Inest enim tactuali, secundum quod est passio nutrimenti, et sic concurrit in eodem cum tangibili et gustabili qualitate; et similiter inest perspicuo et audibili, idest percipitur per medium perspicuum, per quod videtur, et per quod etiam auditur, idest per aerem et aquam; licet non inquantum huiusmodi sunt perspicua, sed inquantum sunt susceptiva enchymae siccitatis, ut supra dictum est. Et ideo a quibusdam rationabiliter ista duo assimilantur, ut esse enchymae siccitatis odoriferae in humido aqueo et fusibili, idest aereo propter facilem diffusionem, sit sicut tinctura quaedam, quae refertur ad immutationem medii a colore, et sicut lotura, quae refertur ad sapores, quia scilicet odor habet convenientiam cum utrisque.
Et post hoc epilogando concludit, dictum esse quomodo oporteat distinguere species odorabilis, et quomodo non, inquantum scilicet accipiuntur odores secundum seipsos.