Illa vero incipiunt esse absque hoc quod generentur vel fiant, quae nec secundum se, nec secundum aliquas dispositiones praecedentes in ipsis per motum successivum causantur, sicut dextrum causatur in aliquo, nullo successivo motu praeexistente in ipso, sed quodam alio facto sibi sinistro. Similiter et aer incipit illuminari nullo motu successivo praeexistente in ipso, sed ad praesentiam corporis illuminantis. Et similiter sensus incipit sentire, nullo motu in ipso praeexistente, sed ad debitam oppositionem sensibilis.
Et ideo simul aliquis sentit, et iam sensit.