LIBER DE PASSIONIBUS AERIS, SIVE DE VAPORUM IMPRESSIONIBUS.

 1. De materia passionum aeris.

 2. De quatuor locis generationis impressionum.

 3. De causa efficiente vaporum,

 4. De calore.

 5. De frigore.

 6. De his quae generantur ex vapore sicco.

 7. De his quae generantur ex vapore humido.

 8. Quod inspissare vaporem seu nubem, et in aquam redigere sit per frigus, et disgregare per calidum, congelare vero per idem frigus invalescens atque

 9. De grandine.

 10. De nive et ejus signis.

 11. De granulis cadentibus in Martio vel Aprili.

 12. De pluvia.

 13. De rore.

 14. De pruina.

 15. De quodam inflammabili attrahente quod subito et tempestuose descendit, et quandoque suaviter.

 16. De ventis, et primo de materiali causa ipsorum.

 17. De causis impressionum compositi vaporis.

 18. De tonitruo et materia ejus, et de signo et loco ejus.

 19. De terraemotu, et de ejus causa materiali et efficiente, et de loco ejus.

 20. De turbine qui eradicat arbores, levat pulverem, et facit girgillum.

 21. De iride et unde causatur?

 22. De circulis solis et aliarum stellarum apparentibus circumquaque unde causantur ?

 23. Quare sol plus minusve rubet ?

 24. De cometis, id est, stellis quae videntur habere comas.

 25. De coloribus nubium, unde causantur, et primo de colore albo.

 26. De Galaxia.

10. De nive et ejus signis.

NIX autem quoad tempus e contrario se habet grandini : in quibusdam vero (ut quoad materiam) conveniunt. Generatur enim ex vapore calido, non tamen sicut grando.

a. De signis futurae nivis.

Et hujus signum est prognosticatio rusticorum, qui in hyeme, quando remittitur frigus, exspectant nivem, nisi sint nubes obscurae. Aliud signum est quod observavi, et non inveni falsum : quia vapor nivis futurae lucidus est et pallens, et videtur multus : et hoc est signum raritatis ipsius.

b. Quod nix quandoque stat in aere diu.

Item diu stat in aere quandoque per octo dies, et hoc est signum caloris : sed non elevatur nisi tempore hyemis, quia sol tunc debilis est : et ideo adjutorio lunae vel alterius stellae vel plurium non sufficit elevare, et non sufficit adeo incendere et calefacere sicut in aestate fit. Hinc ergo accidit, quod vapor nivis non pertingit usque ad regionem frigoris, sed remanet citra regionem intemperate frigidam, frigidae tamen regioni magis vicinus quam terrae : et ideo quia non est adeo forte frigus super ipsum, nec adeo rarus vapor, ut .det undique ingressum frigori, contingit quod vapor nivis simul convertitur et congelatur, et non ante convertitur, et postea congelatur.

c. Quare nix cadit lata quandoque ?

Et quia in conversione est diffusus vaporabiliter, sicut carminata lana, ideo nix cadit lata, sicut si essent partes lanae super se, d. Quare vapor nivis congelatur ?

Quia vero frigus non fuit forte super ipsum, ideo in ipso egressu caloris debiliter ex ipso congelatur.

e. Quare nix cadit mollis ?

Et quia ipse calor egrediens aliquantulum resolvit id quod debiliter congelatum est, ideo nix cadix. mollis, facile comprehensibilis : quod non esset, si esset omnino glacies, sicut grando. Hoc autem locus inferior ideo in aestate facere non potest, quia tunc refluxu radiorum minus calidus est congelationi : sed nix sufficit conversioni, sicut accidit in pluviis, ut statim dicemus.