COMMENTARIUS IN LIBRUM SAPIENTIAE

 PROOEMIUM

 Capitulum I.

 Capitulum II.

 Capitulum III.

 Capitulum IV.

 Capitulum V.

 Capitulum VI.

 Capitulum VII.

 Capitulum VIII.

 Capitulum IX.

 Capitulum X.

 Capitulum XI.

 Capitulum XII.

 Capitulum XIII.

 Capitulum XIV.

 Capitulum XV.

 Capitulum XVI.

 Capitulum XVII.

 Capitulum XVIII.

 Capitulum XIX.

 SCHOLION.

PROOEMIUM

COMMENTARII IN SAPIENTIAM

Introductio generalis.

1. Diligite lumen sapientiae, omnes, qui praeestis populis, Sapientiae sexto . Quoniam eodem habet res formari, et deformata reformari: et omnia leguntur per sapientiam esse facta, secundum illud Psalmi: Omnia in sapientia fecisti: necesse est, omnia per sapientiam reformari. Imago ergo rationalis animae, quae " ad totius sapientiae similitudinem legitur esse facta " in libro de Spiritu et anima, per peccatum vero postmodum deformata in tantum, ut merito possit quaeri: Cuius est imago et superscriptio haec ? per sapientiam est necessario reformanda. Item , quia ad eius reformationem duo sunt necessaria, scilicet malitiae expulsio et perfecti boni introductio, ut eo informetur et ei cuius est imago, expresse conformetur: sapientia autem est malitiae expulsiva, unde Sapientiae septimo : Sapientia vincit malitiam: item perfecti boni introductiva, quia "sapientia est, in qua perfecti boni forma consistit", ut dicit Hugo in libro de Origine artium . Et quoniam imago divina, per peccatum in anima deformata, reformatione indiget secundum omnes tres suas partes, quae secundum Augustinum sunt intelligentia, memoria et voluntas: idcirco Sapiens ad sapientiam . tripliciter allicit et invitat, scilicet ad sapientiae studiosam acquisitionem, et hoc quantum ad intelligentiam ; ad acquisitae sapientiae firmam retentionem, et hoc quantum ad memoriam: ad acquisitae sapientiae et memoriter retentae dilectionem, et hoc quantum ad voluntatem.

2. Ad sapientiae studiosam acquisitionem: Proverbiorum vigesimo septimo : Stude sapientiae, fili mi. Filium vocat, quemcumque paterna affectione informat, sive sit iuvenis, sive senex: Augustinus : " Ad discendum quod opus est nulla mihi aetas sera videri potest: quia, etsi senes magis docere deceat quam doceri, magis tamen decet eos discere, quam quid doceant ignorare ". Stude, inquit, et hoc innuit vehementem diligentiam circa acquisitionem sapientiae adhibendam. "Studium enim, ut dicit Tullius , est vehemens applicatio animi cum summa voluptate ad aliquid agendam ". Haec autem vehemens animi applicatio requirit vacationem ab exterioribus occupationibus. " Impar enim efficitur ad singula qui confusa mente dividitur ad multa ", ut dicit Gregorius. Propter quod Ecclesiastici trigesimo octavo : Sapientiam scribe in tempore vacuitatis, id est vacationis ab opere exteriori: qui enim minoratur actu, scilicet exteriori, percipiet sapientiam, ut dicitur in eodem.

3. Ad sapientiae firmam retentionem: Ecclesiastici decimo quarto , ubi dicit: Beatus vir, qui in sapientia morabitur: item Proverbiorum tertio: Describe eam in tabulis cordis tui, id est in tribus partibus divinae imaginis, et specialiter in memoria, eam firmiter retinendo. Propter quod dicit: Describe, quod enim scribitur firmius et diutius retinetur: Proverbiorum vigesimo secundo: Ecce, descripsi eam tibi tripliciter, id est in intelligentia per studiosam acquisitionem, in memoria per firmam retentionem, in voluntate per dilectionem: ad quod monet in verbis propositis dicens: Diligite lumen sapientiae etc.

De quadruplici causa huius libri.

4. In quibus verbis nobis quatuor causae huius operis innuuntur, scilicet causa efficiens ex persona, quae loquitur dicens: Diligite: formalis, id est modus agendi, per lumen innuitur: materialis nomine sapientiae exprimitur ; finalis ex ordine seu comparatione loquentis ad personam, ad quam sermo dirigitur, intelligi potest, cum dicitur: Omnes, qui praeestis populis.

5. De primo notandum, quod triplex est causa efficiens huius libri: prima per modum inspirantis, scilicet Deus: unde Iob trigesimo secundo : Inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam: item Ecclesiastici primo: Omnis sapientia a Domino Deo est, sicut omnis essentia ab eius essentia, et ab eius veritate omnis veritas, et ab eius bonitate omnis bonitas. " Primum enim in unoquoque genere eorum quae post ipsum sunt, causa est ": et omne perfectum a perfecto causatur, secundum Boethium.

6. Secunda causa efficiens per modum invenientis est ipse Salomon: unde in ecclesiastica historia " omnis antiquorum chorus librum, qui Sapientia intitulatur, Salomonis esse dixerunt ". Unde liber ipse Sapientia Salomonis inscribitur, et more ecclesiastico lectionibus de hoc libro sumtis praemittitur: " Dixit Salomon filiis Israel ", quia scilicet di eius sententiis liber iste compilatus fuit.

Proxima causa efficiens per modum compilantis fuit Philo, sapientissimus Iudaeorum, qui temporibus Apostola rum fuit, ut refert ecclesiastica historia : qui an amore sapientiae Philo non immerito est appellatus, Rabanus etiam librum istum potius asserit non a Salomone, ut putatur, sed a Philone, sapientissimo Iudaeo, fuisse conscriptum, id est compilatum.

7. Causa autem formalis, id est modus agendi, ut dictum est, per lumen innuitur, quia, sicut lumen habet radicalis suae originis occultationem, in egressu claram manifestationem, in fluxu continuationem: sic et iste liber Sapientiae habet in sententiis profundam difficultatem et originis occultationem, secundum illud Iob vigesimo octavo : Trahitur sapientia de occultis: in sermonibus claram manifestationem, Sapientiae sexto: Clara est et quae nunquam marcescit sapientia, clara, inquam, per eloquentiae venustatem ; " stilus enim huius libri, secundum Hieronymum, Graecam redolet eloquentiam ": in processu vero rationum consequentiam et ordinatam continuationem, Ecclesiastici vigesimo primo : Scientia sapientis tanquam inundatio abundabit, continue fluendo, non stillando: et consilium illius sicut fons vitae permanet.

8. Causa vero materialis nomine sapientiae exprimitur. " Sapientia autem, secundum Augustinum , est divinarum rerum cognitio ": res autem divinae sunt Dei potentia, sapientia et bonitas: de quibus agitur in hoc libro, quamvis principalius de sapientia intendatur. Potentiam Dei notificat in punitione rebellinm, ut patet primo, secando, tertio, quarto, quinto capitulis: sapientiam in illuminatione humilium, ut patet sexto, septimo, octavo, nono capitulis: bonitatem in collatione beneficiorum, quantum ad utrosque, ut patet a decimo capitulo et inde. Agitur autem hic non tantum de sapientia increata, eius laudibus insistendo, sed etiam de creata, eius utilitates ostendendo ; unde infra sexto : Quid autem, id est qualis sit, sapientia, scilicet increata: et quemadmodum facta sit, scilicet creata, referam etc: quamvis illud totum possit intelligi de sapientia increata tanquam de subiecto. Merito ergo liber Sapientiae intitulatur, quia in eo de sapientia tanquam de subiecto vel de materia principaliter tractator, sicut liber de Anima, quia in eo principaliter de anima determinatur.

9. Causa vero finalis intelligi potest ex ordine personae loquentis ad illos, ad quos diripitur sermo: qui tanguntur ibi : Omnes, qui praeestis populis. Sicut enim est in illuminationibus angelicis, quod divinae lucis radium, secundum beatum Dionysium, primo recipiunt Angeli de prima hierarchia, secundo illi de media, ultimo illi de postrema

" lex enim, ut ipse dicit , divinitus promulgata est, per prima media et per media postrema reducere", unde in Psalmo: Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis, id est superioribus Angelis inferiores

sicut etiam videmus in illuminationibus corporeis, quia primo derivatur solis illuminatio ad loca superiora et caelo viciniora, deinde in media, ultimo in postrema, Ecclesiastici quadragesimo tertio: Sol enim, tripliciter exurens montes, radios exsufflat, scilicet in valles: sic etiam debet esse in illuminationibus humanis, ut primo in supremos, id est in praelatos, deinde in medios, id est in eorum ministros, tertio in postremos, id est eorum subditos, lumen sapientiae diffundatur, secundum illud Psalmi : Suscipiant montes pacem populo etc. Hic enim est processus sapientiae. Attingit enim a fine, scilicet supremo, usque ad finem ultimum, et disponit omnia,

scilicet media, suaviter, infra capitulo octavo. Propter hoc dicebat Plato, " beatas vel bonas fore respublicas, si eas sapientes regerent, aut earum rectores sapientiae studerent ", sicut ait Boethius libro de Consolatione . Secundum enim iudicem populi, sic ministri eius: et qualis rector civitatis, tales et inhabitantes in ea: ubi tangit tres ordines, scilicet iudicum, ministrorum et subditorum. Propter praedicta auctor iste primo et principaliter intendit diffundere lumen sapientiae in loca excelsa, id est in superiores et per eos in inferiores. Unde patet, causam finalem huius doctrinae esse exhortationem seu provocationem principum et praelatorum, et per consequens omnium, ad studium et amorem sapientiae.

Prologus S. Hieronymi in librum Sapientiae.

Liber Sapientiae apud Hebraeos nusquam est. Unde et ipse stilus Graecam magis eloquentiam redolet. Hunc Iudaei Philonis esse affirmant: qui proinde Sapientiae nominatur, quia in eo Christi adventus, qui est Sapientia Patris, et passio eius evidenter exprimitur .

Expositio Prologi.

Liber Sapientiae etc. Hic est prologus, quem praemittit Hieronymus libro Sapientiae: et primo ostendit huius libri originem, dicens: Liber Sapientiae apud Hebraeos nusquam est. Unde et ipse stilus, id est ipsum dictamen , scilicet, quia tam elegans est, magis Graecam eloquentiam redolet, id est sapit, quam Hebraeam. Graeci enim sunt magis eloquentes et in sententiis profundiores quam Hebraei. Unde cum liber iste habeat elegantissimum stilum et maximam profunditatem sententiarum, patet, eum potius in lingua Graeca quam Hebraea fuisse traditum.

Secundo nominat eius auctorem dicens: Hunc, scilicet librum Sapientiae, ludaei Philonis esse affirmant, scilicet tanquam compilatoris, sed Salomonis esse tanquam inventoris, ut dictum est . Hic Philo, licet esset Iudaeus, luit tamen in Graeca lingua valde peritus. De ipso dicit Hieronymus in libro de Viris illustribus , quod "fuit Iudaeus, natione Alexandrinus, de genere sacerdotum _ Tertio assignat tituli

rationem dicens: Qui liber, scilicet Sapientiae, pro. inde Sapientia nominatur, quia in eo adventus Christi, qui est Sapientia Patris, et passio eius evidenter, id est diligenter, exprimitur.

COMMENTARIUS

IN LIBRUM SAPIENTIAE.

Divisio generalis.

Quoniam, sicut dictum est , principes et praelati, et per consequens omnes, provocantur in hoc libro ad studium et amorem sapientiae ; sed quia non potest haberi sapientia sine iustitiae observantia: in malevolam enim animam non introibit sapientia etc., infra capitulo primo item Ecclesiastici primo: Fili, concupiscens sapientiam, serva iustitiam: ideo secundum Glossam primo hortatur ad iustitiam, scilicet usque ad sextum capitulum: secundo, ad sapientiam, scilicet a capitulo sexto usque in finem.

Pars I. Exhortatio ad iustitiam.

In parte prima facit tria secundum tres partes iustitiae generalis . Primo enim agit de iustitia hominis quoad Deum, capitulo primo; secundo, de iustitia quoad proximum, capitulo secundo et tertio: tertio, de iustitia hominis quoad se ipsum, capitulo quarto et quinto.

Primo, de triplici iustitia hominis quoad Deum.

In prima primo excitat ad iustitiam cordis: secundo, oris: Benignus est: tertio, operis: Nolite zelare.

De. iustitia cordis agitur tripliciter.

In prima primo ponit exhortationem ad iustitiae bonum: secundo, utilitatem acquiescendum: Quoniam invenitur: tertio, detrimentum contemnentium: Perversae enim cogitationes etc.

In prima primo quantum ad rectam affectionem, dicens: Diligite iustitiam: secundo quantum ad rectam aestimationem: Sentite de Domino: tertio quantum ad rectam intentionem: Et in simplicitate.