IN DUOS LIBROS PERIHERMENIAS, OPERIS SECUNDI, QUOD APPELLANT, QUAESTIONES OCTO

 QUAESTIO I

 QUAESTIO II

 QUAESTIO III

 QUAESTIO IV

 QUAESTIO V

 QUAESTIO VI

 QUAESTIO VII

 QUAESTIO VIII

QUAESTIO III

An veritas, vel falsitas sit circa compositionem, et divisionem tantum, sicut tales, quales descripsi nunc

Arist. 9. Metaph. cap. text. 22. et 3. de Anima, cap. 6. text. 26. Averroes ibidem. D. Thom. 3. De Anima, lect. 6.et seqq. et 1. parte q. 17. art. 3. Albertus. Mag. in 3. de Anima tract. 3 cap. 5. Apollinaris q. 13. Aegidius quodlib. 4. q. 17. Ferrariensis 1. contra Gentes cap. 59. Vigerius, in Institutionibus cap. 1.Coniinbr. cap. 1. hujus. q. 5. art. 4

Quod non videtur : divisio terminatur ad simplicia, quia est separatio compositorum, sed per simplicia non unita in compositione designatur veritas, vel falsitas. Item, verum aurum, et aurichalcum, falsum esse dicimus. Item ens et unum convertuntur; nam unumquodque sicut se habet ad esse, sic ad cognosci, id est, sic se habet ad veritatem. Item, sensus dicitur verus proprii objecti. Item, 3. de Anima, text. 36 dicitur quod intellectus intelligens quod quid est rei, est verus intellectus, et nunquam decipitur : igitur non tantum circa compositionem,et divisionem est veritas, et falsitas.

Ad oppositum est Aristoteles 6. Metaphysicae text. 8. dicens quod verum et falsum non sunt in rebus, sicut bonum et malum, sed in intellectu, non omni, sed componente, vel dividente.

Dicendum, quod verum, et falsum, sunt circa compositionem, et divisionem intellectus tantum, sicut in cognoscente. Ad quod nolandum,quod verum dicitur unumquodque, ex hoc quod est adaequatum suae mensurae ; mensura autem cujuslibet rei est intellectus ; ideo quaelibet res aliquo modo dicitur vera per comparationem ad intellectum.

Sed sciendum quod duplex est intellectus, quidam est mensuratus a rebus, quidam est mensura rerum. Intellectus noster per comparationem ad res naturales, est mensuratus, et dicitur verus, ex hoc quod est conformis rei, quae est sua mensura : artificialia autem comparantur ad intellectum nostrum, sicut mensurata ad suam mensuram.Igitur artificialia dicuntur vera ex hoc, quod attingunt per suam formam, perfectionem formae artificis. Domus enim dicitur vera ex hoc, quod secundum formam ejus in materia, assimilatur formae domus in mente artificis: et dicuntur res naturales verae per comparationem ad intellectum divinum. Nam quaelibet res naturalis secundum suam formam imitatur quodammodo speciem ejus in mente divina : unde vera dicitur secundum quod ad rationem illius speciei attingit. Et secundum hunc modum dicitur unumquodque ens verum, ut aurichalcum, licet dicatur falsum aurum, est tamen verum aurichalcum. Similiter sensus dicitur verus ex hoc, quod est conformis suae mensurae, quae est suum proprium sensibile. Intellectus noster similiter dicitur verus, quia est conformis suae mensurae.Unde patet quod unumquodque dicitur verum in conformitate suae mensurae : mensura autem cujuslibet est ratio formata ab intellectu aliquo, ideo quaelibet res dicitur vera ex comparatione ad aliquem intellectum ; sed primo ex comparatione ejus ad suam mensuram. Licet autem sensus dicatur verus, et intellectus similiter, propter conformitatem ad suam mensuram, tamen sensus secundum se non cognoscit conformitatem sui ad id, quod cognoscit ; nec cognoscit se conformem suo cognoscibili. Similiter est de intellectu simplici: sed intellectus componens cognoscit illam conformitatem sui ad rem. Unde intellectum componere, vel dividere, non est nisi intellectum judicare ita esse in re, vel ita non esse, sicut res conformatur intellectui. Non enim intellectus componit per hoc, quod dicit unam speciem intelligibilem, esse aliam ; sed per hoc, quod judicat ita esse in re, sicut intellectus conformatur rei. Quidquid enim judicat esse, componit ut in re est ; et ideo nullus intellectus, nisi componens cognoscit verum. Sed intellectus simplex est verus, licet non cognoscat verum ; quia cognoscere verum, est cognoscere conformitatem intellectus ad rem. Intellectus autem hoc non facit, nisi quia judicat ita esse in re, et propter hoc componit, vel dividit ; propter quod nullus intellectus praeter componentem, vel dividentem, verum cognoscere potest.

Et ideo dicit Aristoteles 6. Metaphys. quod verum, et falsum sunt in mente. Et per hoc dico quod verum, et falsum, sunt in intellectu componente, vel dividente, sicut in cognoscente : non sunt in intellectu componente, vel dividente, sicut in eo, quod est verum, quia intellectus simplex est verus, quia conformis suo intelligibili ; et sensus similiter, quia conformis suo sensibili : sed neutrum intelligit verum ; et hoc intelligit Aristoteles.

Rationes probant, quod in aliquo alio, quam in compositione, et divisione est verum, ut in eo, quod est verum. Unde ad primam rationem dicendum, quod similitudines, quae sunt apud animam, possunt dupliciter considerari ; vel secundum quod anima unam similitudinem alteri comparat, et sic similitudinum semper est comparatio, vel compositio ; sive aliquid velle, et affirmare, vel negare, quod sive sic, sive sic, anima semper comparat similitudinem unius ad alteram.Si autem considerentur similitudines prout referuntur ad res, similitudines distinguuntur sicut res : sicut si dicam, Homo non est albus,profero Similitudinem prout refertur ad rem, distinguendo unum ab alio.

Non homo enim nomen quidem non dico, sed nomen Infinitum, unum enim significat aliquo modo, Infinitum nomen: quemadmodum et non sanatur, non verbum,sed Infinitum verbum, cum omnis affirmatio, ea negatio vel ex nomine et verbo, vel ex Infinito nomine et verbo. lib. 2. cap. 1.