

a. De igne perpendiculari.

Aut enim in omnibus aequaliter est subtilis bene tenuis aptus inflammatione ex calore loci, aut inaequaliter. Si inaequaliter : aut ergo habet inferius multas partes terrestres dilatabiles, aut non, sed paucas. Si multa terrestria habet inferius, tunc ibi de necessitate dilatabitur. Terrestre autem abundans repugnat elevationi ad aequalitatem alia rum partium, et calidum interius ingerens vel ingressum rarificando dilatat, et partem plus calidam continue plus et plus protendit in acumen, et efficit ipsum sicut columnam pyramidis, et propter longinquitatem videbitur de superiori esse dimissum sicut perpendiculum quod inferius habet massam, et continue usque in sublime chordam. Hoc igitur sic accensum ab aestu loci dicitur a Philosophis iqnis per-pendicularis.

b. De lancea ignea.

SI autem est inaequaliter tenuis et subtilis et subtus non habens multa terrestria, quae dilatari queant per causam dictam : tunc iterum eadem causa inflammabitur, et vocatur lancea propter longum subtile quod praetenditur in figura, et stat erectum, acumen habens supra, sicut et ignis perpendicularis.

c. De candela accensa.

SI autem est aequaliter subtilis bene tenuis aequaliter aptus inflammationi, tunc etiam aequaliter ascendet in omnibus partibus : aut igitur est aequaliter disgregabilis calore in omnem partem di- mensionis : et sic efficit latum, et videbitur quasi rotundum natans in. superficie aeris. Et illud vulgo vocatur candela accensa : licet enim latum sit in superficie : tamen videtur rotundum et sphaericum propter longinquitatem nostri visus.

d. De assub.

Aut est aequaliter subtilis, sed non est extensibilis nisi in. partem unam propter parvitatem materiae, sicut corium quod cum extenditur ad partem unam, contrahitur in aliam : et tunc vapor ille succensus dicitur assub ascendens.

e. De duplici assub.

Aut est aequaliter subtilis, sed non bene continuus, nec adhaerens sibi, sed una pars ejus aliquantulum distans ab alia : et tunc videbitur assub ascendere post assub, sicut si evolarent scintillae de fornace. Et haec quinque conveniunt in hoc quod omnia evolant sursum in ignem, et nihil eorum descendit deorsum. Si autem vapor est non vehementer calidus et siccus, tunc non potest penetrare mediam regionem aeris quae frigidissima est, et tunc causantur iterum quinque de vapore llo.

f. De diverso igne qui apparet in aere dupliciter.

Aut enim vapor ille calidus et siccus est bene continuus, cujus partes fortiter conjacent : aut est disgregatus. Si disgregatus, tunc propter calorem quem habet quando in aere inferiori occurrit ei frigida nubes fugienda, confricat partem ad partem, et ex confricatione inflammatur : et quia disgregatae sunt partes, videtur diversis ignis : et quia fugit nubem frigidam tangentem, id videtur dis- gregatum egredi, sicut stupa exsufflaretur de canna.

g. De stella cadente longa.

SI autem est vapor bene continuus et expellitur a frigida nube tangente, tunc aut est compactus vapor conglobatus et fortis, aut est modicus non bene compactus : si non bene compactus nec multus, tunc cadit continue, sed non dividitur, et propter continuum casum videtur quasi stella cadens longa quae relinquit vestigium casus post se, et vocatur a Philosophis candela accendens candelam continue per descensum.

h. De stella perdita quae quandoque recipit tres diversitates, quandoque stat per moram in aere sola.

SI autem est multa materia conglobata, tunc accipit tres diversitates a diversis quae sibi occurrunt in aere. Si enim nihil obviat, tunc accenditur confricatione suiipsius, et stabit aliquamdiu in aere : et hoc dicunt discurrentes nocte esse lumen praecedens eos.

i. De assub descendente quae stella cadens dicitur.

SI autem aliquid occurrit ei in aere, aut hoc est de super expellens ipsum inferius : et hoc vocatur a vulgo stella cadens, a Philosophis assub descendens.k. De stella fumigante, quae quandoque apparet velut draco volans, quandoque velut serpens incurvans.

Aut frigida nubes est ad latus unum, et calida ad aliud : et tunc propter convenientiam ad calidum attrahitur ad illud, et ibi incenditur post primam partem :

aut fumat antequam incendatur, et dilatatur in medio et incurvatur propter incensionem partis unius et exstinctionem alterius versus humidum frigidum. Et haec efficitur velut draco volans : quia anterior pars accensa videtur quasi spiramen draconis. Media autem incurvata per quod attrahitur a prima, incurvat se ut serpens, et volat semper ad illud latus ubi circumstat illud latus calidum : eo quod simile attrahit simile, et contrarium expellit contrarium.

l. De assub quandoque apparente, quandoque non, qui tertius assub dicitur.

SI autem vapor siccus tenuis inflammabilis medio modo, tunc pertingit ad. regionem mediam, et non penetrat ipsam, tunc generatur tertius assub : quia ille cum frigore loci expellitur : et quia multae nubes sub eo sunt, ideo incendens nube occultatur et penetrans nubem in trina apparet, et vocatur a Philosophis assub quandoque apparens, quandoque non.

Haec sint dicta de generatione vaporum siccorum habentium impressiones in locis tribus sublimibus. Sic igitur patet numerus undecim impressionum, quae omnes in sublimi generantur a vapore sicco.