Alphanus I., Archiepiscopus Salernitanus, d. 1085.

 255. (1. ) Ad Christum precatio.

 256. (2. ) Loquitur Maria virgo ad Iesum natum.

 257. (3. ) Incipit Oda in honorem Innocentum.

 258. (4. ) De sancta Christina.

 259. (5. ) De sancta Katharina

 260. (6. ) De sancta Katharina.

 261. (7. ) Ad Laudem sanctae Luciae virginis et martyris.

 262. (8. ) Incipit Oda excitativa militis Christi.

 263. (9. ) De Omnibus Sanctis.

260. (6. ) De sancta Katharina.

Multa nos cogit bonitas puellae Cantico laudes agitare nostro, Pauca dum spernit, sibi quae parentes Liquerant, multis opibus fovetur. 5 Sceptra dum regis fragilis reliquit, Alta dotavit iuvenem corona. Plurima fulsit Catharina forma, Sed magis pulchram numerosa virtus Reddidit summi meruitque patris

10 Unico iungi speciosa nato. Eius amplexu cupiens foveri, Terra quod posset dare, non cupivit Prosperum quidquam mala nec refugit. Unde nec praesul potuit minaci

15 Pectus illius removere vultu Eius et sprevit placitis favere. Monstrat arguto rationis actu, Quae fidem lustrent, senibus togatis; Vicit, et victis placuit subesse,

20 Fine dum vitam subeunt carentem. Carnifex ferro lacerat tenellam, Forte sed pectus nequiit ferire; Carceris taetra latuit caverna, Splendor ast summi patuit decoris

25 Et lucrum Christo parat in caterva. Iam novum pondus cecidit rotarum Ante se, sacrum tulit et maniplum. Iussa sed tandem caput amputari, Supplices Christo rogitat ferendos.

30 Vulnus illatum laticem dat album, Caelicae turbae sepelivit ossa Puritas, manant oleum salubre.