PARADISUS ANIMAE, SIVE LIBELLIS DE VIRTUTIBUS.

 PROLOGUS.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI

 CAPUT XVII.

 CAPUT XVIII

 CAPUT XIX.

 CAPUT XX.

 CAPUT XXI.

 CAPUT XXII.

 CAPUT XXIII

 CAPUT XXIV.

 CAPUT XXV.

 CAPUT XXVI.

 CAPUT XXVIi,

 CAPUT XXVIII.

 CAPUT XXIX

 CAPUT XXX,

 CAPUT XXXI.

 CAPUT XXXII

 CAPUT XXXIII.

 CAPUT XXXIV.

 CAPUT XXXV.

 CAPUT XXXVI.

 CAPUT XXXVII.

 CAPUT XXXVIII.

 CAPUT XXXIX,

 CAPUT XL. De Confessione.

 CAPUT XLI

 CAPUT XLII.

 EPILOGUS.

CAPUT XXVI.

De Zelo arlo animarum.

A . Zelus animarum verus et perfectus est, quando alisquis sanctis meditationibus, ferventibus desideriis, lacrymis, orationibus, vigiliis, jejuniis, praedicationibus, confessionibus, consiliis, doctrinis, atque aliis bonis operibus pro salute animarum laborat. Quanta autem haec gratia sit, sic Beda describit : " Quaenam gratia sublimior, et Deo gratior conversatio esse potest,quam eorum qui quotidiano exercitio alios ad auctoris sui gratiam student convertere, et crebra animarum fidelium acquisitione gaudium coelestis, patriae semper augere? " Item, D. Gregorius dicit : " Nullum quippe omnipotenti Deo tale est sacrificium, quale est zelus animarum . ''" Et hoc propter imaginem Trinitatis animabus impressam,

B. Ad zelum animarum inducere nos debet pxeniulum Jesu Christi, qui in omni vita sua tanto fervore conversionem peccatorum, et perfectionem bonorum sitivit, ut pro recuperatione animarum venditatum, singula membra sua ad singularem poenam, et tandem animam suam ad turpissimam, mortem offerret. Teste D. Bernardo : " Tantum reconciliationis humanae studium sibi fuit, ut ad, sua stipendia non attenderet, dum erroneum lucraretur, " 0 quanta dignitas animarum, et quantus zelus Dei. ad animas, pro quarum redemptione pretio- sum sanguinem suum totum obtulit

Dei Filius Deo Patri : cum tamen suffecisset una gutta tam pretiosi sanguinis ad redimendum totum genus humanum, sicut dicit D. Ambrosius : et maxime cum sibi nihil beatitudinis accresceret vel decresceret. Hanc nobilitatem atiimarum noverat sapientia Dei, quae nobis incognita est, Quod conqueritur D. Bernardus, dicens : " Heu ! quod tam paruul attendimus animae nobilitatem ! qua praesente corpus vivit, cujus absentia probat quid ejus praesentia contulit : quam Deus tanti aestimavit, ut unigenitum suum pro ea daret : quam diabolus tanti reputavit, ut pro ea totum mundum offerret. "

C. Argumentum veri fervoris habet, qui nec vitam propriam nec corpus curat, ut plures animas Christo lucrifaciat. Hunc zelum David habuit, cum dixit : Quis mihi tribuat ut ego moriar pro te, Absalom fili mi ! fili mi Absalom . Et Apostolus, cum dicit : Ego autem libentissime impendam, et superimpendar ipse pro animabus vestris . Ei iterum : Quotidie morior per gloriam vestram, fratres , ''id est, mortis pericula sustineo. Et B. Dominicus, cum se vendere voluit pro quodam captivo quem Sarraceni detinebant : et iterum pro alio qui mansit apud haereticos propter victum : quem tamen sapiens Deus pro salute plu- rium animarum animarum conservait,

D. Argumentum falsi fervoris habet qui de spiritualibus operibus magis sollicitus esl pro muneribus, quam pro animabus. Talis non est diabolus, qui figuratur in rege Sodomorum : qui dixit ad Abraham : Da mihi animas, caetera tolle tibi . Et qui amplius laborat pro amicitia hominum, vel favore, quam pro eorum sanctitate, et perfectione. Talis non potest dicere cum Apostolo : Non quaero quae vestra sunt, sed vos .''

Notandum autem, quod ubicumque duo movent ad aliquod opus, scilicet Deus et aliquid aliud, difficulter cognoscitur, quid plus moveat, Verbi gratia : Aliquem movet ad audiendas confessiones, vel ad aliquod spirituale, salus animarum et spes lucri, vel favor, vel placentia, vel libertas .vel aliqua alia delectatio : hic difficulter discernitur quid istorum magis afficiat animum laborantis. Attamen evidens argumentum est, quod aliquid praedictorum pius moveat quam Deus vel animarum salus, cum audit quis libentius divites, nobiles, juvenes, et formosos, quam pauperes, ignobiles, senes, et deformes. Et cum saepius ei diutius delectatur esse cum. istis, quam cum illis, et forte cum minori fructu : cum tamen illi tam sanctas conscientias habeant, quam isti, vel sanctiores : et tantum, vel amplius obediant consiliis, quam isti : et tantum, vel plus studeant perfectioni, quam isti : et tantum-, vel. plus placeant Deo, quam isti. : teste Jacobo : Nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et haeredes regni quod repromisit Deus diligentibus se ? Vos autem exhonorastis pauperem , scilicet ipsum non curantes in quibus tameo. Christus maxime honoratur. Sicut dicitur in homilia super illud : Omnes honorate.''

Item, Satis est evidens argumentum, quando in operibus nostris plus quaerimus, partem Dei, quam partem nostram. Nam ad illa opera quae laborem habent, et aliquam consolationem, ut sunt praedicatio, confessio, praelatura, et similia : licet magnum in eis sit periculum, tamen ad ea quilibet est paratus. Ab eis vero operibus quae continent tantum laborem, et non consolationem, ut jejunia, vigiliae, disciplinae, et similia : licet nullum in eis sit periculum, quilibet tamen ab eis abstinet, quantum potest.