IN DUOS LIBROS PERIHERMENIAS, OPERIS SECUNDI, QUOD APPELLANT, QUAESTIONES OCTO

 QUAESTIO I

 QUAESTIO II

 QUAESTIO III

 QUAESTIO IV

 QUAESTIO V

 QUAESTIO VI

 QUAESTIO VII

 QUAESTIO VIII

QUAESTIO I

An nomen significet rem, an passionem

Arist. hic, cap. 1. et lib. de sensu et sensib. cap. 1 et 4. Metaph. cap. 7. D. Thom. 1. p. q. 13. art. 1. et q. 8.de potentia, art. 1. in corpore,el hic lect. 2. Averroes in Prooemio hujus. Boetius ibid. in edit. 2.Albert.Magn. tract. 2. c. 1. Alb. Parvus g. unio. Prooem. Occam in Prooemio hujus. Auton. Andr. c. 1. hujus. Joan. a Magist. q. 1. dub. 1. Gabr. in 1. dist. 22. q. unic. art.3. Pland. 4. Met. q. 7. art. 1 Bruxellis q. 1.hujus, artic. 1. Conimbr. hic cap. 1. q. 3. artic.1.2. 3. et 4. Ruvius ibid. q. unic. Doctor q. 2. primi operis, et in 1. dist. 27. q. 3.

Videtur quod passionem: quia Aristoteles cap. 1. dicit, quod voces sunt nolae earum passionum, quae sunt in anima, etc.

Item dicit, quod sint similitudines rerum, quarum voces notae sunt eaedem omnibus, sicut et res.

Item Boetius in cap. 1. dicit, quod orationes in voce, sunt notae orationum, quae sunt in mente ; et sunt verba ejus, quod oratio in voce est signum orationis, quae tacita oratione conficitur.

Item Boetius ibidem dicit post multa narrata, quod Aristoteles non putat nomina, et verba significare ipsas res, sed ipsas passiones. Patet igitur per Aristotelem, et Boetium quod voces sunt signa passionum, et non rerum immediate.

Item dicit Priscianus lib. 2. Grammat. quod pars orationis significat mentis conceptum ; sed res non est mentis conceptus : igitur, etc.

Ad oppositum est Aristoteles 4. Metaphysicae text. 10. dicens, quod nomen significat rem, quam exprimit definitio ; sed illa ratio est rerum ; ergo, etc.

Item, illud significatur per nomen, de quo intendit enuntians aliquid significare; sed cum dicit quis, homo currit, intendit primo enuntiare currere, non de intentione, sed de re.

Item, significare sequitur intelligere; quod ergo primo intelligitur primo significatur : sed primo intelligimus rem, non passionem, igitur nomen rem primo significat.

Dicitur propter has rationes, quod nomen significat passionem rei, et rem : sed rem significat posterius, passionem per prius. Illud non valet, nam intellectus componit nomina ad invicem pro primis significatis ; si igitur nomina primo significant passiones in anima, sequitur quod significatio cujuslibet realis orationis est falsa ; nam sic dicendo, Homo est animal, idem est dicero, quod Haec passio est illa. Item, sicut istae passiones extensae in aere sunt immediate organa visus, sic species in intellectu : sed illae non sentiuntur, quia tunc essent primum objectum visus, quod est falsum ; sed sunt medium quo.

Item, quae posterius significantur, non significantur nisi habeant attributionem ad primum significatum: si igitur homo non significaret rem, nisi inquantum habet attributionem ad species,non esset haec vera, Lapis non est in anima ; quia quod primo significatur per hoc nomen lapis, habet esse in anima.

Item, si nomen significaret primo passionem, haec esset vera, Socrates est, licet non sit extra animam ; quia non requiritur esse rei extra animam, quantum ad illud quod primo significatur per nomen.

Dicendum sicut dicit Aristoteles hic cap. 1. quod nomen primo significat passiones animae, id est, conceptiones intellectus. Ad cujus evidentiam sciendum, quod tria se habent secundum ordinem, primum est species intelligibilis, secundum quam est in actu, sicut actus primus in sua propria natura: nam sicut Commentator ait 3. de Anima, text. cap. 3. Sic se habet intellectus ad species intelligibiles, sicut omnis materia prima ad formas individuales, quas recipit. Secundum est, quod ratio rei, est quod quid erat esse rei quod objicitur virtuti intellectivae, inquantum est actus, qui est species intelligibilis, secundum quem actum fertur virtus cognoscens in ipsum quod quid est esse rei. Tertium est res particulariter existens, sub conditionibus individuantibus.

Primum non significatur primo per vocem ; quia quod quid est, primo intelligitur, quam species rei intelligatur, et quod primo intelligitur primo significatur. Assumptum patet, quia intellectus species intelligibiles non intelligit, nisi per reflexionem, sicut suum actum.

Tertium vero, scilicet, res existentes individualiter per suam rationem propriam, non possunt primo significare, quia intellectus est in actu primo per suum objectum proprium, quod est quod quid est rei:

intellectus non intelligit primo singulare, sed quod quid est, sine conditionibus materialibus, cum non existit, potest tamen considerare sine istis; et sicut intelligitur, imponitur ei nomen. Unde nomen significat passionem intellectus, id est, rem ut concipitur : Plato tamen lib. de recta nominum ratione, posuit nomen significare rem, ut existit; quia dixit rem eo modo existere, qui intelligitur : Aristoteles autem aliter ponit.

Ad omnes auctoritates dico, quod Aristoteles et Boetius intellexerunt per passiones, non similitudinem, quae est in anima, sed rem prout concipitur ab anima, et est illud in cujus notitiam perducitur intellectus per species.

Ad aliud dico, quod primo enuntiatur de re sensibili, ut illa res significatur, hoc est, accipiendo nomen absolute ; verificatur tamen primo per singularia.

Ad quaedam argumentorum contra rationem quamdam analogiae, dico quod similitudinem convenit ostendere dupliciter, vel secundum esse quod habet in anima ; vel secundum quod est ductivum in cognitionem rei: si primo modo consideretur, sic nomen significat similitudinem rei; et rem non solum ipsam univoce significat, sed aequivoce. Si autem consideretur prout ducit in cognitionem rei, tunc non primo significatur, sicut non intelligitur primo ; sed est quo primo intelligibile intelligitur.

Ad aliud cum dicitur, tunc omnis oratio esset falsa, dico quod si affirmaretur primo species de specie apud intellectum, propositio illa affirmaret falsum, ut dicendo,Spe-cies hominis est species albi, sed affirmatur quod primo intelligitur per unum nomen dici de illo, quod primo intelligitur per aliud, quae tunc intelliguntur mediantibus illus speciebus.

Ad aliud eodem modo dico, quod non affirmatur esse de specie, sed de illo, quod intelligitur mediante specie.

Si quis velit sustinere quod nomina significant similitudinem rerum,et quae existunt in intellectu, dicendum quod nomen mediante specie in anima, quam primo significat, significat posterius rem.

Ad primum argumentum dico, quod quia similitudo rei est naturalis ipsi, ideo significat rem, ex consequenti nomen significat speciem ; hoc enim videtur auctoritas mere sonare : prima est, voces sunt notae passionum ; similitudinum in anima, et id significat vox quod proferens voce prolata constituit in audiente : sed in cap.de Verbo, dicitur, quod qui profert verbum, constituit in audiente intellectum, unde audiens quiescit. Et ante cap. de Nomine: Nomina sunt similia intellectui; quia Quandoque est vox sine veritate et falsitate, quandoque cum altero horum, quia scilicet sic est apud intellectum, et quorum litterae primorum primo notae sunt, eaedem omnibus passiones animae sunt.

Sed sciendum, quod cum passio sit similitudo rei, potest dupliciter considerari, vel inquantum est signum rei in mente; vel inquantum consistit in mente, sicut accidens quoddam in subjecto : sicut haec statua potest dupliciter considerari, vel inquantum est hoc, quod ei accidit figura ; vel inquantum est similitudo Herculis. Si confideratur primo modo, sic species significatur per nomen. Si secundo modo, non nisi aequivoce: si consideretur primo modo, sic nomen significans speciem est signum rei, sicut litterae scriptae sunt signum in intellectu. Sicut enim littera significat vocem primo modo, quia vox est signum speciei, nam littera significat speciem ; sic vox primo modo est signum speciei, et mediate est signum rei.

Sed pro rationibus intelligendum est, quod sicut ordinans dictionem ad invicem scriptas, sicut illas, Homo est animal, non dicit hanc vocem homo esse vocem animalis: sic nec ordinans hanc vocem,homo cum hac dictione animal, dicit speciem significativam per unam, esse speciem significativam per aliam. Cujus ratio est, quia non ordinantur haec ad invicem, ordinando, et affirmando unum de alio, inquantum res sunt; sed ut signa sunt aliorum : sicut litterae significant voces inquantum sunt signa specierum: et simili ter voces significant species, inquantum sunt signa rerum : et ideo absoluta confirmatio, vel negatio, non est antequam denominatur ad rem, quia ante illud, quodlibet de quolibet enuntiatur ut solum signum de signo. Signum autem inquantum signum, nec verum, nec falsum dicitur, nisi in comparatione ad significatum.

Ad primum argumentum dico, quod oratio nec vera, nec falsa dicitur, quantum ad primum significatum; quia sic dicendo, Homo est animal, quantum ad primum significatum, non significat primo hominem in re esse animal : sed est primum signum hujus, quod est hominem esse animal in re, ut ipsius intellectus. Illud autem quod primo significatur, est alterius signum, ideo vox non primo significat speciem hominis esse speciem animalis : sicut patet de scripto, quod non est signum hujus, quod est hanc vocem esse hanc vocem, sed tantum signum hujusmodi significat. Unde sicut haec scriptura non falsa dicitur, licet haec vox non sit ista ; sic nec ista, Homo est animal, est falsa ; licet haec species non sit ista.

Ad aliud cum arguitur de analogia, dico, quod nomen analogum significat utrumque analogorum; et in ratione significandi non est prius, et posterius, quia utrumque significat ex impositione: sed prioritas et posterioritas insunt rationibus significatis; haec autem prioritas et posterioritas est in actu significandi, non enim significat nomen rem extra animam, nisi quia passio, quae significatur per vocem, est signum rei extra animam : unde tantum unum significatur per se,aliud significatur, inquantum est signum illius, quod primo significatur. Sic autem non est inconveniens, vocem significare duo, sicut nec scriptura ; sed propter hoc non erit aequivocatio, nisi possit accipi pro utroque tanquam per se significato.

Ad ultimum dico, ad veritatem orationis requiritur esse rei extra animam, quia res ipsa est mensura intellectus. Intellectus enim non dicitur verus, nisi propter sic esse in re ; si significaret oratio hoc quod est in intellectu, ut passionem unam esse aliam, procederet ratio: sic autem non significat, quia est esse rei, sed significat immediate signum hujusmodi, quod est, hoc esse hoc ; ideo ad veritatem, vel falsitatem sermonis, oportet sic esse, vel non esse in re.

Ad quoddam argumentum, Lapis non est anima; dico quod haec est vera, licet haec vox lapis sit signum similitudinis lapidis in anima ; quia cum dico, Lapis non est in anima, non significo aliquid esse primo, sed primo significo intellectum, qui est signum naturale hujus, Lapis non est in anima. Ideo licet haec oratio, Lapis non est in anima, sit extra animam, et vox significet primo intellectum signum hujus esse, non propter hoc haec est falsa ; quia non nego esse ab aliquo, quod est in anima ; de specie enim non affirmo esse, nec non esse.

Ad aliud, nomen significat quod primo intelligitur, dico quod voces fiunt notae per impositionem: impositio vocis cum sit ad placitum, potest esse ipsi similitudini existenti in anima, secundum quod similitudo est signum rei, sicut potest imponi rei, ut intelligitur : et sic ratio concludit, quod nomen potest significare rem, ut intelligitur.

Neutra via est multum necessaria ; sed secunda videtur magis consona dictis Aristotelis, et Boetii: sed dicere quod res absolute significatur, est omnino inconveniens.

[Item, circa compositionem, et divisionem nota,quod non semper requiritur compositio realis extremorum ; sed tantum rationis ; quia intellectus potest uti uno et eodem, ut duobus, et sic idem sibi componere.

Contra, tunc compositioni verae in intellectu non correspondet compositio in re, et compositio est diversorum : ratio autem praedicati et subjecti non cadunt hic in unione facta per est. Vel potest dici, quod compositio non significatur, sed est id, quod tenetur a parte signi: unde hoc non componitur cum illo, sed praedicatum componitur cum subjecto, quia compositioni est intentionale; et sic praedicatum, et subjectum sunt duo ; non tamen oportet ita esse in fundamento istarum intentionum. ]

Quoniam similiter in quolibet est et quod est, et quod non est, etc. Ratio autem ejus est) alia tamen sunt secundum seipsa : quoniam cum est, vel fuit, vel erit, neque verum, neque falsum est, nomen vero semper, ut, Catonis est, vel non est: nondum enim aliquis neque verum dicit, neque falsum. lib. 1. cap. 2.