IN DUOS LIBROS PERIHERMENIAS, OPERIS SECUNDI, QUOD APPELLANT, QUAESTIONES OCTO

 QUAESTIO I

 QUAESTIO II

 QUAESTIO III

 QUAESTIO IV

 QUAESTIO V

 QUAESTIO VI

 QUAESTIO VII

 QUAESTIO VIII

QUAESTIO VI

Utrum verbum de praesenti copulet nunc quod instat, vel indifferenter quodlibet praesens

D. Thom. hic lect. 5. et 3. p. quoest. 60. art. 5. et in 4. dist. 8. q. 2. art. 8. S. Bonaventura in 4. 2.

p. art. 1. q. 1. et 2. Suarez 3. p. tom. 3. disp. 60. Conimbr. hic c. 8. q. unica, art. 1. et cap. 4. q. 2. sect. art. 2. Doct. in 4. d. 8. q. 2.

Et quod non nunc quod instat, probatur : haec est vera, curro, quando curro, licet sedeam ; si tamen currere copularet pro nunc, quod instat, falsa esset propositio ; ergo, etc. Item, si copularet pro nunc quod instat, hic esset repugnantia intellectuum, Socrates semper est : dicitur quod copulat pro tempore, quod instat cum institerit ut nunc pro illo, quod est nunc, et alias pro alio cum institerit. Exemplum ponitur cum aliqua porta fuerit angusta, ita quod non possit nisi unus transire,et quod quodlibet ens in porta cum fuerit in porta vocetur A, tunc A semper stabit pro ente in porta, sed nunc pro Joanne, nunc pro Socrate. Similiter, Hic homo est homo, copulat pro isto nunc ; et cras cum dico, Homo est, copulabit pro isto nunc, quod est tunc, sub ratione praesentialitatis, et non pro hoc singulari nunc : unde sic copulat verbum de praesenti pro quolibet praesenti, quousque habeat rationem praesentis,et non pro instanti significato. Quod sic ostenditur, quia si copularet pro illo nunc tantum,quod instat, significaretur, et notaretur A tunc, dicendo, Homo est, sensus est, Homo est, in A transeat, et dicitur Homo est ; haec est falsa, quia homo non est in A, cum hoc A non sit: igitur si illa propositio sit vera nunc, ut prius, oportet necessario quod ad instans significatum copuletur nunc ut prius ; vel oportet dicere quod multoties imponeretur hoc verbum est, ut significaret sub novo tempore.

Contra hoc : nulla determinatio sub qua intelligitur determinabile coarctat determinabile ultra suam formam ; quia sic dicendo, Homo albus, albus non coarctat hominem, nisi ut stat pro homine albo, et non arctatur ut stat pro aliquo magis contracto, quam sit albus, virtute albi saltem: nec ad alia nisi ad album : ubi autem primo intelligitur significatum absolute,prout est quid in se ; et deinde additur ei modus cum tempore de praesenti, per modum dicendi de altero, sub quo intelligitur, et modus significandi cum tempore de praesenti, sub quo significatum primum intelligitur : nunc autem ratio ejus, quod est tempus praesens, non magis respicit nunc, quam tunc; sed de praesenti dicitur secundum quod habet rationem praesentis : igitur significatum verbi intellectum sub illa materialitate, ut modus est, non magis intelligitur sub illa praesentialitate existente, quam non existente.

Item, nisi verbum de praesenti copularet hoc praesens determinatum, Homo currit, posset esse vera pro homine currente cras ; quia virtus sermonis non magis arctatur ad hoc praesens, quam ad aliud.

Item, ad principale, si res quaelibet de praesenti esset,esset necessaria simpliciter, quia quod est, vel non est in hoc instanti, necesse est esse, vel non esse in hoc instanti.

Ad oppositum sic : haec esset falsa, Omne quod est, est in hoc instanti, et ita aliquid esset, et non esset in hoc instanti. Dicitur quod haec est vera, omne quod est, est in hoc instanti, et copulatur praesens instans quod instat, sed per accidens, scilicet,quia non est aliquid praesens, etc. Contra hoc sophistice ostendo, quod multa sunt simul praesentia, et tunc non oportet hoc copulare, quia nullum aliud est, quia praesens est, cujus pars praeteriit priusquam futura est ; et non est praesens indivisibile, quia tunc non esset tempus : multa ergo sunt partialia praesentia simul, sicut multa praeterita.

Item,si non de virtute sermonis contraherentur pro hoc instanti, sed per accidens, non oportet hanc propositionem esse veram, Omne quod est, est in hoc nunc, vel in hoc instanti.

Ad primam quaestionem dicentes, quod copula sit pars extremi, hi sic ponunt: esse est actualitas entis: unde cum dicitur, hoc est album,significatur praedicatum primum inesse subjecto sub ratione actus ipsius subjecti ; et hoc mediante verbo essendi ; sicut enim sic dicendo, Socrates est, significatur actualitas entis in Socrate: sicut cum dicitur, Socrates est albus, significatur subjectum esse sub praedicato, sicut sub actu, propter quod esse ponitur pars ejus quod praedicatur: quia album non designat per se actum subjecti, et per modum actus.

Ad rationes posset sic dici, ad primam quod contingit considerari in praedicato duo, scilicet, rem quae praedicatur, et rationem, sub qua praedicatur, et esse potest intelligi esse partem praedicati dupliciter, vel quod sit pars rei, quae praedicatur, sicut hic, Animal rationale currit; rationale est pars ejus, quod subjicitur: vel quod sit ratio sub qua praedicatur res ipsa ; esse primo modo non praedicatur, nec est pars praedicati, quia cum re non facit compositionem ; quia esse et album non faciunt compositionem, sicut homo et album; quia actualitas rei non facit compositionem cum eo, cujus est actualitas. Sed esse secundo modo est pars praedicati, quia est ratio rei, inquantum est praedicabilis.

Ad aliud dicendum, quod animal appositum ei, quod est esse, non apponitur ei sicut res rei; sed sicut potentia intelligitur apponi actui: animal enim accipitur ut potentia,cujus actualitas importatur per esse: sed si diceretur, Homo est ens animal, esset negatio; quia in essentiali intellectu ejus, quod est animal, intelligitur sub eo modo, quo significatur per ens. Unde sic dicendo, Homo est ens animal, hoc totum ens animal accipitur ut res praedicata, cujus actualitas est illud, quod importatur per esse.

Ad dictum Boetii concedo, quod est non sit pars praedicati aliquo modo in propositione,quando praedicatur tertium adjacens, quia nec subjectum, nec praedicatum : potest esse tamen pars partis aliquo modo in propositione. Et cum dicit ipsam esse determinationem qualitatis in propositione. Dico quod hoc dicit de ipso ratione compositionis, quam importat: quodlibet enim verbum duo importat, scilicet rem verbi, quod est de essentiali intellectu verbi, inquantum significat rem, quae concipitur a mente, et importat compositionem, quae est ipsius, inquantum verbum. Unde ratione rei, quam importat hoc verbum est, cum illa sit actualitas, est ratio sub qua quodlibet praedicatur de aliquo.

Ad aliud dicitur, quod quando hoc verbum est praedicatur tertium, et alteri adjacens ; primo praedicat esse illius, cui adjacet, de tertio; ut sic dicendo : Homerus est poeta, praedicatur esse poetae de Homero, non esse Homeri de Homero. Ideo dicit Boetius in 2. editione quod hic Home. us est poeta, duo sunt praedicata, scilicet poeta principaliter, et esse secundario. Praedicat igitur esse quod in alio est, quia praedicat esse quod subjectum non habet secundum se,sed secundum quod aliud : ut esss quod convenit Homero secundum quod poeta ; sed quando praedicatur per se, tunc praedicat esse simpliciter, ut actuale ; et hoc est secundum quod in se est. Est igitur esse tertium ratio, secundum quam praedicatur aliquid, et non est pars ejus, inquantum accidit sibi haec intentio praedicabile. Sed rationes rerum distinguuntur per actum et potentiam: sicut enim in composito naturali est unum habens rationem potentiae,ut materia ; aliud habens rationem actus, ut forma ; sic est in composito artis, quod est propositio, subjectum enim est ut materia, praedicatum sicut forma. Unde propter hoc, quod de eo, quod est subjectum, fit praedicatum, ideo requiritur quid aliud a re subjecta, quod notat illud,quod prius fuit subjectum, accipi sub ratione actus, et formae, et hoc est verbum est. Sunt igitur tria, res, cui accidit praedicari, intentio praedicandi ; res ut informatur tali intentione ; et duobus primis modis non est pars praedicati, sed tertio modo.

Aliter dicitur, quod res verbi, et illud quod sequitur rem verbi simul cum compositione integrant unum extremum compositionis, quod est praedicatum ; et non est intelligendum, quod compositio sit sicut quoddam medium, et non alterum extremorum: quia ratio praedicati est ratio dicibilis de altero, et ratio dicibilis de altero est ratio dependentis ad alterum. Res autem verbi non inclinatur ex se ; sed in verbo sunt duo, res verbi, et compositio, ratione cujus inclinatur : res verbi in altero constituit rationem praedicati, propter quod compositio formaliter constituit praedicatum.

Contra : compositio, de qua est quaestio, est compositio uniens extrema, secundum quod per compositionem significatur verum, vel falsum : haec autem compositio non est modus significandi verbalis, quae est principium constituendi suppositum cum apposito, quia haec compositio est eadem in propositione affirmativa, et negativa ; sicut Nominativus casus est idem : sed manifestum est,quod compositio qua significatur aliquid esse, vel non esse, non est eadem in affirmativa, et negativa. Responsio igitur non est ad propositum; quia tantum respondet de compositione, quae est modus significandi verbalis.

Item quod dicitur, compositionem, et rem verbi, et praedicatum integrare unum praedicatum, non est verum ; quia modus non est extremum in propositione,nec pars extremi.

Ideo ad quaestionem, sciendum est, quod hoc verbum est, quando praedicat tertium proprie, nec est subjectum, nec est pars, nec praedicatum, nec ejus pars : sed tantum denotat praedicatum esse idem subjecto actualiter, vel secundum actum. Ad quod, sciendum, quod omne intellectivum intelligitur per modum actus; quia quodlibet est intelligibile ex hoc, quod actum habet; actus autem uniuscujusque est idem, secundum quod praedicatur propria ratio ejus ; sed hoc modo dicitur ens in potentia esse in actu : nam alia est ratio propria potentiae, secundum quam distinguitur a non potentia; sic etiam privatio est in actu. Aliud est intelligendum, quod esse significat actualitatem entis: ideo cum volumus significare hoc esse actu,dicimus quod hoc est; et propter hoc, quod actus non facit compositionem cum eo, cujus est actus; ideo esse non facit aliquam compositionem cum eo, quod apponitur sibi,designat enim id, quod sibi apponitur esse idem alteri secundum actum : ideo sic dicendo, Homerus est poeta, significatur quod poeta secundum suum actum est idem cum Homero ; quia ratio essendi rerum, et res non faciunt compositionem. Unde non intelligitur praedicatum esse compositum ex duobus, scilicet ex apposito, et verbo essendi.

Unde intelligendum, quod duplex est compositio, una quae est modus significandi in verbo, secundum quam actus inclinatur ad substantiam : et illa compositio communiter est in omni verbo personali; unde a quibusdam vocatur personatio. Alia est compositio,quae designatur per hoc verbum est, et non est modus significandi, sed est res verbalis significata, quae compositio differt a prima ; quia prima non facit compositionem affirmativam, vel negativam ; sed est in omni verbo personali. Secunda vero per hoc quod designat aliquid esse, vel non esse de aliquo, facit propositionem affirmativam, vel negativam; nam ab hac compositione dicitur propositio affirmativa, vel negativa ; et est alia in affirmativa, et alia in negativa, prima autem non; et hoc intelligitur de omni verbo, secundum quod est pars propositionis, vel enuntiationis.

Ad primum argumentum dico, quod si huic verbo, est , apponatur aliquid per modum, quo apponitur aliquid ei quod est homo, cum dico, Socrates est homo albus, teneret consequentia, quod hoc verbum est esset pars praedicati, quod non est ita; quia quando per se praedicatur, praedicatur actus essendi absolute : quando autem praedicatur tertium, alterum praedicatur principaliter, et seipsum secundario, inquantum designat alterum, scilicet praedicatum secundum actum ejus de tertio, id est, de subjecto.

Ad aliud dico, quod quando est praedicatur per se, compositio, quae est modus significandi verbalis,est modus uniendi praedicatum cum subjecto ; sed non est principium significandi verum, et falsum.De ista compositione nihil ad Logicam, sed ad

Grammaticam pertinet. Sed compositio, quam importat verbum ex sua significatione verbali, est compositio, quae significat verum, vel falsum, ita quod ipsa res verbalis apud Grammaticos est ipsa compositio apud Logicos in hoc verbo est, quando praedicat tertium adjacens. Unde et Grammatici dicunt, quod exigit Nominativum casum post se ex vi copulae, vel ex vi significationis ; sed ista compositio non est modus significandi verbalis, sicut ratio supponit. Unde ratio non ostendit, nisi quod compositio,quae est modus significandi a re designata in esse ; et hoc est verum. Ratio ultimae rationis procedit de modo significandi.

Ad secundum quaesitum dicendum,quod verbum copulat sub tempore praesenti discreto. Ad quod sciendum primo,quod verbum praesens per se acceptum significat praesens : significat autem verbum de praesenti rem suam, non prout est aliquid habens esse in praesenti, vel futuro, sed sub modo essendi praesentialiter rem suam denotat ; quia praeteriti nulla pars instat, nec futuri, sed praesens instat, et verbum de praesenti significat rem suam per modum instantis; et est quodammodo simile de nomine primario suorum appositorum, vel suppositorum, et de verbo praesenti ; quia homo significat formam hominis, ut hominem in actu, non hominem in potentia nec hominem, qui fuit sub illis nominibus : sed hominem secundum actum,et formam, et quodlibet ut intelligitur, ut actum habens hominis, intelligitur homo. Sic verbum de praesenti denotat rem suam, prout actum praesentis habet; et quodlibet tempus cum intelligitur,ut actum habens praesentis, consignificatur per verbum de praesenti. Differentia tamen est in hoc,quod quia terminus communis significat sine tempore, nihil prohibet ipsum intelligi simul convenire pluribus quorum quodlibet intelligitur, ut habet actum hominis. Sed de temporibus praesentibus, quae multa sunt secundum ordinem, et successionem, non potest intelligi, quod multa sunt simul,

quibus conveniat praesens In actu; propter quod dissimile est de nomine ad supposita, et de verbo praesentis temporis.

Sciendum est secundo quod verbum de praesenti pro eodem tempore copulat extremum extremo, quod consignificat. Unde sicut consignificat praesens tempus, sic discretum, ut distinguitur a praeterito, et futuro, pro tali tempore copulat. Unde non potest Intelligi, quod copulat pro hoc nunc significato, quorum tunc transacto, hoc nunc significaret verbum praesentis tempoporis, ut per argumentum dictum est. Nec copulat praesens commune ad praesens, quod fuit, et ad praesens, quod erit,et quod est, prout nomen commune significat: nam tunc Ista, tu eris albus, posset Istam verificare, tu es albus : copulat Igitur pro quolibet tempore praesenti, cum fuerit actu praesens.

Ad primum argumentum dico, quod In conditionalibus non praedicatur praesens tempus absolute, nec aliquid praesentis absolute ; sed praedicatur praesens unius, sub habitudine ad alterum, Ita quod significatur, quod cum habeat hoc esse praesentiale, et Illud habebit, unde Ibi copulatur praesens confusum, quia sic se habet ad alterum : sed hic loquitur de verbo copulato aliquid absolute.

Ad secundum dico, quod licet hoc verbum, est, copulet tempus, quod Instat sub ratione qua Instat,non tamen est repugnantia Intellectuum, cum dicitur, semper est, quia Ibi copulatur extremum extremo sub tempore praesenti, prout distinguitur a ratione praeteriret ratione futuri ; nam quod praeteritum est, non est, et futurum non est simpliciter, quia ly semper est determinativum hujus verbi est, cum et non repugnet ei, ut Intelligatur distinctum a praeterito, et futuro non est repugnantia intellectuum; sic dicendo, semper Socrates est, quia copulatur pro tempore quolibel,ut distinguitur a praeterito, et futuro.

Ad aliud dico, quod praesens ex sua significatione significat praesens, quod Instat, quia alioquin non esset praesens : nam praesens, quod fuit, et quod erit, non est praesens ; ideo habet ut ex forma sua significet rem verbi, ut intelligatur sub praesenti, quod instat. Sed licet ex eo, quod nomen posset intelligi habere multa supposita simul, sicut hoc nomen homo, tamen ratione formae rei, quam significat, et sub propria ratione, non potest simul multa supposita habere sub ratione praesentis;ideo res verbi intellecta sub ratione praesentialitatis non intelligitur sub indifferentia ad multa praesentia simul. Unde, hic homo non currit, non verificatur,quia hic homo cras curret.

Ad aliud dico, quod si copularet praesens, pro hoc praesenti demonstrato A, hoc esset imposssibile, Antichristus est; sic hoc, Antichristus est in A; sed quia non sic copulat, sed pro quolibet nunc cum institerit : et propositio prolata hodie,non est alia propositio, quam ipsa prolata cras, Antichristus est; ideo non est jam propositio impossibilis, licet nunc non posset verificari : sed solum sequitur quod sit impossibilis nunc, et non quod sit impossibilis.

Ad aliud dico, quod totum tempus, quod intelligitur, ut distinctum a praeterito, id est, ratione praeteriti ; et a futuro, id est, ratione futuri, dicitur tempus praesens: unde quantitas temporis praesentis accipitur secundum comparationem ad actionem ; sicut dicimus quod in septimana facit aliquis domum, intelligendo quod in illo toto tempore agit totam actionem, et non quod immediate agit ; et comparando partem temporis ad partem actionis, distinguimus idem tempus per praesens, et futurum: quia respectu totius intelligitur forma praesens : et non dicit praeteritum, quod praesens tempus est, cujus pars praeteriit priusquam futura est ; totum tamen accipitur ut unum tempus per comparationem ad opus: et ideo licet unius praesentis sint plures paries, nulla tamen habet rationem praesentis , ut possint dici multa praesentia simul ; sed illud dicitur praesens per comparationem ad unum opus, praeteritum ad aliud. Est enim tempus accommodatum verbo, ut mensurat actum ejus.

Nam si omnis affirmatio et negatio vera, vel falsa est, et omne necesse est esse, vel non esse : quare si hic dicat futurum esse aliquid, Ille vero non futurum dicat hoc Ipsum, manifestum est, quoniam necesse est verum dicere alterum Ipsorum, si omnis affirmatio, vel negatio vera, vel falsa est; utraque enim non erunt simul in talibus.