Alphanus I., Archiepiscopus Salernitanus, d. 1085.

 255. (1. ) Ad Christum precatio.

 256. (2. ) Loquitur Maria virgo ad Iesum natum.

 257. (3. ) Incipit Oda in honorem Innocentum.

 258. (4. ) De sancta Christina.

 259. (5. ) De sancta Katharina

 260. (6. ) De sancta Katharina.

 261. (7. ) Ad Laudem sanctae Luciae virginis et martyris.

 262. (8. ) Incipit Oda excitativa militis Christi.

 263. (9. ) De Omnibus Sanctis.

255. (1. ) Ad Christum precatio.

Christe Deus, vitae verae fabricator et almae,

Christe Deus, pulchri conditor atque boni, Christe Deus, per quem, quod non est, tendit ad esse

Atque, quod est, factum creditur ex nihilo; 5 Christe, malum qui non ullum facis et facis esse.

Pessima ne fiant et bona proveniant; Christe, malum nihilum qui confugientibus ad te,

Qui vere bonus es, ex ratione probas; Christe Deus, per quem sunt et cum parte sinistra 10 Omnia perfecta condita, pulchra, bona;

Christe Deus, quem, quidquid amare potest, amat illud,

Sive sit ignorans sive sciens, quod amat; Christe, pater clemens, cui verum non nisi mundos

Noscere perfectum et reperire placet;

15 Christe, sator veri, per quem sunt omnia vera Et per quem sapiunt omnia, quae sapiunt; Christe, pater clemens, perfectaque summaque vita,

Quo vivit summe, vivere quidquid habet; Christe Deus, cuius totius machina mundi 20 Est regnum, quem non sensus obire potest; Christe Deus, cuius de regno venit in ista

Lex etiam regna iustitiaeque vigor; Christe, pater clemens, a quo discedere mors est, Est in quem regredi vita, manere salus; 25 Christe Deus, nisi deceptus, quem nemo relinquit, Quem, nisi praemonitus, quaerere nemo valet; Christe, pater clemens, quem non nisi Justificatus,

Non nisi mundatus invenit, invoco te. Christe, pater clemens, ad quem contendere amare, 30 Et quem conspicere est illud habere, quod est; Christe, fides cui nos vera excitat, erigit et spes, Iungit amor, per quem vincimus omne malum; Christe, pater clemens, qui nos miserando reducis Ad te, qui vera ianua, vita, via es; 35 Christe Deus, proprio qui nos dignaris honore Quique coheredes nos facis esse tuos; Pax mea, laus mea, spes mea, res mea, lux mea, Christe,

Glorifico, veneror te, benedico, colo. Te solum laetor, te solum gaudeo, solum 40 Amplector, cupio, diligo, quaero, sequor.