IN DUOS LIBROS PERIHERMENIAS, OPERIS SECUNDI, QUOD APPELLANT, QUAESTIONES OCTO

 QUAESTIO I

 QUAESTIO II

 QUAESTIO III

 QUAESTIO IV

 QUAESTIO V

 QUAESTIO VI

 QUAESTIO VII

 QUAESTIO VIII

QUAESTIO V

Utrum est sit tantum copula praedicati cum

subjscto, vel sit praedicatum, vel aliquidpraedicati, sic dicendo, homo est albus

Quod non sit copula probatur, hoc verbum, est, idem praedicat, quando praedicat tertium, et quando praedicat secundum, quia non mutat suum significatum propter appositum,: sed quando praedicat secundum, tunc res ejus est praedicatum: igitur similiter quando aliquid sibi apponitur, videtur res verbi specificata per aliud.

Item, quando sic dicitur, homo est, intelligitur res hujus verbi est, uniri cum supposito, per modum significandi verbalem, qui est compositio : igitur cum dicitur, Homo est albus, intelligitur adhuc res verbi uniri per eumdem modum, quia appositum per se non mutat per se modos significandi.

Item, Boetius ibid. in edit. 2. dicit; propositio categorica dividitur in duas partes tantum, scilicet, in subjectum, et praedicatum ; sequitur igitur quod ly est, non est pars per se, cum dico Homo est albus ; sed erit aliquid unius partis, quia est aliquid praedicati, et non est aliquid subjecti; quia compositio rationabilius se tenet a paris praedicati.

Item, esse est actualitas omnis entis ; igitur cum dico, Homo est animal, designo hominem esse actu animal, et non tantum enuntio animal, sed animal sub actu.

Item, dicit Aristoteles lib. 2. c. 1. quod est praedicat tertium adjacens ; igitur non est tantum copula.

Ad oppositum, si esset pars praedicati, nulla propositio converteretur simpliciter in eisdem terminis ; quia sic dicendo, Nomo est albus, per te, res verbi est pars praedicati ; igitur si debet converti in terminis, oportet rem verbi in conversa, esse partem subjecti, quod falsum est ; et tunc omnis Syllogismus in prima figura esset ex quatuor terminis, quia medium in majore sumitur absolute ; ita quod esse non est pars ejus, sed in minore, quando praedicatur esse esset pars ejus.

Item, hic esset nugatio, Hoc est animal ; quia si ens praedicatur, et animal, et in animali intelligitur ens ; tunc ex eadem parte orationis idem bis dicitur ut ens.

Item, Boeti us dicit super 2. hujus, cap. 1. quod est ponit tertium adjacens, non tanquam pars quaedam propositionis, sed sicut determinatio quaedam qualitatis in propositione, demonstrat enim qualis sit propositio, quoniam affirmativa ; et non constituit propositionem tanquam pars ejus ; igitur est tantum copula.

Item, communiter dicitur quod est quando praedicat tertium, praedicat quod in alio est; ita quod non praedicat rem suam seeundum se, sed aliud : et Boetius dicit, quod non praedicatur, sed quod adjacet praedicato, etc.

Verbum est quod consignificat tempus, ut sanitas quidem nomen est; sanatur vero verbum : consignificat enim nunc esse, et semper eorum, quae de altero dicuntur, nota est, etc. lib. 2. cap. 3.