COMMENTARIUS IN LIBRUM SAPIENTIAE

 PROOEMIUM

 Capitulum I.

 Capitulum II.

 Capitulum III.

 Capitulum IV.

 Capitulum V.

 Capitulum VI.

 Capitulum VII.

 Capitulum VIII.

 Capitulum IX.

 Capitulum X.

 Capitulum XI.

 Capitulum XII.

 Capitulum XIII.

 Capitulum XIV.

 Capitulum XV.

 Capitulum XVI.

 Capitulum XVII.

 Capitulum XVIII.

 Capitulum XIX.

 SCHOLION.

Capitulum II.

Secundo, de iustitia hominis ad proximum agitur dupliciter.

Dixerunt enim etc. Supra egit de iustitia hominis ad Deum: hic principaliter de iustitia hominis ad proximum: et primo, ab iniustorum similitudine retrahendo, scilicet capitulo isto: secundo, ad iustorum similitudinem provocando, scilicet tertio capitulo.

Primo retrahit ab iniustorum similitudine notanda tria. In prima parte primo a parte iniustorum proponit iniuste vivendi causam motivam: secundo describit vitam iniustam, ibi: Venite ergo etc.; tertio vero ostendit, eam non esse imitandam, ibi: Haec cogitaverunt etc.

In prima tangitur triplex causa motiva: prima ex parte status; secunda ex parte naturae: Quia ex nihilo nati sumus: tertia ex parte nominis sive famae: Et nomen nostrum oblivionem etc.

Ex parte status triplex: primo, quoad statum mundi, ibi: Exiguum et cum taedio etc.; secundo, quoad statum paradisi: Non est refrigerium etc: tertio, quoad statum inferni: Et non est qui agnitus sit reversus ab inferis.

(Vers. 1.). Dixerunt enim impii, cogitantes apud se non recte etc. Bene dixi , quod "impii manibus et verbis accersierunt" iniustitiam et mortem. Nam dixerunt impii, id est carentes pietate in Deum et proximum: Glossa: " Vox est perditorum, qui tanquam bruta animalia quae praesentia sunt amant et futura despiciunt nec post hanc vitam requiem aeternam sperant ". Apud se, quia " aperte non audent ", secundum illud Psalmi: " Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus": si enim aperte dicerent, paenam incurrere timerent. Non recte cogitantes, immo male. Exiguum est etc, propter brevitatem, secundum illud Iob decimo quarto : " Breves dies hominis sunt". Et cum taedio, propter poenalitatem: Iob decimo quarto: " Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis ". Tempus vitae nostrae: Glossa : " Praesentis ", qua scilicet vivunt sibi, non Deo: ideo addit: nostrae, contra quod secundae ad Corinthios quinto: " Qui vivunt iam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit". Et non est refrigerium in fine hominis ; Glossa : " Id est quies post mortem ". Hoc tamen est falsum, quia dicitur in Psalmo in persona Sanctorum: " Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium"; item Ieremiae sexto: "Interrogate de semitis antiquis, quae sit via bona, et ambulate in ea; et invenietis refrigerium animabus vestris"; item Apocalypsis decimo quarto: " Beati mortui, qui in Domino moriuntur etc, ut requiescant a laboribus suis".-Et non est qui agnitus sit reversus ab inferis. Per hoc intendunt excludere, infernum esse; sed eadem ratione possunt dicere, mortem non esse, quia nullus mortuus revertitur ad vitam. Unde ratio eorum non valet, quia a privatione ad habitum non est regressus secundum naturam ; et ideo de inferno inferiori nullus revertitur secundum legem communem: unde Iob septimo: " Qui descenderit ad inferos non ascendet". Aliqui tamen leguntur reversi privilegio gratias, ut iuvenis, quem resuscitavit Ioannes Evangelista, et Traianus, quem Gregorius . De inferno vero superiori reversus est Christus et multi alii per ipsum vel per eius discipulos suscitati.

Quia ex nihilo nati sumus etc. Hic ponitur . causa motiva ex parte naturae: et primo, ex consiiteratione humanae originis: secundo, ex consideratione compositionis, ibi: Quoniam fumus: tertio, ex consideratione resolutionis: Qua exstincta.

(Vers. 2.). Bene dixi, quod non erit refrigerium . nec supplicium, quia nec subiectum susceptibile talium ; quia ex nihilo nati sumus, origine immediata quantum ad animam et mediata quantum ad corpus: unde secundi Machabaeorum septimo : "Intelligas, quia ex nihilo fecit illa Deus et hominum genus ".

Et post luc, id est post hanc vitam, erimus, tanquam non fuerimus, quasi dicat: in nihilum revertemur, secundum illud Damasceni : " Omne, quod a versione incepit, versioni subiectum est"; item Augustinus: " Naturale est, quod ex nihilo est in nihilum posse resolvi"; quod intelligendum est de possibilitate primae aptitudinis, non necessitatis: quia manu Creatoris tenentur, ne in nihilum cadant, sicut

. dicit Gregorius.

Quoniam fumus, scilicet quantum ad spiritum vitalem corporeum intrinsecum: fumus enim est vapor igneus, et spiritus vitalis est corpus subtile igneum; et flatus , id est ventus, quoad spiritum exteriorem corporeum, qui spiratur: Iacobi quarto: " Quae est vita vestra? Vapor est ad modicum parens "; Iob septimo: " Ventus est vita mea"; Psalmus: " Defecerunt sicut fumus dies mei".

In naribus nostris, hoc dicit specialiter, a parte totum corpus dans intelligere, propter facilem exitum, quasi esset in naribus: item, propter manifestationem, quia ibi inspirando et respirando magis manifestatur. Et sermo scintillae ad commovendum cor nostrum, "id est, anima scintillae comparabilis ", ut dicit Glossa unde secundi Regum decimo quarto: " Quaerunt exstinguere scintillam meam.. Anima autem sermo dicitur secundum reputationem infidelium, quia secundum eos nihil est in re, sed tantum secundum nomen vel sermonem: scintillae autem comparatur, quia secundum aliquos philosophos anima dicta fuit esse igneae naturae. Vel melius: potest dici anima sermo ab effectu, quia scilicet habet vim sermocinandi: scintillae autem comparatur propter naturae subtilitatem et propter motus agilitatem: unde infra tertio : " Et tanquam scintillae in arundineto discurrent"; item, propter durationis brevitatem, secundum infideles: unde Glossa: " Scintillae comparabilis, quae statim fit nihil ". Ad commovendum cor nostrum, " id est vivificandum vel vegetandum", secundum Glossam: respiratio est in naribus nostris, id est in corporibus nostris, ita prompta ad exeundum de corpore, sicut flatus de nare.

Sequitur: Quia exstinctus etc. Benedixi, quod anima comparatur scintillae, quia cito exstinguitur, quia corpus nostrum erit cinis exstinctus, scilicet post animae exstinctionem, quae secundum infideles in morte exstinguitur. Sed verior littera est: Qua exstincta etc. Hic tangit causam motivam ex consideratione resolutionis, et primo, ex consideratione resolutionis quantum ad corpus: secundo, quantum ad spiritum, ibi: Et spiritus diffundetur: tertio, quantum ad vitam: Et transibit vita nostra etc.

(Vers. 3.). Dicit ergo: Qua, scilicet anima, exstincta, secundum eos, cinis erit corpus nostrum: Ecclesiastici decimo septimo : " Omnes homines terra et cinis "; item Genesis decimo octavo: " Loquar ad

Dominum meum, cum sim pulvis et cinis "? Per consumtionem enim humidi naturalis a calore consumitur corpus et in cinerem vertitur ; et spiritus, corporeus vitalis, diffundetur, scilicet redeundo in sua principia componentia: tanquam aer mollis, id est faciliter et invisibiliter: mollis autem dicitur aer, quia non resistit tactui. Vel: spiritus, incorporeus, id est anima, diffundetur, id est evanescet et dissolvetur, secundum eos, iuxta illud Psalmi : " Spiritus pertransibit in illo et non subsistet" etc. Et transibit vita nostra, id est, per annihilationem suorum principiorum totaliter desinet. Et sicut vestigium nubis, quod non apparet post nubis resolutionem: Iob trigesimo: " Velut nubes pertransiit salus mea ", scilicet temporalis: item capitulo septimo: " Sicut consumitur nubes et pertransit, sic qui descendit ad inferos non ascendet ". Et sicut nebula dissolvetur, quae scilicet est reliquia nubis; nubes enim ex vapore grossiori et depressiori consistit, nebula vero ex rariori. Quae, scilicet nebula, fugata est a radiis solis, calore continentis aeris adunante et fugante partes frigidi vaporis: et a calore illius aggravata, eodem calore frigus nubis ad interiora fugante et sic per accidens partes illius materiae condensante et sic aggravante et in aquam postea resolvente: Iob trigesimo septimo : " Subito aer cogetur in nubes, et ventus transiens fugabit eas".

Et nomen nostrum etc. Hic ostenditur causa motiva ex parte famae vel nominis: primo tangitur famae abolitio: secundo, abolitionis ratio, ibi: Umbrae enim transitus.

(Vers. 4.). Dicit ergo: Et nomen, quasi dicat: non tantum essentia vel substantia nostra transibit in nihilum, sed et nomen nostrum, id est fama quoad personam, oblivionem accipiet per tempus, id est temporis diuturnitatem: Proverbiorum decimo : " Nomen impiorum putrescet ". Et nemo habebit memoriam operum nostrorum, quoad vitam: Iob decimo octavo: " Memoria eius pereat de terra "; item in Psalmo: " Periit memoria eorum cum sonitu "; et econtra: "In memoria aeterna erit iustus ".

Sed obiicitur, quod opera multorum reproborum, scilicet Cain, Pharaonis, Neronis etc, adhuc memorantur.

Dicendum, quod verbum istud est verbum reproborum: et ideo non est inconveniens dicere, illud esse falsum. Vel dicendum, quod non. memorantur memoria laudabili vel eis utili; de hac autem loquitur hic.

Sed obiicitur, quod multorum reproborum facti celebria et laudabilia memorantur.

Ad hoc dicendum, quod ipsorum non fuerunt sed Dei in ipsis, secundam illud Isaiae vigesimi sexto : " Omnia opera nostra operatus es in nobis Domine ".

(Vers. a.). Ad memorandum autem duo renui runtur, scilicet fortis impressio et frequens reiteratio et utrumque excludit, cum subdit: Umbrae enim etc.; umbrae transitus, propter transeundi velocitatem primi Paralipomenon vigesimo nono : " Dies nostri quasi umbra super terram, et nulla est mora "; umbrae, inquam, transitus est tempus nostrum, id est, quod ad voluntatem nostram faciendam, non Dei, expendimus ; sed Dominus quandoque sibi accipiet ipsum tempus: Psalmus : " Cum accepero tempus, ego iustitias iudicabo ". Et non est reversio finis nostri propter redeundi impossibilitatem: Iob decimo: "Antequam vadam et non revertar " etc. Quoniam consignata est, scilicet reversio nostra, id est sub sigillo clausa: Glossa: "Consignata, quasi non apparens, quia non est ". Et nemo revertitur ad vitam, scilicet secundam communem legem; Psalmus :" Sepulcra eorum domus eorum in aeternum", scilicet secundum opinionem ipsorum, sed secundum veritatem omnes quandoque resurgent per virtutem divinam: unde primae ad Corinthios decimo quinto: " Omnes quidem resurgemus " etc.

Notandum autem, quod vita et status impiorum dicitur esse fumus propter rationalis obcaecalionem, infra eodem capitulo : " Excaecavit eos malitia eorum "; item ad Romanos primo: " Obscuratum est insipiens cor eorum ". Assimilatur flatui propter inquietam irascibilis perturbationem, Isaiae quinquagesimo septimo: " Impii quasi mare fervens"; scintillae, propter concupiscibilis inflammationem, Ecclesiastici vigesimo tertio: " Anima calida quasi ignis ardens non exstinguetur "; aeri, propter intentionis vacuitatem; cineri, propter operum infructuositatem, infra tertio: " Opera eorum inutilia "; nubi densiori, propter gratiae oppositionem; nebulae leviori, propter mentis elevationem sive elationem; umbrae, propter exteriorem simulationem.

Venite ergo etc. Hic describit vitam iniustam et primo tangitur iniustorum concordia et mutua cohortatio ad propriae vitae dissolutionem: secundo, iustorum oppressio, ibi: Opprimamus etc.

Primo ergo cohortantur se ad vacandum dissolutioni, primo, celeriter, secundo, abundanter, ibi: Vino pretioso etc: tertio, evidenter, ibi: Coroncmus; quarto, communiter vel universaliter, ibi: Nemo nostrum: quinto, hilariter, ibi: Ubique relinquamus.

(Vers. 6.). Venite ergo, quasi dicant: ex quo praesens vita transit, et futuram non speramus ; velate ergo etc. Venite, dicunt, quia inquit Seneca quod " nullius rei possessio incunda est sine socio "; et ideo mutuo se hortantur. Hoc enim est invitalorium in matutinis diaboli. Notandum enim, quod sicut Ecclesia iustorum secundum diversa festa diversa habet invitatoria et Venite; sic et synagoga peccantium. Unum est vanitatis: Genesis undecimo : " Venite, et faciamus nobis civitatem et turrim ". Aliud, iniquitatis: Genesis trigesimo septimo: " Venite, et occidamus eum et mittamus in cisternam veterem ". Tertium, avaritiae et cupiditatis: Proverbiorum primo: " Veni nobiscum " etc. Quartum, voluptatis, de quo hic, scilicet: Venite, et fruamur bonis, quae sunt etc. His respondet illud Matthaei vigesimo quinto : "Discedite a me, maledicti, in ignem " etc. Fruamur, inquam, amando affectu, nihil ultra desiderando ; " frui enim est alicui rei amore inhaerere propter se "; bonis, quae sunt, id est bonis praesentibus, et utamur, delectando in effectu: Augustinus : "Uti est assumere aliquid in facultatem voluntatis"; Augustinus: " Totum malum hominis est frui utendis et uti fruendis ". Utamur, inquam, creatura, scilicet contempto Creatore: aliter namque non esset peccatum uti creatura. Tanquam in iuventute, id est, quamdiu sumus iuvenes: quia sensus iuvenum magis percipit delectationem quam senum: unde secundi Regum decimo nono : " Octogenarius sum hodie, nunquid vigent sensus mei" etc.; ideo Ecclesiastae undecimo: " Laetare, iuvenis, in adolescentia tua". Celeriter: Glossa: " Ne nos et illa ante transeamus, quam ea fruamur ", secundum illud Isaiae vigesimo secundo: " Comedamus et bibamus ; eras enim moriemur ".

(Vers. 7. 8. 9.). Vino pretioso, interius quoad gustum, excitando calorem ab interiori; et unguentis, exterius quoad tactum, excitando calorem ab exteriori: impleamus nos, per usum superfluum et immoderatum; Amos sexto : " Bibentes in phialis vinum et optimo unguento delibuti " etc. Et non praetereat nos flos temporis, id est amoenitas quoad aspectum: Ieremiae quadragesimo octavo: " Date florem Moab " etc. Tales non curant de fructu autumni caelestis, sed tantum de flore veris praesentis. __ Coronemus nos rosis, antequam marcescant: Isaiae quadragesimo : "Cecidit flos"; et capitulo vigesimo octavo: " Vae flori decidenti "! Coronemus nos rosis, ad delectandum quoad odoratum: sed " vae coronae superbiae, ebriis Ephraim "l Isaiae vigesimo octavo. Nullum pratum sit, quod non pertranseat luxuria nostra, id est nullus locus amoenus: hoc dicit quantum ad universalitatem loci: Ieremiae secundo : " In omni colle sublimi et sub omni ligno frondoso tu prosternebaris, meretrix ". Nemo nostrum, hoc dicitur quantum ad universalitatem personarum. Talis erat Sodoma, in qua nec decem iusti poterant inveniri, ut patet Genesis decimo octavo .

Nemo, inquam, nostrum exsors sit luxuriae nostrae, id est sine sorte, hoc est expers vel immunis. Ubique relinquamus signa laetitiae nostrae: hoc dicitur quantum ad universalitatem in facto: Ezechielis decimo sexto: "Ad omne caput viae aedificasti signum prostitutionis tuae ". Quoniam haec, scilicet talis vita dissoluta, est pars nostra, scilicet ex parte animae: et lutee est sors nostra, scilicet ex parte corporis. Vel: idem sunt in re pars et sors, sed differunt ratione, quia pars nominatur ex parte accipientis, sors ex parte dantis: Isaiae quinquagesimo septimo : "In partibus torrentis pars tua, haec est sors tua ". Econtra dicit vir iustus: " Dominus pars hereditatis meae"; item: " Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum ".

Opprimamus pauperem iustum etc. Hic describit vitam iniustam quantum ad bonorum oppressionem, primo, quia opprimunt sine reverentia personae: secundo, quia sine timore iustitiae, ibi:Sit autem fortitudo etc.

(Vers. 10. 11.). Opprimamus: Glossa : " Vox perditorum est"; pauperem iustum, quemcumque scilicet:. Iob vigesimo quarto: " Oppresserunt pariter mansuetos terrae ". Ei non parcamus viduae: Psalmus : " Viduam et advenam interfecerunt " etc.; nec veterani revereamur canos multi temporis, id est quemcumque senem; Baruch quarto: " Non sunt reveriti senem ".

Sit autem fortitudo nostra lex iniustitiae, id.est, totum reputemus licitum, quidquid possumus facere: Habacuc primo : " Factum est iudicium et contradictio potentior ". Vel: iustitiae: unde interlinearis: " Quasi fortitudinem pro iustitia habeamus ", id est, quod non poterimus facere per iustitiam faciamus per violentiam. Quod enim infirmum est etc, quasi dicat: non opprimamus tantummodo pauperes et debiles, ut viduas et senes, sed quoscumque poterimus; quod enim infirmum est, scilicet in se, ut vidua, pauper et senex: inutile invenitur, scilicet aliis: unde de talibus parum, vel nihil est curandum. Non sic Dominus sentiebat, qui " inflrma mundi elegit, ut confundat fortia, et ignobilia mundi et contemptibilia " etc. Non sic Paulus, qui dicebat, quod " virtus in infirmitate perficitur ", secundae ad Corinthios duodecimo.

Allegorice exponitur hoc de haereticis, qui non parcunt pauperi iusto, id est populo christiano; nec viduae, id est Ecclesiae: nec veteranis, id est Apostolis et Prophetis .

Specialiter describitur, persecutio Christi, primo quoad causam triplicem.

Circumveniamus ergo iustum etc. Hic speciali-

. ter describit Christi persecutionem, et primo tangit causam: secundo finem, ibi: Videamus ergo, si

sermones etc.; tertio modum, ibi: Contumelia et

tormento etc. ___ Causam, propter quam Iudaei persecuti sunt Christum, tangit tripliciter: primo, ex parte suarum operationum: secundo, ex parte suarum cogitationum, ibi: Factus est nobis: tertio, ex parte suarum locutionum, ibi: Tanquam nugaces.

In prima parte ex parte operum tangit triplicem causam, quarum prima est operum Iudaeorum detestatio: secunda, transgressionum illarum improperatio et diffamatio, ibi: Et improperat nobis etc.;

tertia, Christi commendatio, ibi: Promittit se etc.

(Vers. 12.). Circumveniamus ergo etc. Quia dixi: Fortitudo nostra sit lex iniustitiae, et hoc non possumus, nisi iustum circumveniamus: circumveniamus ergo iustum etc, ut scilicet, fortitudinis noslrae legem libere exercere possimus. Circumveniamus, inquam, per fraudulentiam, iustum, id est Christum, qui per antonomasiam iustus appellatur: Ieremiae vigesimo tertio : "Hoc est nomen, quod vocabunt eum: Dominus iustus noster "; " quia peccatum " actuale " non fecit", primae Petri secando: nec originale contraxit in conceptione: unde Ieremiae vigesimo tertio: "Suscitabo David germen iustum ", id est Christum in germine, id est in conceptione: Isaiae quadragesimo quinto: " Iustitia oriatur simul" etc. Vel: Circumveniamus etc, potest esse vox quorumlibet malorum contra quemlibet iustum contra quod monet Apostolus primae ad Thessalonicenses quarto : " Ne quis circumveniat in negotio fratrem suum ; sicut nec ipse fecerat; unde secundae ad Corinthios septimo: Nos "neminem laesimus" scilicet facto: " neminem corrupimus", scilicet exemplo pravo; " neminem circumvenimus ", scilicet verbo Quoniam inutilis est nobis: Glossa : "Cum tameo utilitatem eius in omnibus viderent ", secundum illud Actuum decimo: " Qui pertransiit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo ". Sed inutilem sibi reputabant in temporalibus: unde Ioannis undecimo : " Venient Romani et tollent locum nostrum et gentem ". Et contrarius est operibus nostris, scilicet sicut bonum est contrarium malo, secundum illud Ecclesiastici trigesimo tertio : " Contra malum stat bonum, et contra virum iustum peccator". Et improperat nobis peccata Legis, id est, quia peccamus , transgrediendo Legem: unde Ioannis septimo: " Nonne Moyses dedit vobis Legem, et nemo ex vobis facit Legem "? Et diffamat in nos, id est contra nos, vel in nos retorquendo, peccata disciplinae nostrae, id est dicendo, quod peccamus, traditiones nostras docendo, vel tenendo, vel teneri faciendo; unde Matlbaei decimo quinto: " Quare transgredimini mandatum Dei propter traditiones vestras "?

(Vers. 13.). Promittit, se scientiam Dei habere: Glossa : "Id est omnia scire tanquam Deus", et hoc quantum ad essentiam. Et Filium Dei se nominat, "id est Deo consubstantialem et coaeternum ", quoad personam: Ioannis quinto: "Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo". Sic quilibet iustus scientiam Dei habet in intellecta, filius Dei est per gratiam in affectu; unde in Psalmo: " Ego dixi: Dii estis ", scilicet scientes bonum et malum, " et filii Excelsi omnes ".

Factus est nobis in traductionem. Hic ponitur causa movens ex parte cogitationum, et primo tangitur cogitationum Iudaeorum per Christum mamfestatio; secundo, manifestationis effectus, non ex parte Christi causatus, sed ex parte Iudaeorum, scilicet invidia eorum, ibi: Gravis est etc.

(Vers. 14.). Factus est nobis in traductionem, id est in propalationem, cogitationum nostrarum: Glossa : " Cogitationes nostras traducit in locem ", id est, extra ducit in notitiam: unde Matthaei nono: " Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris"? Sic accipitur traducere Matthaei primo scilicet pro manifestare, ubi dicitur: "Noluit eam traducere ".

(Vers. 15.). Gravis est etiam nobis ad videndum, scilicet propter manifestationem peccatorum ipsorum ; Augustinus : " Oculis aegris odiosa est lux"; Ioannis tertio: " Qui male agit odit lucem " Hoc autem, quod ipsum videre non poterant, signum erat invidiae; unde primi Regum decimo octavo: "Non rectis oculis Saul aspiciebat David scilicet quia invidebat ei. Quoniam dissimilis est aliis vita illius, scilicet vita tota exterior seu conversatio.

Contra: ad Hebraeos secundo : " Debuit per omnia fratribus similari ".

Dicendum, quod Apostolus loquitur de similitudine passibilis naturae; hic de similitudine culpae.

Notandum autem, quod dissimilis fuit vita vel conversatio eius aliis et quantum ad initium, quia sine peccato conceptus et natus: Isaiae sexto : "Semen sanctum erit id quod steterit in ea ", id est in Maria: Matlhaei primo: " Quod in ea natum est de Spiritu sancto est ". Et quantum ad medium, quia sine peccato conversatus: primae Petri secundo: "Peccatum non fecit, nec inventus est dolus " etc. Et quoad terminum, quia mortuus est sine mortis debito: Psalmus: " Quae non rapui, tunc exsolvebam ".

Et immutataesunt viae illius: Glossa : "Dissimiles factae sunt", scilicet facta et disciplina eius: Isaiae quinquagesimo quinto: " Non enim cogitationes meae cogitationes vestrae, neque viae meae viae vestrae, dicit Dominus".

Tanquam nugaces etc. Hic tangitur causa movens ex parte locutionum, et primo ponitur ipsorum reprobatio: secundo, aliorum approbatio, ibi: Et praefert novissima etc.: tertio, sui commendatio, ibi: Et gloriatur, patrem se habere Deum.

(Vers. 16.). Tanquam igitur nugaces aestimati sumus ab illo, id est inania facientes et dicentes: Sophoniae tertio : " Nugas, qui a lege recesserant, congregabo ". Et abstinet se a viis nostris: Glossa: "Id est actionibus et traditionibus nostris "; tanquam ab immunditiis, et quidem iuste, quia vere immunditiae erant: unde Ezechielis trigesimo sexto: "Iuxta immunditiam menstruatae facta est via eorum coram me ". Et praefert novissima iustorum, id est finem, et merito quidem, quia " mors peccatorum pessima ", sed mors iustorum pretiosa, secundum illud Psalmi " Pretiosa in conspectu Domini mors Sanctorum eius "; ideo Numerorum vigesimo tertio dicebat Balaam: (Moriatur anima mea morte iustorum, et fiant novissima mea horum similia.. Vel secundum Glossam : Praefert novissima iustorum, "id est vitam aeternam voluptati ". Et gloriatur, patrem se habere Deum: Ioannis octavo? " Est Pater meus, qui glorificat me ".

Secundo, persecutio Christi describitur quoad finem.

Videamus ergo, si sermones etc. Hic in persona Iudaeorum primo tangit finem persecutionis Christi, qui erat, quod de Christo veritatem scire volebant: secundo subditur, qualiter hoc scire poterant, ibi: Si enim est verus Filius Dei etc.

(Vers. 17. 18.). Videamus etc., quasi dicant: ex quo ita gloriatur, videamus, quasi a remotis, de morte eius tractando: Ioannis undecimo : " Collegerunt Pontifices et Pharisaei concilium " adversus Iesum. Videamus, inquam, si sermones illius veri sint, scilicet, quod sit vere Filius Dei. Hoc vidit et cognovit ille centurio, qui, videns eum clamando exspirare et motum terrae aliaque signa, ait Matthaei vigesimo septimo : " Vere Filius Dei erat iste ". Et tentemus, de prope, eum scilicet crucifigendo et morti exponendo: quae ventura sunt illi, scilicet si poterit se liberare: Matthaei vigesimo septimo: " Alios salvos fecit, se ipsum non potest salvum facere ". Et sciemus, vel: ut sciamus, quae erunt novissima illius, scilicet si resurget. Et hoc sciemus eius sepulcrum custodiendo: unde Matthaei vigesimo septimo : " Domine, recordati sumus, quod seductor ille dixit adhuc vivens: Post tres dies resurgam ".

Si enim verus est Filius Dei, ut praedixit, non per gratiam adoptionis, ut nos, sed per naturalem proprietatem aeternae generationis: suscipiet illum, scilicet in gloria: Isaiae quadragesimo secundo : " Ecce, servus meus, suscipiam eum ". Et liberabit eum, scilicet a poena: et hoc est quod sequitur: De manibus contrariorum, id est crucifixorum, qui ei erant contrarii. Utrumque fecit ei Deus: ipsum enim liberavit a poena, secundum illud Psalmi : " Liberator meus de inimicis meis iracundis ", scilicet ipsa die passionis, postquam temporalem mortem sustinuit: et ipsum suscitavit, sed non statim, at tertia die, secundum illud Sophoniae tertio: " Exspecta me in die resurrectionis meae "; et ipsum cum gloria suscepit in die ascensionis: unde in Psalmo: "Cum gloria suscepisti me ".

Tertio, persecutio Christi describitur quoad specialem modum oppressionis.

Contumelia et tormento interrogemus etc. Hic tangit specialem modum oppressionis, et primo, quantum ad ipsa disponentia ad mortem: secundo, quantum ad ipsam mortem: Morte turpissima etc.

(Vers. 19. 20.). Dicit ergo: Contumelia, scilicet verborum: et tormento, scilicet verberum: ad Hebraeos undecimo : " Sancti ludibria et verbera experti "; interrogemus eum, id est, examinemus. Sic factum est, ut patet Matthaei vigesimo septimo et Ioannis decimo nono, quia illusus est verbis contumeliosis et caesus flagellis et tandem affixus clavis in patibulo crucis. Ut sciamus reverentiam eius, id est humilitatem, qua Deum reveretur: ad Hebraeos quinto: " Exauditus est pro sua reverentia ". Et probemus patientiam eius, scilicet per tormenta: id est, si vere humilis et patiens est. Et vere sic, quia " cum malediceretur, non maledicebat, cum pateretur, non comminabatur ", primae Petri secundo Gregorius: " Qualis unusquisque apud se lateat, contumelia illata probat".

Morte turpissima: Glossa : "Id est morte crucis, quae usque ad passionem Christi poena fuit reorum, nunc autem est victoriae trophaeum et gloria Ecclesiae "; Augustinus: " Crux de paenis latronum transiit ad frontes imperatorum ". Et quia turpissima erat mors crucis, ideo ad ostendendum utilitatem mortis Christi dicit Apostolus ad Philippenses secundo: " Humiliavit semetipsum etc., mortem autem crucis".

Fuit autem mors Christi turpissima ratione loci, quia extra civitatem in loco Calvariae, id est loco, ubi projiciebantur capita decollatorum, Matthaei vigesimo septimo . Ratione temporis, quia die solemni et hora maiori, scilicet " hora sexta", Ioannis decimo nono. Ratione instrumenti, quia in ligno crucis: primae Petri secundo: " Peccata nostra pertulit in corpore suo super lignum ". Ratione consortii, quia inter latrones, Lucae vigesimo tertio. Ratione opprobrii, quia multa opprobria pendenti illata sunt, ut patet Matthaei vigesimo septimo.

Condemnemus eum. Notandum, quod ipsum condemnavit Pilatus auctoritate: Iudaei, persuasione. Erit enim ei respectus ex sermonibus illius, id est cognitio veritatis sermonum illius: Glossa : " Videbimus, si post mortem valeat resuscitare carnem: dixit enim: Solvite templum hoc, et in triduo reaedificabo illud ", Ioannis secundo.

Haec cogitaverunt et erraverunt. Hic ostendit talium vitam esse fugiendam tanquam erroneam; et primo tangit causam erroris eorum meritoriam: secundo, erroris materiam : Et nescierunt etc: tertio, erroris auctorem: Invidia autem diaboli etc.

(Vers. 21. 22. 23. 24. 25.). Haec, scilicet praedicta, cogitaverunt, scilicet impii et perfecerunt: et erraverunt: unde infra quinto : " Ergo erravimus a via veritatis, et iustiliae lumen non luxit nobis"; item Proverbiorum decimo quarto: " Errant qui operantur malum ". Excaecavit enim eos, scilicet oculum eorum interiorem, malitia eorum: unde in oratione Ieremiae: Vae nobis, quia peccavimus: propterea obtenebrati sunt oculi nostri"; item secundae ad Corinthios quarto: " Deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium ".

Et nescierunt sacramenta Dei, id est sacra et secreta consilia et dispositiones de passione et resurrectione Christi; ad Ephesios tertio : " Notum mihi factum est sacramentum, quod aliis generationibus non est agnitum ". Neque mercedem speraverunt iustiliae; Glossa: "Id est mortis Christi ", scilicet exaltationem eius per mortem, de qua ad Philippenses secundo: Propter quod et Deus exaltavit illum ". Nec iudicaverunt: Glossa: " Id est, intellexerunt", honorem animarum sanctarum, id est salutem sanctarum animarum per mortem Christi et resurrectionem obtinendam: unde Glossa : " Non intellexerunt, quia mors Christi honor est et salus animarum "; Psalmus: " Nimis honorati sunt" etc: item primae Petri secundo:"Vobis igitur honor credentibus " etc.

Et bene dixi: Honorem, quia Deus creavit hominem inexterminabilem, id est potentem non mori, ex parte corporis: et ad imaginem, scilicet ex parte animae; Genesis primo : " Faciamus hominem ad imaginem et similibidinem nostram" ; ad imaginem, scilicet in naturalibus: similitudinis suae, scilicet in gratuitis: vel: ad imaginem, in potentia cognitiva: ad similitudinem in potentia affectiva: imago enim est principiam cognoscendi, similitudo ratio diligendi ; " omne " enim " animal diligit sibi simile ", Ecclesiastici decimo tertio fecit illum.

Invidia autem diaboli, qui scilicet invidit felicitati primorum parentum, mors introivit in orbem terrarum.

Contra: ad Romanos quinto : " Per unum hominem peccatum intravit, et per peccatum mors..

Dicendum, quod intravit per diabolum suggerentem et per hominem consentientem.

Imitantur autem illum, scilicet diabolum, invidendo iustis, qui sunt ex parte illius, scilicet impii, qui sunt de parte diaboli. " Ipse enim est caput omnium iniquorum ", ut dicit Gregorius .