LIBER DE PASSIONIBUS AERIS, SIVE DE VAPORUM IMPRESSIONIBUS.

 1. De materia passionum aeris.

 2. De quatuor locis generationis impressionum.

 3. De causa efficiente vaporum,

 4. De calore.

 5. De frigore.

 6. De his quae generantur ex vapore sicco.

 7. De his quae generantur ex vapore humido.

 8. Quod inspissare vaporem seu nubem, et in aquam redigere sit per frigus, et disgregare per calidum, congelare vero per idem frigus invalescens atque

 9. De grandine.

 10. De nive et ejus signis.

 11. De granulis cadentibus in Martio vel Aprili.

 12. De pluvia.

 13. De rore.

 14. De pruina.

 15. De quodam inflammabili attrahente quod subito et tempestuose descendit, et quandoque suaviter.

 16. De ventis, et primo de materiali causa ipsorum.

 17. De causis impressionum compositi vaporis.

 18. De tonitruo et materia ejus, et de signo et loco ejus.

 19. De terraemotu, et de ejus causa materiali et efficiente, et de loco ejus.

 20. De turbine qui eradicat arbores, levat pulverem, et facit girgillum.

 21. De iride et unde causatur?

 22. De circulis solis et aliarum stellarum apparentibus circumquaque unde causantur ?

 23. Quare sol plus minusve rubet ?

 24. De cometis, id est, stellis quae videntur habere comas.

 25. De coloribus nubium, unde causantur, et primo de colore albo.

 26. De Galaxia.

13. De rore.

Consequenter videtur nobis tangere causam roris qui habet aliquid simile cum pluvia, et pruinae quae habet aliquid simile cum nive. Generatio igitur roris est ex vapore grossiori quam pluvia, et minus calido : eo quod habet aliquid terrestre admixtum, et ideo non elevatur nisi parum : et non fit in tempore magni caumatis, nec in tempore magni frigoris : et fit ejus conversio juxta terram, etiam quandoque ad altitudinem unius cubiti, vel palmi, vel turris, vel hujusmodi.

a. De duplici conversione hujus vaporis, et quare a sole cito consumitur ?

Fit enim conversio hujus vaporis duplex, scilicet per se, et per accidens. Per se fit frigore aeris in nocte, quando non est reflexio luminis in ipso a sole. Et ideo quia parvi humoris est, cito consumitur a sole.

b. Quare fit ros sub mensa dum sero eoenaiur in gramine?

Alia est conversio ipsius ex revolutione multi vaporis in seipsum ad aliquid reflectens ipsum, sicut in olla cooperta reflexus fumus generat aquam, et sicut in instrumento quo fit aqua rosea. Unde cum coenatur in gramine in sero crepusculo vespertino, fit roratio sub mensa ad reflexionem vaporis ad mensam.