Sed Aristoteles hoc reprobat ibi, si igitur.
Circa quod sciendum est, quod lumen igneum extinguitur vel obtenebratur dupliciter.
Uno quidem modo secundum proprietatem luminis, prout parvum lumen extinguitur ex praesentia maioris luminis. Alio modo secundum proprietatem ignis, qui extinguitur in aqua. Si ergo illud debile lumen ab oculo egrediens esset igneum, oporteret quod extingueretur in die propter excellentiorem claritatem, et in aqua propter contrarietatem ad ignem; et per consequens inter glacies magis obtenebraretur praedictum lumen visibile. Videmus enim hoc accidere in flamma et in corporibus igneis vel ignitis, quod tamen non accidit circa visum. Unde patet praedictam responsionem vanam esse.