Alphanus I., Archiepiscopus Salernitanus, d. 1085.

 255. (1. ) Ad Christum precatio.

 256. (2. ) Loquitur Maria virgo ad Iesum natum.

 257. (3. ) Incipit Oda in honorem Innocentum.

 258. (4. ) De sancta Christina.

 259. (5. ) De sancta Katharina

 260. (6. ) De sancta Katharina.

 261. (7. ) Ad Laudem sanctae Luciae virginis et martyris.

 262. (8. ) Incipit Oda excitativa militis Christi.

 263. (9. ) De Omnibus Sanctis.

261. (7. ) Ad Laudem sanctae Luciae virginis et martyris.

Qui caelos quondam statuisti lumina terris Spargere, da tenebras pellentis munera lucis. Nocte licet pressos nubes nos pallida condat, Lucida gaudemus tamen hic quandoque tueri. 5 Clara quidem fidei gestans sub agmine virgo Lumina nos docuit constanti lucida bello Sistere, dum precibus Dominum vicisse tonantem Visa quoque est morbo praestans suffragia matris. Multa parat daemon, vis carnis proelia, mundus,

10 Docta ferit iaculo latitantem nubibus hostem. Luce micans fidei carnis molimina vincit, Dum se terricolae facibus non iungit amantis. Quae potiora quidem caelestis foedere sponsi, Quem fovet in minima diffundens munere membra?

15 Fortior insurgit mundus pro marte secundus, Inde sinister adest et verbo et verbere turgens. Nulla potest animum fragili sub carne virilem Frangere vis clausum, de cuius robore traxit Robora mortalis moles; nam sistere visa est

20 Multimodis hominum conatibus acta boumque, Ad loca perdendi ut traheretur foeda pudoris. Incensas superat flammas nec vulnera mortis Expavit sacroque charismate fota reliquit Membra quidem terrae, sed spiritus aethera scandit.

25 Hic tua lucifero resplendet culmine sedes,

Hic sacer amplexus tibi porrigit oscula sponsus, Huc quoque nos tua vota trahant, o lucida virgo.