PARADISUS ANIMAE, SIVE LIBELLIS DE VIRTUTIBUS.

 PROLOGUS.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI

 CAPUT XVII.

 CAPUT XVIII

 CAPUT XIX.

 CAPUT XX.

 CAPUT XXI.

 CAPUT XXII.

 CAPUT XXIII

 CAPUT XXIV.

 CAPUT XXV.

 CAPUT XXVI.

 CAPUT XXVIi,

 CAPUT XXVIII.

 CAPUT XXIX

 CAPUT XXX,

 CAPUT XXXI.

 CAPUT XXXII

 CAPUT XXXIII.

 CAPUT XXXIV.

 CAPUT XXXV.

 CAPUT XXXVI.

 CAPUT XXXVII.

 CAPUT XXXVIII.

 CAPUT XXXIX,

 CAPUT XL. De Confessione.

 CAPUT XLI

 CAPUT XLII.

 EPILOGUS.

CAPUT XXXV.

De Congratulatioue.

A. Congratulatio vera ad Deum est congaudere Deo in omni beatitudine et perfectione sibi innata aeternaliter. Videlicet de omnipotentia, sapientia, bonitate, etc. Et quod nullius indiget, sed quod sibi ipsi sufficit, et omnibus creaturis.

Idem, Congaudere Deo de ordinatione coeli et terram, et omnium quae in eis sunt: et de omnibus operibus suis,a principio mundi usque ad finem saeculi: praecipue de operibus incarnationis ejus, circumcisionis, passionis, resurrectionis, ascensionis, Spiritus sancti missionis. Et de omnibus judiciis,manifestis et occul-

tis, circa daemones, circa animas in inferno, in limbo, in purgatorio, et circa malos homines in mundo.

Item, Congaudere Deo quidquid laudis et reverentiae habet ab Angelis et sanctis in coelo, et ab hominibus in terra.

Item, Vera congratulatio ad proximos est congaudere singulis Angelis et sanctis de gloria in caelo. Item, peccatoribus de conversione : justis de confortatione et gratiarum conservatione : Ecclesiae de sacramentis et donis Spiritus sancti. Et congaudere omnibus sanctis hominibus in Ecclesia et in terra.: scilicef B. V. Mariae, Patriarchis et Prophetis, Apostolis et singulis electis, de donis perceptis et percipiendis singulis a Deo,

B. Ad veram congratulationem inducere nos debet maxima utilitas ex ea proveniens. Nam quidquid Deus omnipotens perfectionis, bonitatis, et beatitudinis in se naturaliter habet: quidquid gloriae Angeli et sancti in cado : quidquid gratiae et virtutis in Ecclesia, et fideles habent in ea, hoc totum proprium fit unicuique per congratulationem.

Ad idem nos inducere debet, quod congratulatio Patris, Filii, et Spiritus sancti, origo est omnium creaturarum. Et semper fuit, et nunc est principium omnium operum divinorum,

C. Argumentum verae congratulationis habet, qui per omnia delectatur in omnibus quae in Deo sunt: cui ordinatio Ecclesiae, et omnia opera Dei, et judicia, et mores divini, et sanctissima exempla

Domini nostri Jesu Christi, et omnium amicorum ejus, ex corde placent: et omnia ea verbis commendat, et aliis manifestat, item, Cui de singulis donis naturalibus, spiritualibus, gratuitis, angelorum et sanctorum in coelo, et singulorum hominum in terra, generatur gaudium spirituale : et haec omnia, semper et ubique cooperatur pro posse,

D. Argumentum falsae congratulationis habet, qui omnem ordinationem divinam, in caelo et in terra : et opera justorum et virtutes et sanctam eorum vitam, commendat in ore, sed omnia in corde vituperat. Talibus improperat Dominus in Isaia: Appropinquat populus ille ore suo, et labiis suis glorificat me, cor autem ejus longe est a me .'' Tales de corpore Ecclesiae praecisi sunt, qui bona corporis non .participant.