IN DUOS LIBROS PERIHERMENIAS, OPERIS SECUNDI, QUOD APPELLANT, QUAESTIONES OCTO

 QUAESTIO I

 QUAESTIO II

 QUAESTIO III

 QUAESTIO IV

 QUAESTIO V

 QUAESTIO VI

 QUAESTIO VII

 QUAESTIO VIII

QUAESTIO II

Utrum nomen univoce significet rem, re existente, et non existente

Occam in prooemio primi libri Periherm. Fonsec. lib. 8. Instit. cap. 28. Doctor quoest 3. et 5. prim? operis.

Quod non videtur ; quia res secundum propriam rationem ejus , significatur per nomen, licet non significetur primo; quia passio intellectus est signum rei sub propria ratione ; variata igitur re secundum propriam rationem, variatur et significatio nominis.

Item, Averroes in lib. de Substantia orbis c. 3. dicit quod in transmutatione substantiali,res amittit nomen,et definitionem: igitur non manebit idem nomen rei, quando res est, et quando non est, quia post corruptionem non nominabitur eodem nomine, quo prius. Similiter dicit Aristoteles 1. de partib. animal. c. 1. quod animal mortuum non habet pedes, nec manus, nisi aequivoce ; sicut manus abscissa, non est manus nisi aequivoce.

Item illi quod est, et illi quod non est, nihil est commune univocum; ideo ratio nominis non est eadem in entibus, et non entibus.

Ad oppositum, ratio rei apud animam est eadem, re existente, et non existente; per hoc autem est significatum vocis idem, quod ratio rei est eadem apud animam, manifestum est in accidentibus, quae multoties generantur, et corrumpuntur. Si enim dicitur, Animal currit, licet non sit aliquis cursus : idem est tamen intellectus per nomen, quod cursu existente esset, aliter non contingeret de non existentibus fieri demonstrationem ; quia sic dicendo, Socrates est ; si per Socratem non intelligitur eadem res, quae intelligitur ipso existente, tunc continuo mutarentur propositiones ad mutationem rei, quod falsum est. Si autem significat mortuum hominem ; tunc haec erit vera, quia significat illum hominem esse mortuum. Si autem oratio nihil significaret, nisi quod est, non esset aliqua propositio falsa, ubi enuntiaretur hoc verbum est; nam subjectum semper significaret aliquid sub ratione, qua competit sibi esse. Et similiter non esset haec vera, Socrates fuit; quia significaret, quod illud quod jam existit, fuit, et non est ; quod est impossibile.

Etiam Aristoteles dicit, quod eadem propositio est vera, et falsa ; sed non est eadem, nisi extrema maneant per se eadem ; sed extrema non manent per se eadem, nisi per significata maneant eadem.

Dicendum, quod nomen significat univoce rem, re manente, vel existente, et non existente. Ad quod sciendum, quod hoc nomen Socrates significat Socratem secundum quod est in actu ; non tamen significat Socratem existere; sed Socrates est ens in actu sua forma ; nam nomen, ut dictum est, primo significat similitudinem rei in anima : illa autem est ejus forma, quod est in actu : ideo nomen significat Socratem secundum quod est in actu.

Aliud intelligendum est,quod sive res sit, sive non, similitudines univoce sunt signa illarum. Ex istis sequitur, quod nomen essentialiter significat rem, sive res sit, sive non sit, quia rem repraesentat secundum quod similitudo ejus in anima est, et est signum.

Ad primum argumentum dico,quod res est per se significatum per vocem, ut mediate in immutabili similitudine, ad vocem habet relationem ; cum enim res sub propria ratione significata per vocem, inquantum similitudo rei in anima immutabiliter est signum rei, re existente, et non existente.

Ad aliud dico, quod in transmutatione substantiali, substantia rei, quae corrumpitur, non manet; sicut quando Socrates moritur, substantia Socratis non manet, sed derelinquitur cadaver, quod non habet definitionem illam, quam prius habuit subjectum, nec nomen, nisi aequivoce : sed cum haec vox Socrates idem significat ipso non existente, quod prius significavit ipso existente ; et sub hoc intellectu procedunt omnes auctoritates.

Ad aliud, quod ad conceptum hujus, quod est esse Socratis, et ad conceptum hujus, quod est non esse Socratem, non est aliquis conceptus per se communis univoce ; sed Socrates qui non est, non tamen ut non est esse Joannis, quod nunc est, potest esse conceptus communis ; hoc autem sufficit ad hoc, quod nomen sit commune enti, et non enti.

Propter dicta, sciendum, quod nomen significat rem, secundum quod hujus signum est similitudo in animo existens: illa autem similitudo est similitudo ejus quod est, et ejus quod non est: nam ab eo quod est, et ab eo quod non est, participatur aequaliter secundum se, non tamen ab eo, quod non est, ut non est. Unde hoc nomen homo a Caesare non participatur secundum esse, quod nunc habet Caesar, nec ab Antichristo sub esse possibili participatur hoc nomen homo; quia Antichristus intellectus sub esse, quod nunc habet, non est intellectus particularis participans per se intellectum ejus, quod est homo; sed est totaliter alius intellectus, ut est particulariter intellectus per se hujus, quod est homo in potentia. Si intelligitur Antichristus sub ratione, sub qua in intellectu suo includit actum hominis participatum, tunc suppositum univocum cum isto homine participante nunc actualiter formam hominis, ut participat utrumque commune penitus sub ratione divisa. Cujus ratio est,quia nomen per se est signum rei ; quod autem est signum rei, quae est, quae fuit, vel quae erit, hoc est praeter significationem nominis.

Item logice loquendo, scilicet de formali ratione communis, et de supposito participante intellectum communis, extra intellectum istius communis, et suppositi ; in participatione nullam prioritatem, vel posterioritatem, vel aequivocationem causant in participatione communis,a supposito per se. Nec tamen ex hoc sequitur, hanc esse veram, vel falsam, Caesar est homo ; sed dico quod univocum suppositum hominis est Antichristus, Caesar, et Joannes, et intellectus horum nominum.

[Potestigitur breviter dici ad quaestionem quod illud quod proprie significatur per vocem, est res,non ut existens est, vel non existens ; sed res, ut absolute abstrahit ab istis,et est extraneum ad quodlibet illorum, Et tamem est advertendum propter rationes factas, esse auctoritates, quae ejusdem significati, scilicet rei, sunt signa ordinata scilicet, littera, vox, et conceptus, seu passio animae ; sicut sunt multi effectus ordinati ejusdem causae, quorum nulla est causa alterius : sicut de sole illuminante multas partes medii, quarum quaelibet illumiminatur a sole immediate, sed ordine quodam, quia remotum mediante propinquiori, et ubi est ordo causatorum, absque hoc quod unum sit alterius, ibi est immediatio cujuslibet, respectu ejusdem, excludendo aliud in ratione causae, uti effectus immediatarum: et tunc posset dici,effeclum aliquo modo propinquiorem esse causam remotioris effectus, non proprie, sed propter propinquitatem illam quae talis effectus ad causam. Ita in proposito potest concedi de multis ordinatis ejusdem significati,quod unum aliquo modo est signum alterius, quia dat intelligere primum ipsum punctum,quod littera est signum vocis, et vox signum passionis, quia remotius non significaretur, nisi prius aliquo modo immediatum significaretur in mediante et tamen propter hoc unum non est signum alterius ; sicut ex alia parte dictum est de causa, et causalis ; inter quae causata est ordo effectus posterioris ad effectum priorem, non autem causae ad effectum, vel effectus ad causam . ]

Ipsa igitur secundum se dicta verba nomina sunt,et significant aliquid: constituit enim qui dicit intellectum, et qui audit, quiescit ; sed si est, vel non est, nondum significat, neque enim signum est rei, esse, vel non esse : nec si hoc ipsum est purum, dixeris : ipsum nihil est; consignificat autem compositionem quamdam quam sine compositis non est intelligere. lib. 1. cap. 3.