PARADISUS ANIMAE, SIVE LIBELLIS DE VIRTUTIBUS.

 PROLOGUS.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI

 CAPUT XVII.

 CAPUT XVIII

 CAPUT XIX.

 CAPUT XX.

 CAPUT XXI.

 CAPUT XXII.

 CAPUT XXIII

 CAPUT XXIV.

 CAPUT XXV.

 CAPUT XXVI.

 CAPUT XXVIi,

 CAPUT XXVIII.

 CAPUT XXIX

 CAPUT XXX,

 CAPUT XXXI.

 CAPUT XXXII

 CAPUT XXXIII.

 CAPUT XXXIV.

 CAPUT XXXV.

 CAPUT XXXVI.

 CAPUT XXXVII.

 CAPUT XXXVIII.

 CAPUT XXXIX,

 CAPUT XL. De Confessione.

 CAPUT XLI

 CAPUT XLII.

 EPILOGUS.

CAPUT XXIII

De Laetitia.

A. Laetitia vera sive gaudium est consolari in his quae Dei sunt. Materia enim omnis gaudii in Deo est : scilicet potentia, sapientia, bonitas, largitas, pulchritudo, beatitudo, misericordia, justitia, veritas, nobilitas, sanctitas, mansuetudo, fidelitas, charitas, humilitas, et si quae sunt similia. Et haec omnia immensa et aeterna sunt in Deo.

B. Ille veram laetitiam habet qui sinceram habet conscientiam in omnibus factis suis: nec umquam scienter transgreditur divina praecepta et vota: sed

semper intendit proficere, et exemplis Jesu Christi., et divinis moribus se conformare. De hac conscientia sig. audebat et gloriabatur Apostolus, dicens : Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae, quod in simplicitate cordis et sinceritate Dei, ei non in sapientia, carnali, sed in sig. ratio. Dei, conversati sumus in hoc mundo, abundantius autem ad eos

C. Ad veram laetitiam inducere nos debet, quod super omnia bonus Deus inter omnes creaturas solam creaturam humanam in tantum sibi, univit, ut vere dicatur Deus esse homo, et homo esse Deus. Et quidquid Deus habet per naturam, babel homo per gratiam : Nusquam, enim An-(fedus apprehendit, sed semen Abraluae apprehendit, ut dicit Apostolus . Chrysostomus : " Nonne magnum est et mirabile carnem nostram sursum sedere, et ab angelis et archangelis adorari? "

Aliud inductivum est, quod Deus nos certificavit de aeterna beatitudine., promissis legis et prophetatum munita et juramento, juxta illud : Jusjurandum quod juravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis . Per privilegia quatuor Evangelistarum: per testimonium Apostolorum : per pignus Spiritus sancti, in baptismo, qui. est pignus haereditatis nostrae: per arrham, id est, praegustationem in devotione et dulcedine Dei: per obsidem, qui est Christus, unigenitus Dei Filius. Ad hoc duplex gaudium hortatur nos Apostolus, dicens : sig. audete in Domino semper, videlicet propter divinam unionem : iterum dico, sig. audete, ''nempe proptor aeternae beatitudinis certitudinem.

D. Argumentum et materiam verae laetitias habet, qui per internam inspiratio- nem certificatus est de remissione omnium peccatorum, quibus tam graviter Deum omnemque creaturam offendit,

omnemque gratiam collatam amisit, et conferendam demeruit. Hanc certitudinem habuit Maria Magdalena, cui dixit Dominus I Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit millium Et II, Franciscus,de quo dicitur : " Quadrans quoque novissimus culparum sibi. paenitus dimitti revelatur , "

Aliud argumentum et materia laetitiae, est securitas in mente, quod homo sit Illius Dei, et haeres regni coelestis. Hanc securitatem dat Spiritus sanctus, ut dicit Apostolus : Ipse enim spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod stemus filii Dei, Si autem filii, ei haeredes: haeredes quidem Dei, cohaeredes autem, Christi . Hanc. certitudinem. Imbuit Apostolus, cum dixit: Certus sum, quia neque mors, neque vita,... neque aliqua creatura, poterit nos separare a charitate Dei ,'' etc.

E. Argumentum falsas laetitiae est, delectari in transitoriis, sive sint res temporales, sive sitit amicitiae carnales, sive sit commoditas corporalis, sive laetitia temporalis. Haec laetitia laqueus est tristitiae. Cum enim transeunt illa, transit et laetitia, et sequitur tristitia. Et nisi de corde recedat talis . tristitia, numquam intrabit vera laetitia : quia simul esse non possunt, sicut ignis et aqua, quae mutuo se expellunt.

Habetur etiam quandoque naturalis laetitia, quando homo cogitat, vel loquitur, vel. audit loqui, vel. legit de perfectione Dei : vel etiam habetur de appetitu regni coelestis. Omnes enim naturaliter appetunt beatitudinem. Haec laetitia similiter est vana : et difficulter cognoscitur, quando sit gratuita et a Deo, et quando naturalis. Felix esset, qui dicere posset cum Isaia : sig. audens sig. audebo in Domino, scilicet creatore, et exsultabit anima mea

in Deo meo, scilicet redemptore, quia induit me vestimentis salutis , etc.