COMMENTARIUS IN LIBRUM SAPIENTIAE

 PROOEMIUM

 Capitulum I.

 Capitulum II.

 Capitulum III.

 Capitulum IV.

 Capitulum V.

 Capitulum VI.

 Capitulum VII.

 Capitulum VIII.

 Capitulum IX.

 Capitulum X.

 Capitulum XI.

 Capitulum XII.

 Capitulum XIII.

 Capitulum XIV.

 Capitulum XV.

 Capitulum XVI.

 Capitulum XVII.

 Capitulum XVIII.

 Capitulum XIX.

 SCHOLION.

Capitulum XV.

Tertio agitur de commendatione veri Dei.

Tu autem Deus noster etc. Postquam ostendit idololatrantium errorem et idolorum detestationem, hic subdit veri Dei commendationem. Verum autem Deum ostendit esse commendabilem, primo ex ipsius bonitate: secundo, ex credentium in eum remuneratione: Etenim si peccaverimus etc. ; tertio, ex idolorum vilitate: Sed et figulus: quarto, ex idololatrantium vituperatione: Omnes enim.

Deus commendatur primo ex ipsius bonitate.

(Vers. 1.). Tu autem etc, quasi dicat: talia sunt idola: autem, pro sed; tu, Deus noster: Deus, inquam, creatione, secundum illud Genesis primo : " In principio creavit Deus "; item gubernatione et conservatione: secundum Damascenum Deus dicitur theos apo tou theein, id est disponere vel gubernare. Primus effectus est potentiae, secundus sapientiae, tertius bonitatis. Noster, scilicet cultus appropriatione, quia tantum " notus in Iudaea Deus", ut dicitur in Psalmo . Suavis, scilicet affectui, secundum illud Psalmi: " Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus"; supra duodecimo: "O quam bonus et quam suavis est spiritus tuus in nobis "! suavis, inquam: Glossa : "Inaestimabilis caritatis"; Gregorius: "O inaestimabilis dilectio caritatis, ut servum redimeres, Filium tradidisti"! Et verus es, scilicet intellectui contemplanti; Glossa : " Quia nec fallit nec fallitur "; item ad Romanos tertio: " Est autem Deus verax, omnis homo autem mendax "; utrumque autem praedictorum refertur ad bonos; et patiens, scilicet mala culpae dissimulando, scilicet quoad malos: unde Glossa : " Patiens, id est diu sustinens peccantes"; Ioel secundo: "Patiens et praestabilis super malitia "; in Psalmo: " Deus iudex iustus, fortis et patiens". Et in misericordia disponens omnia, quoad omnes, omnia scilicet mala poenae remittendo: in Psalmo: "Miserationes eius super omnia opera eius "; Matthaei quinto: " Et solem suum facit oriri super bonos et malos ".

Secundo commendatur ex credentium in eum remuneratione.

Etenim etc. Hic ostenditur commendabilis ex credentium remuneratione: et primo ostendit, quod peccantes sunt Deo subiecti. Secundo, quod non peccantes sunt Deo accepti: Et si non peccaverimus etc. Tertio ostendit, quae sit ratio huius, quoniam notitia et cultus Dei: Nosse enim te. Quarto ostendit, qui sunt hujusmodi beneficio digni: N on enim in errorem. Quinto, qui sunt indigni: Malorum amatores.

(Vers. 2.). Etenim si etc, quasi dicat: et vere talis es: etenim si peccaverimus, scilicet peccato mortali, et maxime peccato infidelitatis, quod dicitur peccatum antonomastice: unde Ioannis decimo sexto : " Arguet mundum de peccato "; et specialiter de hoc loquitur hic. Si peccaverimus, inquam, tui sumus, id est in tua potestate et gubernatione constituti: Glossa: " Evadere non possumus, quia tua creatura sumus "; unde in Psalmo: " Si ascendero in caelata, tu illic es: si descendero in infernum, ades"; item Deuteronomii trigesimo secundo: " Non est, qui de manu mea possit eruere ". Scientes magnitudinem tuam, magnitudinem, dico, non molis, sed virtutis, omnia continentem et omnia destruere valentem: unde in Psalmo : " Magnus Deus et magna virtus eius ". Et si non peccaverimus, scilicet peccato mortali, quod est peccatum simpliciter et maxime peccatum infidelitatis, quod est peccatum antonomastice. Peccato enim veniali carere non possumus, aut si possumus, non tamen diu: nude primae Ioannis primo : " Si dixerimus, quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est ". Si non peccaverimus, inquam: scimus, scilicet per fidem, quoniam apud te sumus computati: Glossa : " Apud quem bonorum operam numerus scitur vel servatur "; in Psalmo: " Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur".Nec solum numerati, sed etiam nominatim ascripti: Lucae decimo: " Gaudete, quod nomina vestra scripta sunt in caelis ". Dicuntur autem boni computati esse sicut dilecti et electi: et bene possunt computari, quia pauci, secundum illud Matlhaei vigesimo : " Multi sunt vocali, pauci vero electi ". Mali autem non computantur a Deo, sicut nullus computat monetam reprobatam: ipsi autem sunt reprobata moneta, secundum illud Ieremiae sexto: " Argentum reprobum vocate eos"; item, quia infiniti, secundum illud Ecclesiastae primo: " Stultorum infinitus est numerus ". Hoc tamen non est ex impotentia Dei computantis, sed magis ex eorum indignitate. Peccator enim indignus est pane, quo vescitur, ut dicit Augustinus : item infra eodem: " Luto vilior vita eius "; lutum autem nullas computaret.

(Vers. 3.). Nosse enim etc. Bene dixi: si non peccaverimus, et maxime peccato infidelitatis, quoniam sumus apud te computati: nosse enim te, scilicet per fidem formatam, consummata iustitia est, id est perfectio iustitiae in praesenti; et hoc intelligendum causaliter, ut sit sensus: nosse te per fidem est consummata iustitia, id est causa consummatae iustitiae: fides enim iustificat, unde ad Romanos quinto : " Iustificati ergo ex fide " etc: item ibidem quarto: " Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam "; et scire, scilicet per fidem formatam, iustitiam et virtutem tuam, Militiam, scilicet bonitatis, et virtutem, potestatis: vel: virtutem, id est Christum, qui est " Dei virtus et sapientia ", primae ad Corinthios primo ;radix est immortalitatis, id est principium et causa aeternae beatitudinis in futuro: unde Ioannis decimo septimo: " Haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum " etc.

Radix, id est arboris spiritualis, id est vitae iusti, qui est sicut " lignum plantatum secus decursus aquarum " etc.: radix est fides, ut hic dicitur. Pes, humilitas, sicut e contrario pes impiorum est superbia, secundum illud Psalmi: " Non veniat mihi pes superbias ". Stipes, in altum se erigens, est spes: ad Colossenses tertio: "Quae sursum sunt quaerite". Humor interior et viriditas huius arboris est gratia internas devotionis: Iob octavo : " Nunquid potest virere scirpus absque humore "? Calor dirigens est virtus caritatis: Lucae duodecimo: "Ignem veni mittere in terram " etc. Exterior irrigatio, doctrina spiritualis: unde Sapientia dicit Ecclesiastici vigesimo quarto: " Rigabo hortum plantationum mearum ".

Rami, multiplicabo bonae operationis: Ezechielis trigesimo sexto : " Montes Israel, ramos vestros expandite ". Flores, mores honestae conversationis: unde Canticorum secundo: " Flores apparuerunt in terra nostra". Folia, verba discretae locutionis, secundum illud Psalmi: " Et folium eius non defluet". Fructus, merces aeternae retributionis: supra tertio: " Bonorum laborum gloriosus est fructus ".

(Vers. 4.). Non enim etc. Bene dixi: quoniam sumus apud te computati nos, et non alii, scilicet idololatrae: non enim in errorem, scilicet idololatriae, qui est error praecipuus, induxit nos, scilicet sicut alios, de quibus supra decimo quarto : " Provexit autem ad horum culturam et hos qui ignorabant artificis eximia diligentia "; hominum, scilicet idola fabricantium etc., malae artis excogitatio, id est ad malum inducentis per deos, qui per eam figurantur. Ipsa tamen ars bona est in se, sed abusus malus: omnis enim scientia de genere bonorum est, scilicet quantum ad ipsum habitum, cum sit a Deo: Ecclesiastici primo : " Omnis sapientia a Domino Deo est". Et sciendum, quod duo tangit, inductiva scilicet sive provocativa ad idololatriam, scilicet artis diligentiam, cum dicit: malae artis excogitatio, et idoli pulcritudinem, cum subdit: nec umbra picturae, id est nec pictura speciem ligni obumbrans: Ecclesiastici trigesimo octavo : " Assiduitas eius variat picturam "; labor, scilicet artificis, sine fructu, scilicet utilitatis: supra tertio: " Vacua spes illorum, et labores sine fructu": effigies, id est imago, sculpta per varios colores, distinguentes partes sculpturae: supra decimo tertio: "Rubicundum faciens fuco colorem eius ".

(Vers. a.). Cuius aspectus insensato, id est infideli, dat concupiscentiam, scilicet occasionaliter incitando ad malum: Ecclesiastici trigesimo quarto : " Vana spes et mendacium viro insensato ". Et diligit mortuae imaginis effigiem sine anima: diligit, inquam, effigiem, id est figuram ut Deum colendo, imaginis mortuae, id est carentis actu vitae, et haec carentia negationis, non privationis ;sine anima, id est carentis potentia vivificandi. " Anima enim est actus corporis physici, organici, potentia vitam habentis ", ut habetur secundo de Anima .

(Vers. 6.). Malorum etc., et merito, non induxit, quia malorum amatores, scilicet idolorum et peccatorum ex idolis provenientium, dignt sunt morte , scilicet aeterna et temporali: ad Romanos primo: " Qui talia agunt digni sunt morte". Qui spem habent in talibus, scilicet idolis, scilicet auxilium eorum invocando: Isaiae quadragesimo secundo: "Confundantur confusione qui confidunt in sculptili "; et qui faciunt illos, scilicet deos hujusmodi fabricando: in Psalmo: " Similes illis fiant qui faciunt ea"; et qui diligunt, scilicet affectu, devotionem ad idola habendo: supra eodem : "Diligit mortuae imaginis effigiem " etc.: et qui colunt, effectu, exterius adorando: in Psalmo: "Confundantur omnes, qui adorant sculptilia "; Deuteronomii quinto: " Non adorabis deos alienos neque coles ".

Tertio oommendatur Deus ex idolorum vilitate duplioiter.

Sed et figulus. Hic ostenditur verus Deus esse commendabilis ex idolorum vilitate: hanc autem vilitatem ostendit primo ex vilitate materiae; secundo, ex vilitate artificis: Et cum labore.

Et eam, scilicet vilitatem artificis, ibi ostendit, primo ex fragilitate conditionis: secundo, ex vanitate intentionis moventis: Sed est illi cura: tertio, ex ignorantia Creatoris: Cinis est enim: quarto, ex errore conversationis: Sed et aestimaverunt: quinto, ex comparatione iniquitatis: Hic enim scit etc.

(Vers. 7.). Sed et figulus: ita dixi, quod malorum amatores digni sunt morte, scilicet qui idola colunt vel qui faciunt: sed et figulus, id est factor vasorum fictilium, supple: de numero illorum est: figulus, inquam, mollem terram premens laboriose: Ecclesiastici trigesimo octavo : " Figulus sedens ad opus suum et convertens pedibus suis rotam ", qui semper in sollicitudine positus est propter opus suum. Fingit ad usus nostros unumquodque vas: " in magna enim domo non solum sunt vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia ", secundae ad Timotheum secundo . Et de eodem luto fingit quae munda sunt ad usus, honestos et mundos: et similiter quae his sunt contraria, ut sunt illa quae deputata sunt ad usus immundos: unde ibidem: " Quaedam in honorem, quaedam in contumeliam "; ad Romanos nono: " An non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud vas in honorem, aliud in contumeliam "? Horum autem vasorum quis usus sit, scilicet mundus, aut immundus,

iudex est figulus, tanquam superior et eorum foctor, non ipsa vasa: ibidem: " Nunquid dicit lutum figulo: Quid me fecisti sic "?

(Vers. 8.). Et cum labore vano, id est infructuoso ; Ieremiae quinquagesimo primo : " Vana sunt opera eorum et risu digna "; deum fingit de eodem luto: simile Isaiae quadragesimo quarto dicitur de idolis ligneis, quod pars comburitur in humanos usus, pars ut deus colitur. Ille scilicet figulus, qui paulo ante de terra factus fuerat, per terrenam nativitatem: Genesis secundo : " Formavit Deus hominem de limo terrae "; et post pusillum, scilicet tempus: Iob decimo quarto: " Breves dies hominis sunt"; item: " Brevi vivens tempore "; reducit se, merito peccatorum suorum, scilicet in mortem: supra primo: "Impii manibus et verbis accersierunt illam ", post mortem et per mortem: unde acceptus est, id est in terram, de qua sumtus fuerat ex parte corporis, secundum illud Genesis tertio :"Donec revertaris in terram, de qua sumtus es"; Ecclesiastae tertio: " Omnia, quae de terra facta sunt, in terram pariter revertentur". Repetitus animae debitum, quam, scilicet animam, habebat, scilicet tanquam debitum, mutuatum, ut redderet cum usuris: non datum, sicut ille dives, cui dictum est Lucae duodecimo : " Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te "; Matthaei decimo octavo: " Tenens suffocabat eum, dicens: Redde quod debes", scilicet animae debitum.

(Vers. 9.). Sed est illi cura, quamvis scilicet labor sit vanus, non quia laboraturus est, et vane, de quo magis esset curandum, laboraturus est etiam inique, secundum illud Ieremiae nono : "Ut inique agerent, laboraverunt ". Nec quoniam illi brevis est vita, cum tamen eo magis esset ei curandum, ut eam utiliter expenderet; Iacobi quarto: "Quae est vita vestra? Vapor est ad modicum parens". Sed concertatur aurificibus et argentariis, decorem sui operis et subtilitatem illis assimilare satagendo; sed et aerarios, imitatur. Notandum, quod aurifices vocat artifices, qui deos faciunt ex auro: argentarios, qui ex argento: aerarios, qui ex aere: Isaiae quadragesimo sexto : " Confertis argentum de sacculo et aurum statera ponderatis, conducentes artificem, ut faciat deum ". Et gloriam praefert, supple: vanam suo labori vel vitae brevitati. " Gloria est frequens fama cum laude "; gloriam, id est de hoc se glorificando: in quo non esset gloriandum. Quoniam supervacuus res, id est inutiles, scilicet idola, fingit, scilicet de lutea materia facit ; Osee quarto: "Gloriam eorum in ignominiam commutabo "; item ad Philippenses tertio: " Gloria in confusione eorum qui terrena sapiunt".

(Vers. 10.). Cinis est enim etc, quasi dicat: ita gloriatur: enim, pro sed; vel sic: ita gloriatur, quod tamen non deberet facere; enim, pro quia: cinis, id est res vilis, est, sicut, cinis cor eius, id est eius cogitatio, quia in cinere et pulvere, de quo deum suum fabricat, ponit cor suum: Ecclesiastici decimo " Quid superbit terra et cinis "? Et terra superuacua, id est inutilis, spes illius, id est eius desiderium et affectio, quia scilicet ponit eam in idolo terreo: supra tertio: "Vacua spes illorum"; tale enim idolum est terra vacua et nihili, de qua Ieremiae quarto: " Aspexi terram, et ecce, vacua erat et nihili ". Et vita illius , id est conversatio, est luto vilior, quia scilicet occupat vitam suam in idolum luteum faciendo et colendo; in Psalmo: " Ut lutum platearum delebo eos". Vilius autem est lutum culpae luto naturae: unde Glossa: "Vita illius caeno sordidior "; secnndae Petri secundo: " Sus lota in volutabro luti".

(Vers. 11.). Quoniam ignoravit, scilicet ignorantia, de qua primae ad Corinthios decimo quarto : "Qui ignorat ignorabitur "; qui se finxit, id est Deum, qui eum fecit de limo terrae ex parte corporis: in Psalmo: "Ipse cognovit figmentum nostrum "; et qui inspiravit illi animam, secundum illud Genesis secundo: " Inspiravit in faciem eius spiraculum vitae"; et amat , scilicet magis quam Deum, quae operatur, scilicet idola. Et qui insufflavit ei spiritum vitalem, repetendum : ignoravit, et loquitur modo de spiritu corporeo, cum dicit: spiritum vitalem: Isaiae quinquagesimo septimo: " Spiritus a facie mea egredietur, et flatus ego faciam "; in Psalmo: " Exibit spiritus eius et revertetur in terram suam ".

(Vers. 12.). Sed et aestimaverunt: ita dixi, quod Deum ignoraverunt, sed magis aestimaverunt, scilicet idolorum fabricatores, vitam nostram, scilicet naturalem, lusum esse, scilicet lasciviae, sicut illi, de quibus Exodi trigesimo secundo : " Sedit populus manducare et bibere " ; Iob vigesimo primo: " Tenet tympanum et citharam ". Lusum esse etc., hoc dicit, quia idola facere et colere ludo puerorum videtur simile esse, et sic qui faciunt imagines luteas et adorant. Et conversationem vitae, scilicet moralem, compositam, id est ordinatam, ad lucrum, scilicet avaritiae, nec solum lucrum, sed illicitum, unde subdit: et oportere undecumque etiam ex malo acquirere, id est ex artificio vel negotio illicito: contra quod Ecclesiastici quinto : " Noli anxius esse in divitiis iniustis. Non enim proderunt tibi in die obductionis" vel ultionis "et vindictae ". Hae sunt " divitiae conservatae in malum domini sui ".

(Vers. 13.). Hic enim etc, quasi dicat: et vere ex malo acquirunt idola facientes; hic enim scit, se super omnes, alios scilicet artifices idolorum, delinquere: hic, inquam, qui ex terrae materia, quae vilior est, fragilia vasa, ex una parte, et sculptilia, id est idola, ex alia parte materiae suae, fingit. Unde ex horum comparatione vilitatem idolorum melius intelligit vel intelligere potest.

Sed quomodo potest hoc scire, scilicet se super omnes delinquere vel peccare, cum Deum ignoret, ut dictum est ?

Dicendum, quod hoc scit vel scire potest habitu legis naturalis scriptae in corde suo. Sed actualiter hoc nescit, scilicet quia non vult hoc perscrutari, cum tamen possit: vel si non potest ad plenum vel de facili, hoc est, quia excaecatus est merito infidelitatis suae .

quarto commendatur Deus ex idololatrantium fatuitate.

Omnes enim. Hic ostenditur verus Deus esse commendabilis ex idololatrantium fatuitate, et primo, ex fatuitate idololatrantium colentium res inanimatas, scilicet statuas: secundo, colentium animatas: Sed et animalia.

In prima primo illos esse fatuos ostendit et reprehendit, quia idola cultoribus suis multorum malorum causa sunt: secundo, quia in se etiam inutilia sunt homini: Quoniam omnia idola: tertio, quia ab homine facta sunt: Homo enim: quarto, quia homine deteriora sunt: Melior enim est.

(Vers. 14.). Omnes enim etc. Bene dixi, quod hic, qui de materia lutea facit idolum, scit, se delinquere super omnes, alios artifices: omnes enim insipientes: Glossa : " Qui idola deos putant"; hoc enim est magna insipientia: Ieremiae quarto: " Filii insipientes sunt et vecordes ". Insipientes, dico, per defectum sapientiae vel fidei quantum ad intellectum, et infelices, quoad affectum; et hoc propter defectum gratiae, quae felices facit; supra decimo terte: "Infelices sunt qui appellaverunt deos opera manuum suarum ". Supra modum animus suae, id est naturae suae, superbi sunt, scilicet contra Deum, et hoc fingendo sibi idola tanquam deos: Isaiae decimo sexto : " Audivimus superbiam Moab, superbus est valde: superbia eius et arrogantia eius plus quam fortitudo eius". Vel: infelices supra modum, quia infinita infelicitate, quia " vermis eorum non morietur, et ignis non exstinguetur ", Isaiae ultimo . Inimici populi tui, scilicet persequendo credentes in Deum; inimici, inquam, quoad affectum, et persequendo factis: Esther decimoquarto: "Non sufficit, quod durissima nos opprimunt servitute: sed robur manuum suarum idolorum potentiae deputantes, volunt tua mutare promissa "; et improperantes illi , scilicet verbis: in Psalmo: " Improperia exprobrantium tibi ceciderunt super me "; sicut quidam de Ephraim et Manasse nuntios Ezechiae, ad cultum Dei volentes eos revocare, irridebant, ut patet secundi Paralipomenon trigesimo.

(Vers. 13.). Quoniam omnia idola etc., quasi dicat: hoc totum malum est, quoniam omnia etc. Vel sic: bene dixi, quod insipientes et infelices supra modum animae suae superbi etc.: quoniam omnia idola nationum, id est gentilium non per fidem renatorum, sed in vitio nativitatis manentium , deos aestimaverunt: sic fecerunt Romani, scilicet omnia idola gentilium subiugatarum Romam ferendo et adorando et custodiendo: quibus, scilicet idolis, neque oculorum visus est ad videndum, secundum illud Psalmi : "Oculos habent, et non videbunt "; neque aures ad audiendum, secundum illud ibidem: " Aures habent, et non audient". Neque nares ad percipiendum spiritum: ibidem: " Nares habent, et non odorabunt". Neque digiti manuum ad tractandum, id est palpandum aliquid: unde ibidem: " Manus habent, et non palpabunt ". Sed et pedes eorum pigri, idest immobiles, ad ambulandum, ibidem: " Pedes habent, et non ambulabunt ". Ideo dicitur Baruch sexto: " Bestiae meliores sunt illis quae possunt fugere sub tectum ac prodesse sibi ".

(Vers. 16.). Homo enim, cuius scilicet non est dare sensum et motum, fecit illos, non genuit de substantia sua, sed figuravit de materia extrinseca; et qui mutuatus est spiritum, scilicet a Deo illi reddendum, quando placebit ei; Ecclesiastae ultimo : " Et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum ". is finxit illos, id est, de luto fecit. Nemo enim etc quasi dicat: et vere sic sine sensu et motu sunt; nemo enim sibi similem homo poterit fingere Deum similem, scilicet similitudine aequalitatis, qua homo similis est alii homini, licet similem similitudine alicuius exterioris repraesentationis.

(Vers. 17.). Cum enim sit mortalis, vitam mortalem habens, mortuum, id est vita carentem, fingit manibus iniquis: in Psalmo : " In quorum manibus iniquitates sunt ". Melius autem est mortale quam mortuum, secundum illud Ecclesiastae nono: "Mclior est canis vivus leone mortuo ". Et bene dixi quod nemo potest sibi simile etc.: melior enim est ipse, scilicet homo, his quos colit. Deus vero debet esse optimum hominis, secundum Augustinum , cum sit eius beatitudo. Quia ipse quidem vixit, aliquando, scilicet homo, cum esset mortalis, quod enim non vivit, non est mortale: illi autem nunquam, scilicet dii falsi. Iure autem praeponuntur viventia non viventibus, sentientia non sentientibus, secundum Augustinum .

Sed obiicitur: Quia supra eodem dicitur:"Luto vilior vita illius ".

Dicendum, quod supra loquitur de vita morali, hic de naturali.

Sed et animalia etc. Hic ostenditur vituperatio colentium res animatas: et primo ostenduntur in se esse miserabiles: secundo, respectu praecedentium aliquantulum excusabiles: Insensata etc: tertio, simpliciter inexcusabiles: Sed nec aspectu etc. Et ibi ostenduntur inexcusabiles, primo per hoc, quod colunt irrationalia: secundo, quia effugerunt verum Deum: Effugerunt etc.

(Vers. 18.). Sed et animalia: Glossa : "Non solum hominum speciem ", sed et animalium imaginem, ut Aegyptii Isidem in specie bovis, Babylonii draconem, ut patet Danielis decimo quarto: miserrimi colunt; Proverbiorum decimo quarto: "Miseros facit populos peccatum ". Sunt quidem miseri

omnes impii et peccatores, sed miseriores omnes infideles, sed miserrimi idola colentes. Propter hoc bene dixi: Sed et animalia miserrima colunt; in Psalmo: " Mutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli comedentis foenum ". Insensata enim: enim, pro sed: insensata, id est statuae, comparata his, scilicet animalibus, illis deteriora sunt, quia, secundum Augustinum , melius est vivens non vivente, et sentiens non sentiente; unde Glossa: "In veritate viventia meliora sunt mortuis, et sensibilia insensibilibus, et rationalia irrationalibus. Sed dignum fuit, ut qui Creatorem ignorabant in creaturis distinctionem non scirent".

(Vers. 19.). Sed nec aspectu etc. Ita dictum est, quod idola nec audiunt nec vident aliquid vel cognoscunt: nec solum illa nihil vident, sed nec aspectu aliquod ex his animalibus bona potest conspicere. Sed nec aspectu, quasi dicat: non solum in absentia per imaginationem, sed nec in praesentia per sensum: aliquod ex his animalibus, quae scilicet colunt, bona potest conspicere, id est bona aspiciendo cognoscere: et intelligendum est de bonis honestis, quae sunt bona simpliciter, ut sunt virtutes et hujusmodi: non de bonis utilibus, vel delectabilibus, quae sunt bona secundum quid . Effugerunt autem etc., quasi dicat: ita miserrimi colunt animalia: autem, pro sed, effugerunt etc. Vel: autem, hoc est certe colendo animalia, effugerunt Dei laudem et benedictionem eius, quasi dicat: nec ipsum Deum laudaverunt nec benedixerunt: laudem pro eius bonitate in se, et benedictionem pro eius beneficentia ad nos. Contra quae duo dicitur in Psalmo " Confitemini Domino, quoniam bonus ", scilicet in se, " quoniam in saeculum misericordia eius ", id est, quoniam beneficentia misericordiae eius ad omnes se extendit: et dicit effugerunt, non solum intus corde non laudantes et non benedicentes, sed nec ore confitentes, contra quod ad Romanos decimo " Corde creditur ad iustitiam, ore autem fit confessio ad salutem ".