IN DUOS LIBROS PERIHERMENIAS, OPERIS SECUNDI, QUOD APPELLANT, QUAESTIONES OCTO

 QUAESTIO I

 QUAESTIO II

 QUAESTIO III

 QUAESTIO IV

 QUAESTIO V

 QUAESTIO VI

 QUAESTIO VII

 QUAESTIO VIII

QUAESTIO VII

Anpropositio defuturo sit determinate vera, vel falsa

D, Thom quoest. 12. de veritate, art. 10. ad 7. D. Bon. In 1. d. 38. art. 2. q. 1. Alensis 1. parte q. 15. Okam. 1. d. 38. art. 1. q. 5. et q. propria de hac re edita ab Ipso In Logica. Gabriel 1- d. 38. Abulensis 1. parte defensorii cap. 28.Cordubensis lib. 1. quaesitonarii g. 55. Lichet. in 1. d. 39. sig. . ad Argumenta principalia. Major Ibid. q. 4. art. 2. Sotus In cap 9 . Epistolae ad Romanos. Capreolus In 1. d. 38. Suarez opusc. de absoluta scientia futurorum contingentium, cap. 2. Vasquez tom. 1.1. partis disp. 67. cap. 3. Gonimbr. In cap. 8. hujus, q. unica. art. 3. et 4. Ruvius In cap. 6. quoest, unica. Doctor In 1. d. 39. quoest. unica.

Quod falsa videtur, quia aliter significat esse quam est In re ; igitur . Consequentia patet ; quia In eo quod res est praesens, hae orationes sunt verae ; et In Praedicamentis dicitur ; ab eo quod res est, vel non est, oratio dicitur vera, vel falsa. Et In littera dicitur, quod orationes sunt verae sicut res. Antecedens patet, quia propositio de futuro significat nunc quod res habebit esse determinatum, quod esse est Indeterminatum. Item Boetius super secunda ratione Aristotelis In hoc capitulo, quod dicit, quod navale bellum erit cras, quasi sit necesse evenire, futurum pronuntiat I sed si evenerit jam, non nunc verum est quod dicit, quia quod contingenter evenit, dicit ex necessitate evenire ; unde non In eventu rei est falsitas, sed In praedicationis modo. Item, omnis propositio significat se esse veram. Sic Igitur dicendo, tu curris In A, significatur te esse cursurum In A, non est verum: hoc autem est determinatum falsum, quia significatur verum esse pro tempore, quod nunc est: Igitur et hoc, tu curris In A,est determinate vera, vel falsa, quod falsum est.

Ad oppositum est Aristoteles, dicens,

quod in bis quae sunt ad utrumlibet, non magis est oratio vera, quam falsa; supposito quod A eveniret postca, quaeritur, an nunc sit determinate vera A erit ? Quod sic videtur: nulla propositio judicatur vera, vel falsa, nisi pro tempore, pro quo praedicatum potest inesse subjecto, ut patet de praedictis propositionibus,quae non judicantur secundum dispositionem rei, quam habent nunc, sed secundum illam, quam habuerunt ; igitur similiter erit in illis de futuro: sic autem dicendo, Tu eris albus in A, non significatur aliquid de re nunc esse, vel non esse ; sed significatur quod in A erit verum dicere, tu es albus. Si ergo sic se habebit res in A, sicut nunc enuntiat propositio se rem habere in A, haec nunc est determinate vera. Item, similiter propositio simplex de futuro enuntiat rem fore eo modo, quo evenit ; nam enuntiat rem fore pro determinato tempore, sic quod posset non esse ; ergo, etc. Sed nunc se habet res sic ad esse cras, quod posset non esse ; ergo, etc.

Dicitur, quod propositio de futuro significat nunc quod determinate ita est in re, sicut tunc erit; ideo non simul stant, quod ista nunc sit determinate vera, et quod poset res non fore cras. Contra, hoc non sequitur, Homo erit; ergo homo necessario erit, igitur oppositum stat ; hoc potest non fore cras. Ad oppositum est Aristoteles.

Namsi ea, quoe sunt in voce, sequantur ea, quoe sunt in anima, illic autem contraria est opinio contrarii (ut quoniam omnis homo justus est, ei quoe est, omnis homo injustus est) etiam in iis, quae sunt in voce, affirmationibus, necesse est similiter sese habere: quod si neque illic contrarii opinio contraria est, nec affirmatio affirmationi er?t contraria, sede a quae dicta est negatio. lib. 2 c. 4.