IN DUOS LIBROS PERIHERMENIAS, OPERIS SECUNDI, QUOD APPELLANT, QUAESTIONES OCTO

 QUAESTIO I

 QUAESTIO II

 QUAESTIO III

 QUAESTIO IV

 QUAESTIO V

 QUAESTIO VI

 QUAESTIO VII

 QUAESTIO VIII

QUAESTIO VIII

An possibile sit utramque partem contradictionis esse veram

Rodriguez lib. 2. Dialect. cap. 4. Doctor in 1. d. 4. q. 1. fiunt. 4.

Videtur quod sic ; quaelibet propositio significat se esse veram: ergo ista, Tu erui

albus cras, significat se esse veram. Antecedens patet, quia ad omnem compositionem sequitur suum dictum esse verum: similiter contradictoria affirmative, ut illa, Tu non es albu s,infert istam, Te non esse album,est verum; utrumque ergo contradictorium illis de futuro significat se esse verum determinate ; cum igitur neutra sit, sequitur utramque esse falsam. Hoc conceditur, quod utraque pars contradictionis simul sit falsa in futuris, ratione modi essendi, qui in neutra contradictoriarum negatur. Contra hoc sunt rationes Aristotelis ; si utraque pars contradictionis sit simul falsa, non de quolibet erit affirmatio, vel negatio, quod est impossibile, quia negatio oppositi est remotio ejusdem, et eodem modo ab eodem: sicut contradictorium hujus, Omnis homo currit, est haec, Non omnis homo currit ; quia negatio non tantum negat affirmationem, sed similiter affirmatum ; quo igitur modo haec, Tu eris albus in A, affirmat ; eodem modo haec, tu non eris albus in A, negat ; et non erit utraque falsa in talibus in littera. Item, si haec sit falsa determinate ; Tu eris albus in A, nunc est verum dicere, quod cum A fuerit, non eris albus. Similiter si non sit determinate falsa haec, Tu non eris albus in A, verum est dicere, quod tu eris albus: et patet quod non es albus: igitur in A erunt duo contradictoria vera.

Ad oppositum est Aristoteles in hoc capite de futuris contingentibus.

Ad primum quaesitum dico, quod propositio singularis de futuro contingenti,nec simul est vera, nec falsa, nec determinate vera, nec determinate falsa. Ad quod, sciendum, quod verum significat esse quod est, et falsum significat esse, quod non est, eodem modo. Ex quo sequitur, quod sicut res se habet ad esse, sic ad veritatem. Quod autem est actualiter, et in praesenti, in seipso habet quod sit verum, sic habet esse per se ; quod autem est futurum, non est in se ipso, sed in causa, quod contingit tripliciter. Uno modo est aliquid in causa, quod necessario eveniet ex illa. Alio modo,

ut habet Inclinationem ad causam, ut producatur a causa, potest tamen Impediri. Tertio modo, quod non magis se habet ad esse, quam ad non esse. Istis tribus modis se habent res In futuro ad esse.

Secundo Intelligendum quod orationes sunt verae, sicut res se habent ad esse ; nam oratio enuntians esse de re, secundum quod res se habet ad esse, est vera: aliter autem ennuntians falsa est.

Tertio Intelligendum est quod propositio de futuro de suo significato, vel ex modo significandi, aequaliter designat determinate esse de quolibet ; quia esse rei non mutat significationem sermonis: quia dictio, et oratio, Idem significant re existente, et non existente.

Quarto inielligendum quod propositio de futuro potest Intelligi dupliciter significare aliquid de futuro, vel Ita quod propositio de futuro aliquid significet nunc verum esse, quod aliquid In futuro verum esse habebit : verbi gratia, quod haec, Tu eris albus In A, significet nunc esse In re ; I ta quod tu In A tempore eris albus: vel potest Intelligi, quod significet nunc, quod tu eris albus tunc: et differt secundum a primo; non quod significet nunc Ita esse, quod tunc tu debeas esse albus ; sed quod significet nunc quod tunc ; quia significare nunc esse, quod tu In A eris albus, hoc est plu3 significare, quam quod tu eris albus In A.

Dico Igitur,quod haec, Tu eris albus In A, absoluteenuntiala,si Illa significat nuncrem sic se habere ad esse ut In A tu debeas esse albus: haec propositio est determinate falsa; quia omnes orationes sunt verae, et propterea secundum praemissum : res autem talis enuntiata, non sic se habet nunc In sua causa, ut tunc debeat habere esse ; quia si nunc se haberet res In sua causa, ut tunc debeat habere esse, hoc jam foret ex necessitate, et esset nunc determinate verum: et sic procedunt duae primae rationes, quas facit Aristoteles In textu capituli sexti citati. Sub hoc enim Intellectu significat propositio de futuro aliquid esse nunc determinatum ad esse pro tempore de futuro, quod non est determinatum.

Si autem propositio de futuro non significat, nisi quodcumque futurum pro quo significat, quod si fuerit praesens ; quia tunc erit verum dicere, quoniam illud est, quod nunc enuntiatur futurum, propositio de futuro est indeterminate vera, vel falsa. Cujus ratio est, quia propositio de futuro sic enuntians, non enuntiat de eo quod nunc est esse, vel non esse, ut aliquid determinatum ; quia secundum illum intellectum non enuntiatur esse, quod habet res in sua causa per propositionem de futuro. Propter quod licet res nunc habeat esse determinatum in sua causa, et enuntiatur esse de re pro aliquo futuro, non dicetur nunc propositio vera, vel falsa, quia non enuntiatur hoc nunc esse determinatum, ut sit pro aliquo futuro: sed enuntiatur nunc quod hoc sic se habebit,et non enuntiatur nunc, rem sic se habere, ut tunc debeat esse. Ideo dicit Aristoteles, quod in illis, quae sunt ad utrumlibet, non magis est affirmatio vera, quam negatio. Unde non convenit dividentem dicere definitive quod hoc erit, nec definitive, quod hoc non erit ; definitive autem dicit hoc fore, quando enuntiat sic esse nunc, ut aliquid habebit esse in futuro. Concluditur igitur ex praedictis quod propositio singularis de futuro contingenti sumpta hoc secundo modo, sicut et Aristoteles accipit, nec simpliciter est vera, nec falsa, nec determinate vera, nec determinate falsa.

Ad primum argumentum dico, quod propositio de futuro si significet nunc esse ita, quod res in futuro habebit esse, et tunc significat aliter esse quam est, et est falsa, quamvis eveniat res, quae enuntiatur evenire, non propter eventum rei, sed propter modum enuntiandi ; enuntiatur enim res aliter evenire, quam eveniat. Si intelligitur secundo modo, quod enuntiat determinatum esse de ro, pro tempore indeterminato futuro,propositio nec erit vera,nec falsa,quia nunc est indeterminatum quod contradictoriorum habebit esse pro illo tempore

Ad aliud dico, quod ratio procedit sub uno Intellectu propositionis de futuro.

Ad tertium dico, quod hoc, Te fore album est verum, est distinguendum secundum compositionem, et divisionem: In sensu compositionis propositio est falsa, et significat quod verum Insit huic dicto pro praesenti te fore album, non sic sequitur ex prima. Alio modo accipitur In sensu divisionis, tunc non significat, nisi te album fore est verum, et est determinate vera, sicut et prima. Aliter tamen dicendum, quod Illa propositio, Te fore album est verum, I n sensu compositionis significat, non quod nunc res sic se habeat, ut hoc eveniat, quod tu eris albus In A, tunc enim significaret falsum determinate: sed verum enuntiatum de dicto Intelligitur sicutf vere quaedam assertio compositionis In potestate per dictum pro tempore pro quo enuntiatum praedicatur dici de subjecto.

Ad secundum quaesitum dicendum, quod propositio de futuro non est determinate vera ; sicut patet ex praedictis.

Ad primum argumentum dico, quod propositio de futuro contingenti non enuntiat nunc esse, sicut res se habet ad esse ; nec enuntiat nunc non esse aliter, quam res se habet: sed dico, quod pro Isto tempore enuntiat determinatum esse rei pro futuro tempore. Propter quod cum pro Isto tempore, ut patet, non sit determinatum, propositio nunc enuntians determinatur esse pro Isto tempore ; nec dicitur determinate falsa, nec determinate vera.

Ad aliud dico, quod nonstantsimul,quod haec nunc sit determinate vera, Hoc erit, et hoc potest non fore; quia si haec non sit determinate vera, Tu eris albus cras, sicut non stant simul nunc quod tu es albus nunc, et tu potes nunc non esse albus: sic non stant simul, quod nunc sit verum, quod eris albus cras, et quod possis cras esse non albus. Ista tamen stant simul, quod haec determinate nunc sit vera, Tu eris albus cras, et quod cras possis esse non albus ; quia non oportet cum fueris albus, quod non possis fore non albus: sed quia haec,

Tu eris albus eras, non impedit quin cras possis esse non albus ; ideo stant simul quod tu eris albus cras, et quod posses esse non albus cras.

Ad tertium quaesitum dico, quod si propositio de futuro enuntiat nunc esse determinatum, quod res enuntiata de futuro habeat esse ; utraque pars contradictionis in illis de futuro est falsa ; quia una pars enuntiat esse definitum, quod erit; alia esse definitum, quod non erit: et patet utrumque esse falsum,cum neutrum sit determinatum, sed utrumque est indeterminatum. Sed propositio de futuro enuntiat tantum rem esse pro futuro, et non determinate aliquid de esse,quod habet nunc res in sua causa; utraque pars est indeterminate vera, vel falsa.

Ad primum argumentum in contrarium dico, quod haec propositio, te fore album, est verum, non est nunc vera determinate, nec falsa ; quia per illam propositionem intelligitur fore album affirmari de te, pro aliquo tempore futuro, non pro tempore, quod nunc instat ; unde licet nunc sit indeterminatum te fore album in futuro, quia te fore album in sua causa est ad utrumlibet ; quia cum non significet te nunc esse album, vel non esse, nec significatur ita esse determinatum in sua causa, ut in futuro habeat hoc esse ; ideo haec propositio, Tu eris albus, non est nunc determinate vera, vel falsa. Si tamen propositio significaret nunc esse determinatum, quod nunc enuntiatur de futuro, ut in futuro esse haberet, propositio esset falsa determinate, quia significaret nunc quod est contingens, esse determinatum ad alteram partem, et hoc dato, esset utraque pars contradictionis falsa ; quia una pars significaret hoc esse determinatum ad esse, et alia pars significaret hoc esse determinatum ad non esse, et ipsum est contingens.

Adhuc potest argui quod propositio de futuro sit determinate vera, quia sequitur, futurum est futurum ;igitur futurum erit. Antecedens est determinate verum ; ergo et consequens. Item propositio de futuro secundum nunc dicta, non asserit aliquid nunc determinate esse, sed fore de re enuntiat ; sicut non determinando ad esse, vel non esse ; igitur sicut propositio de contingenti est nunc determinate vera,quia enuntiat eventum rei, determinate, non tamen determinat aliquid esse, vel non esse I sic propositio de futuro erit vera.

Ad propositum, ad primum argumentum est dicendum, quod consequentia deficit penes fallaciam figurae dictionis,quia commutatur quid I n quale ; sic dicendo, omne futurum est futurum, hic praedicat Illud, quod futurum est: sed hic, futurum erit, praedicatur esse sub modo de futuro ; ergo, etc. Unde, futurum est futurum, est de praesenti: sicut haec, homo est homo, hic non, futurum erit: si tamen supponitur, quod haec sit determinate vera, futurum erit, adhuc non sequitur, propter hoc quod propositio de futuro contingenti singularis sit determinate vera. Nam si sic arguitur, Omne futurum erit, haec, Tu eris Episcopus, est futurum;ergo haec erit: est fallacia figurae dictionis ; quia In majori fit distributio pro suppositis, quorum quidditatem dicit distributum : sed In minori praedicatur futurum, ut dicens ejus qualitatem, propter quod mutatur quid I n quale, sicut hic, Quod scriptum est, scripsit aliquis : falsum scriptum est: Igitur falsum, etc. Si autem descendatur sic, omne futurum erit: hoc futurum, tu eris, est futurum ; igitur hoc futurum erit ; sequetur e contrario, sed minor Implicat falsum.

Ad aliud dico, quod propositio de futuro non asserit nunc aliquid esse, vel non esse de eo, quod est, sed pro tempore futuro ; Ideo nec est determinate vera, vel falsa. Sed propositio de contingenti nunc asserit determinate aliquid, quia cum dici ; tur, hoc contingenter eveniet, significatur quod eventus hujus est contingens, et Ita determinate est, vel non est : Ideo Illa de contingenti determinate est vera, vel falsa determinate.

Aliter arguitur ad principale; si dicatur, hoc erit, I dem est dicere, et hoc est fututum ; sed secunda propositio est determinate vera, vel falsa : Igitur et prima. Dico quod sic, dicendo hoc erit, actus copulatus subjecto Intelligitur copulari pro tempore futuro, cujus terminus Initialis est praesens ; et Ideo cum resolvitur hoc erit, I n hoc, hoc est futurum, I ntelligitur actus mensuratus sub tempore futuro, copulari subjecto sub tempore praesenti, quod est terminus Initialis ejusdem futuri, propter quod Idem valet, homo est futurus, et,homo

erit: sed quia tunc est Indeterminatum In actu futurum, esse habebit, cum tempus mensurans Ipsum sit praesens; ideo haec, Hoc est futurum est Indeterminate vera, sicut haec, Hoc erit: et cum arguitur quod haec est de praesenti, dico quod non est de praesenti ; quia ad hoc ut sit de praesenti, necesse est actum designatum tempore de praesenti mensurari, et non solum cognitionem : sic non accidit In proposito; ideo non est de praesenti.

FINIS SECUNDI OPERIS PERIHERMENIAS

JOANNIS DUSIS SCOTI

DOCTORIS SUBTILIS, ORDINIS MINORUM

OPERA OMNIA

EDITIO NOVA

JUXTA EDITIONEM WADD1NG1 XII TOMOS CONTINENTEM A PATRIBUS FRANCISCANIS DE OBSERVANTIA ACCURATE RECOGNITA

TOMUS SECUNDUS

QU AESTIONES Super libros Elenchorum Aristotelis Super lib. I Priorum Super lib. II Priorum Super lib. I Posteriorum Super lib. II Posteriorum In libros I, II et III Physicorum

AdminBookmark

PARISIIS

APUD LUDOVICUM VIVES, BIBLIOPOLAM EDITOREM

VIA VULGO DICTA DELAMBRE, 13

F. JOANNIS

DUNS SCOTI

DOCTORIS SUBTILIS