PARADISUS ANIMAE, SIVE LIBELLIS DE VIRTUTIBUS.

 PROLOGUS.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI

 CAPUT XVII.

 CAPUT XVIII

 CAPUT XIX.

 CAPUT XX.

 CAPUT XXI.

 CAPUT XXII.

 CAPUT XXIII

 CAPUT XXIV.

 CAPUT XXV.

 CAPUT XXVI.

 CAPUT XXVIi,

 CAPUT XXVIII.

 CAPUT XXIX

 CAPUT XXX,

 CAPUT XXXI.

 CAPUT XXXII

 CAPUT XXXIII.

 CAPUT XXXIV.

 CAPUT XXXV.

 CAPUT XXXVI.

 CAPUT XXXVII.

 CAPUT XXXVIII.

 CAPUT XXXIX,

 CAPUT XL. De Confessione.

 CAPUT XLI

 CAPUT XLII.

 EPILOGUS.

CAPUT XXVIi,

De Libertate.

A. Libertas vera est, non esse ligatum vinculis peccatorum quae vere ligant, juxta illud : Iniquitates suae capiunt impium, ei funibus peccatorum suorum constringitur , Et vere faciunt servum, juxta illud : Omnis qui facit peccatum, servus est peccati . Peccare enim non libertas, nec pars libertatis, ut dicit Anselmus : sed est pessima species servitutis. Ab hac specie servitutis nemo li

beratur, nisi solius Filii Dei auxilio, ipso teste : Si vos filius liberaverit, vere liberi eritis .''

B. Veram libertatem habet, qui non est captus appetitu rerum temporalium, nec laude, vel favore hominum, nec propria placentia, vel displicentia aliena, nec amicitia carnali, vel timore servili, nec delectatione gaudii transitorii.

C. Ad amorem verae libertatis inducere nos debet divinae ordinationis consideratio, quae vult hominem esse liberum. In cujus signum dedit homini liberum arbitrium : in hoc maxime ipsum sibi assimilans, quod a nemine cogi potest, sicut nec Deus ab aliquo cogi potest. illud liberum arbitrium Deus homini contulit, dicens in Ecclesiastico : Deus ab initio constituit hominem, et reliquit illum in manu consilii sui . Et paulo post : Apposuit tibi aquam ei ignem, ad quod volueris porrige manum tuam. Ante hominem vita et mors, bonum et malum : quod placuerit ei dabitur illi .

Ad veram libertatem indubitanter inducitur, qui praeceptorum divinorum, et consiliorum, et votorum suorum inviolabili observantia se ligat : qui mentem suam et sensus suos a voluptatibus refraenat : qui membra sua nullis illicitis occupat : qui obedientiae jugum ex corde amat : qui toto nisu, qualiter Deo suo placeat, elaborat. Quanto amplius quis praedictis innititur, tanto citius veram libertatem consequitur, et in ea fortius radicatur. Qui vero in hoc mundo libere voluntatem suam in omnibus, et in quantum potest exsequitur, variis diaboli laqueis irretitur : et cum liberior esse videtur, tunc in servitute et captivitate diaboli fortius et certius detinetur.

D. Argumentum verae libertatis habet, qui nihil eorum desiderat quae a familiaritate Dei mentem alienant vel elongant: sicut est praelatio, circa exteriora frequens occupatio, de commodo carnis nimia sollicitudo, mentis dissolutio, ad diversa negotia distractio, alienae vitae et conscientiae temeraria discussio, propriorum defectuum excusatio sive minoratio, defectuum proximorum manifestatio vel aggravatio.

Aliud argumentum libertatis est securitas mentis de remissione totius culpae et paenae, quae ex fervore cordis provenit : qui quandoque cremat in corde, sicut ignis in fornace, et hominem ante frigidum et pallidum, in oratione facit calidum et rufum : qui fervor omnem maculam et poenam consumit, sicut ignis rubiginem ferri, exurit.

E. Argumentum servitutis et captivitatis habet, qui jugum obedientioe detestatur: qui correctionem charitativam et fraternam abominatur : qui vindictam injuriarum suarum quotidie meditatur : qui laude., et favore humano afficitur : qui scienter et pertinaciter in aliquo, quod est contra Deum et conscientiam, vel contra voluntatem proelatorum, occupatur : qui in receptione vel collatione munusculorum, vel litterarum amicabilium, delectatur. Unde sapiens quidam dicit : " Munuscula accipere est libertatem vendere . " Et Job : Ignis devorabit tabernacula, eorum qui numera libenter accipiunt , id est, ignis falsi amoris : et per consequens, illum amorem sequitur vinculum servitutis. De dante vero munera dicit Salomon : Victoriam et honorem acquiret qui dat munera : animam autem aufert accipientium . Singula horum auferunt homini libertatem, et redigunt in miserabilem servitutem. Non enim potest in libertate spiritus Deo vacare, qui in hujusmodi occupatur.