PARADISUS ANIMAE, SIVE LIBELLIS DE VIRTUTIBUS.

 PROLOGUS.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI

 CAPUT XVII.

 CAPUT XVIII

 CAPUT XIX.

 CAPUT XX.

 CAPUT XXI.

 CAPUT XXII.

 CAPUT XXIII

 CAPUT XXIV.

 CAPUT XXV.

 CAPUT XXVI.

 CAPUT XXVIi,

 CAPUT XXVIII.

 CAPUT XXIX

 CAPUT XXX,

 CAPUT XXXI.

 CAPUT XXXII

 CAPUT XXXIII.

 CAPUT XXXIV.

 CAPUT XXXV.

 CAPUT XXXVI.

 CAPUT XXXVII.

 CAPUT XXXVIII.

 CAPUT XXXIX,

 CAPUT XL. De Confessione.

 CAPUT XLI

 CAPUT XLII.

 EPILOGUS.

CAPUT XL. De Confessione.

A. Confessio vera est sincera peccatorum absque velamine coram sacerdote legitimo manifestatio. Hanc praecepit Dominus, quando leprosis dicit : Ite, ostendite vos sacerdotibus . Et B. Jacobus : Confitemini alterutrum peccata vestra .

B. Ad veram confessionem exigitur, quod sit integra, pura, discreta, fidelis, et perfecta. Juxta illud Threnorum : Effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini . In effusione notatur integritas. Non enim ex proposito dicenda sunt guttatim peccata, de quibus numquam facta est confessio : sed quidquid potest simul cogitari, totum coram uno sacerdote simul debet effundi.

Sicut aquam. Ubi notatur quod simplex debet esse et pura : non ex timore servili vel coactione facienda est confessio, sed pure et simpliciter propter Deum.

Cor tuum. Ubi notatur discretio. Non enim confitenda sunt solum verba et . facta, commissiones et omissiones, sed etiam cogitationes immundae et morosae affectiones, inordinatae intentiones, noxiae voluntates, perversa judicia, et suspiciones temerariae . Nam dicit Origenes, quod in illa die, accusabunt cogitationes animas, et defendent. Non cogitationes quae tunc erunt, sed quae nunc sunt in nobis : quarum quaedam notae relinquentur in corde velut in cera.

Ante conspectum Domini. Ubi notatur fidelitas et perfectio. Secundum agnitionem quippe Dei omnia consideranda sunt. Ubi enim nos unum peccatum agnoscimus, ipse in sapientia cognoscit mille.

C. Ad confessionem veram inducere nos debet certa remissio peccatorum, et mundatio animae : juxta illud : Si confiteamur peccata nostra, fidelis est et justus, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate , Et quia ad remissionem et propitiationem

adstringitur Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, secundum illud : Et si omnia novit Deus, vocem tamen confessionis exspectat. Habet enim causam, ut pro te interveniat Christus. Habet ei causam ignoscendi Pater. Et quidquid vult Filius, vult et Pater et Spiritus sanctus.

D. Argumentum verae confessionis habet, qui omnia peccata sicut aquam effundit. Non ut remaneat color, sicut in effusione lactis : nec pinguedo vel sapor, ut in effusione olei vel sanguinis : nec odor, ut in effusione vini vel aceti. Color remanet, quando dicitur peccatum, et reticetur occasio, vel provocatio ad peccandum : ut fit in gula, vel in fornica- tione. Pinguedo vel sapor remanet, cum dicitur peccatum, et reticetur quantitas vel diuturnitas delectationis, in qua ratio penitus absorbetur : juxta illud Psalmistae : Et intravit sicut aqua in interiora ejus, et sicut oleum in ossibus ejus . ''Odor manet, cum dicitur peccatum, et tacetur infamia, vel malum exemplum et scandalum aliorum. Sed vere confitens manifestat ipsum peccatum, et antecedentia peccatum, et subsequentia.

Argumentum vera confessionis est, cum confitetur quis peccata sua in numero, pondere, et mensura. In numero confitendum est, id est vices peccatorum : quia vulnus saepius renovatum,

tardius sanatur. Item, in mensura, quando quis confitetur diuturnitatem peccati. Qui enim diutius infirmatur, citius moritur. In pondere, id est, gravitate. Aggravatur enim peccatum ex sacro loco, ut est coemeterium vel Ecclesia. Ex sacro tempore, vel ex persona : ut si clericus qui laeditur : si monialis vel conjugata, cum qua peccatur,

E. Argumentum falsae confessionis est, cum propter hoc aliquis confitetur, ne infidelis dicatur : vel, ut sanctior reputetur : vel, ne sibi sacra communio cum confusione denegetur. Sic confitebatur Saul, ne a Propheta Samuele coram populo confunderetur .