IN DUOS LIBROS PERIHERMENIAS, OPERIS SECUNDI, QUOD APPELLANT, QUAESTIONES OCTO

 QUAESTIO I

 QUAESTIO II

 QUAESTIO III

 QUAESTIO IV

 QUAESTIO V

 QUAESTIO VI

 QUAESTIO VII

 QUAESTIO VIII

QUAESTIO IV

Utrum nomen infinitum aliquid ponat, ita quod ad praedicationem ejus de aliquo, requiratur praedicatio entis de eodem

D. Thom. hic in expositione cap. 2. Boetius et Ammonius ibidem. Sotus lib. 2. sum. c. 1. Ruvius in c. 2. hujus q. 5. n. 15.

Quod sic videtur, per Aristotelem in fine secundi Priorum, ubi dicit, quod ei, quod est inaequale aliquid subjacet sicut materiale ; sed inaequale aliquid poit ; igitur non aequale.

Item, negatio alicujus est remotio alicucujus ab aliquo ; igitur negatio adveniens homini, ab eo aliquid removet ; et si haec aliquid tollit, aliquid derelinquit ; nam ablatio totius non est ablatio alicujus ab aliquo.

Item, si nihil ponit, sequitur hoc, scilicet, si homo non est justus ; ergo homo est non justus, istam tamen Aristoteles lib. 2. Periherm. cap. 1. negat. Dicitur, quod est bona consequentia, nec illam negat Aristoteles, nisi in praedicatis compositis ; quia non sequitur : Non est album lignum, igitur est non album lignum.

Contra illud, Aristoteles negat hanc consequentiam, dicens, quod hoc verbum est, justo et non justo adjacebit. Item, si consequentia esset bona, tunc minore existente negativa in prima figura, sequitur bonus syllogismus ; quia iste syllogismus est bonus,Omne non animal est non homo lapis est non animal;Igitur lapis est non homo, et tamen minor erit negativa In prima figura.

Item, ad principale,dicit Boetius, In cap. primum libri 2. quod nomem Infinitum praesentem speciem privat, et alia Infinita relinquit.

Ad oppositum, quod aequaliter est verum dicere de eo quod est, et de eo quod non est, nihil ponit ; sed talis est terminus Infinitus, quia aequaliter est bos non homo, et Chimaera.

Item, In contradictoriis tenet consequentia e contrario: ergo sicut sequitur, est homo,igilur est aliquid,ita sequitur, est non aliquid; igitur est non homo : sed Consequens nunquam potest determinare oppositum Antecedentis, quia si sic, cum quidquid ponitur per aliud, sequitur ad Ipsum: sed ad antecedens sequitur Consequens ; ergo ad oppositum Consequentis, sequitur oppositum Antecedentis. Ergo ad consequens, et oppositum Consequentis sequitur oppositum Antecedentis, quod est Impossibile, quia tunc ad Idem affirmatum, et negatum, sequeretur Idem, contra Aristotelem 2. Prior.cap. 10.

Dicitur quod peccat, quia aliquid non potest Infinitari. Contra, ens potest Infinitari, et ens non est minoris communitatis quam aliquid : dicit enim Aristoteles 1. Physicorum, quod ex non ente fit aliquid ens.

Item, ad principale : si sic, sequitur, Omnis homo est animal ;igitur lapis est aliquid. Consequens est falsum, Igitur et Antecedens. Probatio consequentiae, sequitur, Omnis homo est animal, Igitur omne non animal est non homo: et ulterius, lapis est non animal ;Igitur lapis est non homo ; i gitur lapis est aliquid, cum per nomen Infinitum aliquid ponatur ; ergo a primo ad ultimum, etc.

Item, terminus Infinitus Imponitur a negatione formae: sed privata forma alicujus non manet aliquid ejus, quod habet esse per Illam formam, Igitur, etc.

Dicitur ad quaestionem, quod duplex est terminus infinitus, quidam substantialis, quidam accidentalis. Terminus substantialis infinitus nihil ponit, quia negativa particula adjuncta termino, per se privat qualitatem : sed in substantialibus significatis privata qualitate,privatur et illud quod habet esse per illam qualitatem ; igitur, etc. Dico autem terminum substantialem omnem terminum significantem per modum substantiae, ut albedo, homo. Sed terminus infinitus accidentalis aliquid ponit, quia privata qualitate accidentali, non oportet illud privari, quod est per illam qualitatem ; quia qualitas illa non est principium essendi simpliciter ; propterea sic dicendo, Socrates est non albus, ponitur aliquid.

Et per hanc distinctionem dicitur ad argumentum sumptum ab Aristotele 1. Priorum, quoniam ille intendit de termino infinito accidentali, quod aliquid sibi subjacet. Similiter ad dictum Aristotelis in hoc secundo hujus, quod Aristoteles negat consequentiam in terminis accidentalibus,quia in illis terminus infinitus aliquid ponit,sed in terminis substantialibus tenet: Non est homo, ergo est non homo.

Sed contra : sicut in termino accidentali est compositio quaedam accidentalis cum subjecto ; sic in termino substantiali est compositio formae cum materia : sicut igitur privata qualitate accidentali potest subjectum manere sub qualitate infinita, et ideo terminus accidentalis aliquid ponit ; sic privata forma substantiali a materia, poterit manere materia sub negatione formae determinatae. Cum igitur materia sit aliquid, videtur quod terminus substantialis infinitus aliquid ponat.

Item, terminus accidentalis non significat subjectum, sed tantum qualitatem ; igitur negatio adveniens termino accidentali solum negat ejus per se significatum, quia non sunt ibi duo, quorum posset alterum privari,et reliquum non ; igitur multo minus potest terminus infinitus substantialis. Nam differentia est inter terminum privativum, et infinitum, sicut inter caecum, et non videntem; quia caecus determinat sibi subjectum, et ponit remotionem formae determinatae, et in hoc convenit cum termino infinito ; et omnem illam remotionem formae significat in determinato subjecto; et in hoc differt a termino infinito quia non determinat subjectum sibi,de quo dicitur ; tunc sic, si terminus infinitus accidentalis aliquid poneret, quia negatio removet illam qualitatem, et designat remotionem qualitatis a determinato subjecto, tunc terminus infinitus, et privativus non differrent.

Ad quaestionem dicendum, quod quaerere, an terminus infinitus aliquid ponat,et quaerere, an de ratione essentiali termini infiniti sit, quod exigat aliquam naturam subjici sibi, ad hoc quod propositio sit vera, in qua subjicitur. Nam hoc quod est, terminum infinitum aliquid supponere, potest habere duplicem intellectum ; vel quod de suo intellectu essentiali sit aliquid ei subjectum ; vel quod exigat de natura sua rem, vel naturam. Dico, quod aliquid multipliciter sumitur, scilicet pro re et natura, quae existit, vel pro omni eo quod ponit per vocem significativam.

Dico igitur quod nomen infinitum non ponit aliquid, ita quod in intellectu suo essentiali aliquod ens includatur secundum naturam ; includit tamen aliquid indeterminatum ad ens naturae, et ens intelligibile: sicut dicendo, non homo, quidquid potest intelligi sub negatione hominis, potest dici non homo : unde dicit Boetius quod indifferenter est in quolibet, quod est simpliciter ; sed ens tantum in opinione, ut Chimaera est non homo ; negatio enim adveniens termino infinito, privat formam finitam, significatam per terminum, et relinquit ens indeterminatum ad quodcumque intelligibile, vel apprehensibile, sub ratione qualitatis determinatae; et ideo non homo convenit cuilibet, cui convenit qualitercumque ens naturae, vel ens intelligibile, prout intelligitur sub privatione qualitatis finitae, importatae per hoc nomen homo. Ideo solet dici, et bene, quod ens et aliquid

non possunt infinitari ; quia nomen infinitum aliquid ponit, et non privatur per nomen, quod ponitur. Nam hoc nomen non homo, significat ens significabile ; quia si non homo nihil significaret, prolato non homo, non magis quiesceret animus audientis, quam prolata hac voce, bus, ex quo patet, quod nomen infinitum aliquid ponit, ut ens significabile, etc.

Ad primum dico, quod ei quod est non aequale, aliquid ei subjacet, ut inaequale, tanquam illud, de quo dicitur ; sed non quod inaequale sit positum ex vi significationis per non aequale.

Ad secundum dico, quod negatio adveniens termino, relinquit aliquid non privatum, quod est ens intelligibile, et significabile, sed nihil naturaliter non relinquit quod praefuit.

Ad tertium dico, quod verbum non tantum est unio,sive modus uniendi extrema, sed et est res quaedam unita, cui apponitur praedicatum : quia in verbo sunt duo, scilicet, compositio, et res ; et ideo non sequitur, Hoc non est justum ;ergo hoc est non justum, quia in illa, hoc est non justum, affirmatur res verbi ; sed in hac, hoc non est justum, negatur res verbi ; et utrobique negatur justitia. Unde sicut ex negatione rei verbi, non sequitur affirmatio ejusdem, sic non sequitur, hoc non est justum; igitur hoc est non justum :vel potest dici,quod dubium est,utrum verbum sit tantum copula, vel pro re sua cadit in partem extremi; quia justum dat intelligere subjectum, eo quod est accidens concretive significatum ; quia sic dicendo, Homo est justus, significatur, quod homo est aliquid, cui inest justitia, ideo praedicatum habet virtutem illorum terminorum. Ideo sicut non sequitur, Non est album lignum ; igitur est non album lignum ; sic non sequitur, non est justus ;igitur est et non justus.

Ad primum contra hoc dico,quod dictum Aristotelis in secundo hujus intelligendum est in praedicatis compositis. Ad litteram Boetii dico, quod illa littera intelligitur sic : negatio adveniens termino finito, removet formam termini, non removendo aliquam formam alterius, ut non homo, quia negatio adveniens homini removet speciem hominis, non removendo speciem albi, vel equi, vel asini ; sed derelinquit species non remotas. Sed potius Boetius non intelligit, quod nomen infinitum ponit de intellectu suo species illorum, quae non removentur per negationem advenientem termino.

Praeter verbum autem nulla affirmatio, vel negatio est, est enim, vel fuit, vel erit, vel fit, vel quoecumque alia hujusmodi verba ex iis sunt, quoe posita sunt, consignificant tempus, etc. lib. 2. cap. 1,