COMMENTARIUS IN LIBRUM SAPIENTIAE

 PROOEMIUM

 Capitulum I.

 Capitulum II.

 Capitulum III.

 Capitulum IV.

 Capitulum V.

 Capitulum VI.

 Capitulum VII.

 Capitulum VIII.

 Capitulum IX.

 Capitulum X.

 Capitulum XI.

 Capitulum XII.

 Capitulum XIII.

 Capitulum XIV.

 Capitulum XV.

 Capitulum XVI.

 Capitulum XVII.

 Capitulum XVIII.

 Capitulum XIX.

 SCHOLION.

Capitulum III.

Secundo, provocat ad iustorum similitudinem dupliciter.

In praecedentibus retraxit a malorum imitatione ; hic provocat ad bonorum imitationem, et. primo per status eorum commendationem: secundo, per status oppositi reprobationem, ibi: Impii autem, secundum quae cogitaverunt etc.

Primo provocat per status eorum commendationem dupliciter.

In parte prima ex parte retributionis iustorum tangitur primo eorum liberatio a malo: secundo eorum praemiatio in bono: Fulgebunt iusti etc.

In prima primo tangitur eorum liberatio a malo aeternae damnationis: secundo, a malo mortis temporalis, ibi: Visi sunt oculis etc. ; tertio, a malo praesentis vexationis vel tribulationis: Et si coram hominibus tormenta passi sunt.

(Vers. I.). Iustorum autem animae in manu Dei sunt etc. Rabanus sic continuat: " In priori capitulo iniquorum sententia expressa est, quam contra Christum protulerunt: nunc condemnantur stultitiae, quia Sanctos interire putant, quos pro eius confessione trucidant ". Sed potest continuari hoc modo: Bene dixi, quod "imitantur" diabolum " qui sunt ex parte illius ". Autem, pro sed; iustorum animae etc, "id est Martyrum ", secundum Glossam: quod etiam veram est de aliis iustis, sed Martyres dicuntur specialiter iusti, quia " iustus est qui negligit damnum propter amicum ", ut habetur Proverbiorum duodecimo : et hoc praecipue faciunt Martyres, quia pro Christo negligunt damnum rerum et amicorum carnalium et etiam propriorum corporum, ut patet ad Hebraeos undecimo. Iustorum, inquam, animae: non dicit corpora, quia " terra ", id est corpus de terra factum, " tradita est in manus impii", Iob nono . Non dicit temporalia: Iob primo: (Ecce, omnia, quae habet, in manu tua sunt" etc. Sed animae in manu Dei sunt, id est in protectione, et ideo sunt securae; Psalmus: " Qui habitat in adiutorio Altissimi " etc.; Ioannis decimo: " Non rapiet eas quisquam de manu mea". Et non tanget illos tormentum mortis, scilicet " aeternae", ut dicit Glossa : unde Iob quinto: "In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tanget te malum ", id est tormentum gehennae. Hoc tormentum describitur Iob vigesimo quarto: " Ab aquis nivium transiet ad calorem nimium "; item in Psalmo: " Pluet super peccatores laqueos, ignis " etc.. Nomine autem mortis in sua communitate sumto intelligitur hic mors aeterna, quia illa est vera mors: temporalis autem est quasi umbra mortis: est enim quidam transitus ad vitam, secundum illud Ioannis quinto : "In iudicium ", scilicet condemnationis, "non venit, sed transiit a morte in vitam ".

(Vers. 2.). Visi sunt oculis etc. Notandum, quod mali et increduli mortem Sanctorum reputant mortem in separatione coniunctionis animae ad corpus, afflictionem in dolore coniuncti, exterminium in perditione animae, quam reputant cum corpore perire; iter exterminii quantum ad sequentem incinerationem corporis. Secundum hoc legitur sic: Visi sunt, id est iusti, oculis insipientium mori, scilicet morte aeterna, cum tamen transeant ad vitam meliorem. Unde Augustinus : " Tantam praestitit Deus gratiam fidei christianae, ut mors, quam vitae constat esse contrariam, instrumentum fieret, per quod transiretur ad vitam". Oculis, inquit, insipientium, qui " oculos suos statuerunt declinare in terram ", id est, qui solum considerant praesentia nec futura: et ideo talibus videntur prorsus mori, sed oculis sapientium videntur nasci, propter quod obitus Sanctorum vocatur natale, secundum illud Iob undecimo: "Cum te consumtum putaveris, orieris ut lucifer" . Et aestimata est, scilicet ab impiis, afflictio, scilicet sola sine aliqua utilitate, exitus illorum, de corpore, cum tamen sit eis consolatio, secundum illud ad Philippenses primo : " Desiderium habens dissolvi et esse cum Christo ", Bernardus: " Sancti habent mortem in desiderio, vitam in patientia". Reprobis autem est afflictio exitus suae mortis, et hoc, quia, ut dicit idem Bernardus, "est eis dolor in exitu, horror in transitu, pudor in Dei conspectu ".

(Vers. 3.). Et ab itinere iusto, id est a via iustitiae, abierunt in exterminium : Glossa: " Id est reputatione malorum ", quia " palmam martyrii afflictionem putant et exterminium ", id est secessum in nihilum quoad animam, quam putant in nihilum redigi: et repete: abierunt iusti, reputatione impiorum, in iter exterminii, id est incinerationem, quantum ad corpus; quod exterminium sive iter exterminii, est a nobis, id est a primis parentibus: ad Romanos quinto : " Per unum hominem mors intravit in mundum ". Vel: exterminium vocat mortem temporalem, quia excludit a vita praesenti: iter autem exterminii vocat mortem aeternam, quia excludit a vita aeterna: Baruch tertio : " Exterminati sunt et ad inferos descenderunt". Et cum hoc ibi transitur vel itur a poena mortifera in poenam mortiferam , secundum illud Iob vigesimo quarto: Ab aquis nivium transiet ad calorem nimium ". Tales errant sic aestimando: unde infra quinto: " Nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam et finem illorum sine honore ". Illi autem sunt in pace ; Glossa : " Perpetuae quietis, nunc in spe, tandem in re "; Apocalypsis decimo quarto: " Amodo iam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis". Terminm enim iustorum est pax: unde Isaiae trigesimo secundo : " Erit opus iustitiae pax ".

Et si coram hominibus etc. Hic tangitur liba. ratio a malo praesentis vexationis, et primo liberatio in spe: secundo in re, ibi: In paucis vexati etc ; tertio causa utriusque, ibi: Quoniam Deus tentavit eos etc.

(Vers. 4. 5.). Dicitur ergo: Etsi, pro quamvis, coram hominibus: Glossa : " Quia. coram Deo corona gloriae"; tormenta passi sunt, scilicet varia et gravia, ut patet in Martyribus, de quibus ad Hel braeos undecimo: " Lapidati sunt, secti sunt" etc. Spes illorum, scilicet iustorum, secundum illud Proverbiorum decimo quarto: "Iustus sperat in morte sua ": immortalitate plena est, immortalitate, inquam, non qualis fuit immortalitas primorum parentum, scilicet cum possibilitate moriendi ; non qualis damnatorum in inferno, scilicet cum moriendi perpetuo desiderio: Apocalypsis nono : "Desiderabunt mori, et fugiet ab eis mors"; non qualis parvulorum in limbo, scilicet cum defectu vitae gloriosae, sed qualis Beatorum in caelo: ad Romanos quinto: "Gloriamur in spe gloriae filiorum Dei".

Et merito sperant, quia, in paucis vexati, Glossa : " Corporaliter "; in multis bene disponentur: Matthaei vigesimo quinto: " Quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam";Lucaevigesimo secundo: " Ego dispono vobis regnum" etc. Quae autem sint ista multa, dicitur Isaiae sexagesimo quarto: " Oculus non vidit, Deus, absque te, quae praeparasti exspectantibus te".

Sed dubitatur de hoc quod dicit: In paucis vexati etc, quia dicitur ad Hebraeos undecimo :"Lapidati sunt, secti sunt" etc.

Dicendum, quod multa fuerunt eorum tormenla in se, sed pauca in comparatione: primo in comparatione suae reputationis, secandum illud Genesis vicesimo nono : " Videbantur ei", scilicet Jacob, dies pauci prae amoris magnitudine ". Secundo, passionis Christi: Threnorum primo: "O vos omnes, qui transitis per viam "l item in Psalmo: " Absorpti sunt iuncti petrae ", scilicet Christo, " iudices eorum", id est ipsi Apostoli et alii Martyres. Tertio, in comparatione futurae mercedis: ad Romanos octavo "Non sunt condignae passiones " etc.; item, secundae ad Corinthios quarto: "Id quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis ". Quarto, in comparatione aeternae afflictionis: Iob sexto: " Qui timet pruinam, irruet super eum nix ". Quinto, in comparatione debiti et obligationis, id est poenae debitae propter omissa et obligationis propter commissa: Psalmus : " Quid retribuam Domino pro omnibus, quae retribuit mihi "?

Quoniam Deus tentavit eos etc. Hic tangitur causa praedictorum, et primo eorum castigatio: secundo, eorum purgatio, ibi: Tanquam aurum in fornace etc: tertio, futura remuneratio, ibi: Et in tempore erit etc.

Bene dixi, quod in multis bene disponentur, quoniam Deus tentavit eos: Glossa : "Id est, castigavit variis tribulationibus "; secundae ad Corinthios sexto: " Ut castigati et non mortificati ".

Sed contra: " Deus neminem tentat ", ut habetur Iacobi primo .

Dicendum, quod non tentat ad addiscendum, ut homo: Danielis primo : " Tenta nos, obsecro" etc.; nec ad decipiendum, ut diabolus; Malthaei quarto: ".Accedens tentator dixit ei" etc: item primae ad Corinthios septimo: " Ne tentet vos satanas": sed ad erudiendum, ut magister discipulum ; Psalmus : " Proba me, Domine, et tenta me " etc.

Et invenit eos dignos se, scilicet " participatione beatitudinis suae ", quae per tribulationes acquiritur: unde Actuum decimo quarto: " Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum caelorum "; item Tobiae tertio: "Si in probatione fuerit, coronabitur ".

(Vers. 6.). Tanquam aurum in fornace probavit illos, scilicet ex parte animae, eos per ignem tribulationum purgando, sed non consumendo: Glossa : " Sicut aurum in fornace non uritur, sed probatur, ita Martyres non deficiunt, sed ad gloriam praeparantur ";Ecclesiastici secundo: " In igne probatur aurum et argentum, homines vero receptibiles in camino humiliationis ", quae scilicet est per tribulationes praesentes: Iob vigesimo tertio: " Probavit me quasi aurum, quod per ignem transiit ". Et quasi holocausti hostiam, quae tota incenditur in sacrificio dominici corporis: accepit eos, scilicet ex parte corporis, eorum devotionem approbando vel acceptando: ad Romanos duodecimo : " Exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem ". Et in tempore, scilicet retributionis: Glossa: "Non est perpetua mors Sanctorum, sed in die iudicii copiosa remuneratio "; erit respectus illorum, id est, respicientur a Deo, scilicet oculo misericordiae, quod petebat Psalmista dicens: " Respice in me et miserere mei". Respectus, inquam, eorum, id est iustorum, qui modo videntur derelinqui a Deo, secundum illud Psalmi: Deus, Deus meus, respice in me, quare me dereliquisti "? item, contemni, secundum illud Psalmi: " Quare faciem tuam avertis"?

Fulgebunt iusti etc. Postquam egit de liberatione a malo, hic subdit de praemialione in bono, primo, quantum ad stolam corporis: secundo, quantum ad honorem iudiciariae potestatis, ibi: Iudicabunt nationes etc: tertio, quantum ad gloriam divinae fruitionis, ibi: Qui confidunt in illo etc.

(Vers. 7.). Bene dixi, quod erit in tempore rei spectas illorum, quia fulgebunt iusti, scilicet dote claritatis in iudicio quoad substantiam corporis, secundum illud Malthaei decimo tertio : " Tunc iusti fulgebunt sicut sol "; sol autem fulgebit septempliciter quam modo: unde Isaiae trigesimo: " Erit lux lunae ut lux solis, et lux solis erit septempliciter ". Et tanquam scinlillae discurrent, id est ad discurrendum habiles per dotem agilitatis, et hoc quoad operationem vel motum corporis, secundum illud Isaiae quadragesimo: "Qui sperant in Domino mutabunt fortitudinem, assument pennas ut aquilae "; Augustinus : " Ubi voluerit spiritus, protinus erit et corpus ". Tanquam scintillae, inquam, in arundineto, quod incendunt et consumunt. Arundinetum vocat hic collegium reproborum, quia est exterius per simulationem splendidum, interius veritate vacuum, nullo fructu boni operis onustum, palude carnalis concupiscente assidue irrigatum, a vento superbiae agitatum, aeternae combustioni aptum. In hoc arundineto dicuntur Sancti discurrat, eos conculcando; Malachiae ultimo : " dicabitis impios ". In scintilla vero quatuor dotes corporis notari possunt, scilicet propter igneam claritatem, subtilitatem, agilitatem, et virtutem activam, per quam impassibilitas potest intelligi.

(Vers. 8.). Iudicabunt nationes. Hoc specialiter dicitur de Sanctis perfectis, qui iudicabunt et non iudicabuntur. Quatuor enim ordines erunt in iudicio, ut dicit Glossa super illud Psalmi : " Non resurgent impii in iudicio ".

Sed quomodo indicabunt Sancti, cum scriptum sit Ioannis quinto : " Pater omne iudicium dedit Filio "?

Dicendum, quod est iudicium auctoritatis, quo iudicabit tota Trinitas: disceptationis, quo solus Christus homo: assessoriae dignitatis, quo soli Sancti perfectiores: approbationis, quo omnes boni: comparationis, quo boni, id est minus mali: Matthaei duodecimo : " Viri Ninivitae surgent in iudicio cum generatione ista et condemnabunt eam ".

Et dominabuntur populis, scilicet post iudicium: Apocalypsis quinto : " Regnabimus super terram ", id est terrenos. Vel: dominabuntur populis, post mortem: Matthaei decimo quinto: " Catelli edunt de micis, quae cadunt de mensa dominorum suorum ", id est nos de beneficiis Beatorum. Et regnabit, cum eis, vel in eis, Dominus illorum, scilicet Christus: Apocalypsis decimonono: Rex regum " etc.: in perpetuum: Lucae primo: " Regni eius non erit finis "; Psalmus: (Regnum tuum, regnum omnium saeculorum ".

Qui confidunt in illum. Hic tangit gloriam fruitionis : et hanc tangit in tribus, scilicet in cognitione veritatis, in inhaesione bonitatis, ibi: Et fideles in dilectione: in perfectione comprehensionis, ibi: Quoniam donum et pax est etc.

(Vers. 9.). Dicit ergo: Qui confidunt etc., quasi . dicat, non solum iudicabunt, sed etiam qui confidunt in illum, scilicet Deum, in praesenti, secundum illud Psalmi : Qui confidunt in Domino sicut mons

Sion "; intelligent veritatem, aperta visione: priraae Ioannis tertio: " Videbimus eum, sicuti est": Glossa : " Secundum confidentiam veram datur intellectus veritatis ". Et fideles in dilectione, id est fideliter illum diligentes et inseparabiliter, sicut Apostolus, qui dicebat: " Quis nos separabit a caritate Christi" etc. ad Romanos octavo : Ecclesiastici sexto: " Amico fideli nulla est comparatio "; acquiescent illi: Glossa: " Quia in futuro ab eius societate non poterunt avelli, quem hic fide et spe iam tenebant". Succedet ergo intelligentiae fidei quies in Deo per dilectionem. Quoniam donum: Glossa : " Aeternae satietatis"-Psalmus: "Satiabor, cum apparuerit gloria tua"-item: " Inebriabuntur ab ubertate domus tuae". Et pax, "aeterna ", secundum Glossam: Isaiae tricesimo secundo: " Sedebit populus meus in pulcritudine pacis": item ad Philippenses quarto: " Et pax Dei, quae exsuperat omnem sensum": est electis eius, Sanctis, quos Deus elegit de hoc mundo: Ioannis decimo quinto: " Non vos me elegistis, sed ego elegi vos de mundo". - Potest etiam hoc exponi de merito praesenti, quod consistit in cognitione veritatis per fidem, in conformitate humanae et divinae voluntatis per amorem, ita quod donum referatur ad fidei cognitionem, et pax ad amoris tranquillitatem.

Secundo provocat ad iustorum similitudinem per status oppositi reprobationem tripliciter.

Impii autem, secundum quae cogitaverunt etc. Hic ponit oppositi status reprobationem; et primo ostendit, falsum esse impiorum errorem de sua impunitate , secundo, erroneam esse eorum opinionem de proemio continentis vitae, ibi: Quoniam felix est sterilis: tertio, de supplicio incontinentiae, ibi: Filii autem adulterorum etc.

In prima parte tangit primo eorum punitionem in se ipsis: secundo, aequitatem punitionis, ibi: Sapientiam enim et disciplinam etc.; tertio, punitionem exuberantem etiam in suis, ibi: Mulieres eorum insensatae etc.

(Vers. 10.). Sequitur igitur: Impii autem etc. Bene dixi, quod iusti sic praemiabuntur: autem, pro sed: impii, secundum quae cogitaverunt, id est merito malarum cogitationum, locutionum et operationum ex malis eorum cogitationibus procedentium: habebunt correptionem, " id est paenam ", ut dicti Glossa unde dicit: " Cum iusti intrabunt in requiem, impii ibunt in supplicium aeternum ". Qui neglexerunt iustum, neutraliter, "id est iustitiam "; vel masculine, iustum, " id est ipsum Deum ", secundum Glossam, et hoc bonum omittendo: Ieremiae quadragesimo octavo , secundum aliam litteram: (Maledictus, qui facit opus Domini negligenter "; Seneca: "Gravis iactura est, quae per negligentiam fit". Et a Domino recesserunt, malum aperte committendo ; Ieremiae secundo: Scito et vide, quia malum et amarum est, te dereliquisse Deum tuum "; malum, propter poenam damni: amarum, propter poenam sensus ; Glossa dicit: " A Domino recedunt qui disciplinam et sapientiam abiiciunt": hoc autem valde malum.

(Vers. 11.). Sapientiam enim etc. Enim, id est quia: qui abiicit, Glossa : " Male operando ", sapientiam, de aeternis, disciplinam, de temporalibus: vel potius: sapientiam, fidei, disciplinam, morum: infelix est, scilicet persona eius, id est felicitate indignus. Sed econtra " beatus homo, qui invenit sapientiam ", Proverbiorum tertio: et ideo ibidem: " Disciplinam Domini, fili mi, ne abiicias "; item ad Hebraeos duodecimo: " Noli negligere disciplinam Domini ". Et vacua est, scilicet effectu, spes illorum, praesens: Glossa : " Qua putabant, temporalia foreaeterna, et peccata fore impunita ": Ecclesiastici trigesimo quarto: " Vana spes et mendacium homini insensato". Et labores, in sustinendo, sine fructu,: Glossa: "Mercedis aeternae "; Ecclesiastae decimo: " Labor stultorum affliget eos ". Econtra iusto dicitur : " Labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es, et bene tibi erit ". Ex hoc patet, quod vita impiorum laboriosa est; unde infra quinto: " Ambulavimus vias difficiles", sed infructuosas: unde Habacuc secundo: (Laborabunt enim populi in multo igne, et gentes in vacuum et deficient ". Et inutilia opera eorum, in agendo: inutilia, " quia caelestem habitationem non merentur ", ut dicit Glossa ad Galatas quinto: "Qui talia agunt regnum Dei non consequentur ". - Ex praedictis patet, quod tales consequentur quatuor mala, quae sunt: personae infelicitas, spei vacuitas, laboris infructuositas, operis inutilitas sive opus demeritorium.

(Vers. 12. 18.). Mulieres etc., quasi dicat: non solum ipsi, sed et mulieres, id est uxores, eorum insensatae sunt, id est sapientia carentes: et nequissimi filii eorum, quia paterni sceleris imitatores, sceleris, inquam, in se et in proximum et in Deum, et ideo nequissimi. - Maledicta creatura eorum, " id est factura, secundum Glossam sapientia enim quae Deus benedicendo creavit non maledicit, sed operationem reproborum maledictione aeterna dignam esse ostendit ".

Secundum Glossam haec allegorice de haereticis exponi possunt, ut dicamus: Mulieres, "id est carnales voluptates, vel pravae interpretationes vel dogmata "; et filii, "id est opera prava "; et creatura eorum, id est discipuli. - Vel: maledicta creatura, non simpliciter, sed eorum, in quantum venit in abusum eorum.

Quoniam felix est sterilis etc. Hic ostendit proemium continentis vitae, quod reprobi putabant nullum esse: et primo illud ostendit ex parte sexus feminei; secundo, ex parte sexus virilis: Et spado etc.

Dicit igitur: Quoniam etc, quasi: bene dixi, quod mulieres eorum et filii ex eorum luxuria procreati sunt maledicti, quoniam e contrario felix sterilis, id est casta corpore, et ponit consequens pro antecedente: et incoinquinata, mente: Lucae vigesimo tertio : (Beatae steriles et ventres, qui non genuerunt": quae nescivit, scientia experientiae, torum in delicto, " adulterii ", dicit Glossa. Quantum autem sit peccatum adulterii, tangitur in Ecclesiastico versus finem quasi per totum, et Proverbiorum sexto: (Non grandis culpa est, cum quis furatus fuerit" etc: et infra: (Qui autem adulter est propter cordis inopiam perdet animam suam ".

Glossa etiam hoc exponit de adulterio spirituali, dicens:" Felix anima casta et continens, quae nec haeresi nec idololatria polluitur ". Habebit fructum: Glossa: " Aeternae beatitudinis fructum ", scilicet vel trigesimum, qui debetur coniugatis, vel sexagesimum, qui viduis, vel centesimum, qui virginibus. De hoc multiplici fructu dicitur in parabola de semine Lucae octavo : " Et ortum fecit fructum, aliud centuplum " etc. In respectione animarum sanctarum: Glossa: "In die iudicii, quando Deus respiciet animas sanctas eas remunerando, et ipsae respicient eum contemplando ".

(Vers. 14.). Et spado etc. Hic ex parte sexus virilis primo tangitur continentiae meritum: secundo proemium, ibi: Dabitur etc.; tertio, ratio praemii: Bonorum enim etc.

(Vers. 14.). Sequitur igitur: Et spado, " qui scilicet castravit se propter regnum caelorum ", Matthaei decimo nono . Qui non operatus est per manus suas iniquitatem, id est, peccatum incontinentiae non perpetravit opere, sed mundus est corpore. Nec cogitavit adversus Deum nequissima, id est, nec peccavit consensu vel voluntate, sed est mundus corde: utraque enim munditia requiritur: unde Augustinus : " Ubi Dominus iudicans mentis corruptionem invenerit, simul et corporis incorruptionem damnabit ". Spado, inquam, talis, repete: felix est, modo in spe, sed tandem in re. Dabitur enim illi, in praesenti scilicet, fidei donum electum: fidei, inquam, quae in spe beatificat, secundum illud Ioannis vigesimo : " Beati, qui non viderunt et crediderunt ". Donum electum vocat donum fidei, quia ex divina electione datur et homines electos facit: ad Philippenses primo: " Vobis donatum est, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini ". Et sors, id est portio in futuro, in templo Dei: Glossa : " In caelo ": Psalmus: " Dominus in templo sancto suo; Dominus in caelo sedes eius ".

Sed contra: Quia Apocalypsis vigesimo primo : " Templum non vidi in ea ", scilicet in civitate superna.

Dicendum, quod non est ibi templum materiale, sed spirituale.

Acceptissima. Notandum, quod sors accepta est in bonis naturae, acceptior in bonis gratiae, acceptissima in bonis gloriae. Hoc est "datum optimum ", de quo Iacobi primo .

(Vers. 15.). Bonorum enim laborum gloriam est fructus: Glossa : " Id est aeternum gaudium " primae ad Corinthios tertio: " Unusquisque propriam mercedem accipiet secundum suum laborem". Et quae non concidat radix sapientiae, intransitive-" sapientia enim est radix huius fructus". Haec radix non concidit, quia " perpetuae salutis fructum affert", secundum Glossam "; Ecclesiastici primo: " Radix sapientiae timere Dominum ". Haec radix paucis est nota; Psalmus: " Non est timor Domini ante oculos eorum "; Ecclesiastici primo: " Radix sapientiae cui revelata est"?

Filii autem adulterorum etc. Hic determinat paenam incontinentiae, quam putabant reprobi nullam esse, et primo tangitur poena eis infligenda in futuro: secundo, inflicta in hoc mundo, ibi: Et si quidem: tertio, poenae ratio, ibi: Nationes etc.

(Vers. 16.). Dicit igitur: Filii etc. Bene dixi, quod continentes remunerabuntur ; autem, pro sed ; filii adulterorum, imitatores scilicet paternae incontinentiae: in consummatione erunt, ."id est aeterna consumtione", secundum Glossam: Exodi vigesimo: " Vindicans peccata patrum in filios ", scilicet imitatores paterni sceleris. Et ab iniquo toro, scilicet adulterii, semen, supple: productum, exterminabitur: Glossa: " In futuro ", quando scilicet extra terminos terrae viventium projicientur: unde Baruch tertio: " Exterminati sunt et ad inferos descenderunt ". Glossa vero aliter exponit de filiis et semine, id est de discipulis haereticorum, quibus comminatur hic poenam sensus et paenam damni, quia adulterant verbum Dei. De talibus dicitur secundae ad Corinthios secundo: " Non sumus sicut plurimi, adulterantes verbum Dei ".

(Vers. 17.). Et si quidem longae vitae erunt, 1 scilicet in hoc mundo, in nihilum computabuntur, scilicet sine ullo valore in se: Augustinus : " Peccatum nihil est, et nihil fiunt homines, cum peccant ". Vel: in nihilum computabuntur, secundum Glossam: "Id est, memoria eorum in aeternum benedictione carebit ". Et sine honore, scilicet ab aliis exhibito, primi Regum secundo : "Qui contemnunt me erunt ignobiles ". Sine honore, inquam, erit novissima senectus illorum, quae tamen deberet esse reverenda: unde Levitici decimo nono: (Honora personam senis "; item hic infra capitulo quarto: "Senectus venerabilis est, non diuturna neque annorum numero computata ".

(Vers. 18. 19.). Et si celerius defuncti fuerint, scilicet morte praeoccupati, secundum illud Psalmi\: " Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos ". Non habebunt spem, id est rem speratam post mortem, scilicet vitam aeternam, quia " spes impiorum peribit", Proverbiorum decimo. Nec in die agnitionis, scilicet universalis, quae erit in iudicio, secun-- dum Glossam . Dies autem iudicii dicitur dies agnitionis quoad bonos, quia tunc a Deo agnoscentur, sicut fratres loseph ab ipso, Genesis quadragesimo quinto. Item, quoad malos, quia occulta eorum cognoscentur ; primae ad Corinthios quarto: " Illuminabit abscondita tenebrarum " etc. Item, quoad ipsum Deum, quia a Sanctis cognoscetur: primae ad Corinthios decimo tertio: " Tunc cognoscam, sicut et cognitus sum". Item, quoad Christum hominem, quia tunc a cunctis aperte videbitur: Isaiae quadragesimo : " Videbit omnis caro, quod os Domini locutum est"; item eiusdem quinquagesimo secundo: " Videbunt omnes fines terrae salutare Dei nostri "; item Apocalypsis primo: " Videbit eum omnis oculus ". Item, quoad ipsum mundum, in quo tunc nihil latebit vel abscondetur, secundum illud Psalmi: " Revelata sunt fundamenta orbis terrarum ". Nec in die, inquam, agnitionis, repete: habebunt, allocutionem, id est blandam vel consolatoriam, sed asperrimam licentiam: unde Matthaei vigesimo quinto : " Discedite a me, maledicti " etc.

Nationes enim iniquae, id est iniquitatis actores vel imitatores, dirae sunt consummationis, id est finis, scilicet asperitatem poenae habent in fine, quidquid sit de principio, vel de medio, quia :

Non eodem cursu respondent ultima primis ;

Ecclesiastici quadragesimo primo : " Filiorum peccatorum periet hereditas, et cum semine illorum assiduitas opprobrii ".