Est ergo dicendum, quod calor per se inest igni non sicut forma substantialis, quae non percipitur sensu, sed sicut proprium accidens eius; et quia actio naturalis est alicuius contrarii alternantis, ideo ignis agit secundum suum calorem, cuius est aliquid contrarium; non autem secundum suam formam substantialem, quae caret contrarietate; nisi contrarietas large accipiatur secundum differentiam perfecti et imperfecti in eodem genere; per quem modum etiam in numeris contrarietas invenitur, secundum quod minor numerus est ut imperfectum et pars respectu maioris.
Formae autem substantiales rerum sunt sicut numeri, ut dicitur octavo metaphysicorum.
Et per hunc modum est etiam inter differentias cuiuslibet generis contrarietas, ut in decimo metaphysicorum: sic enim animatum et inanimatum, sensibile et insensibile sunt contraria. Sed adhuc potest esse dubitatio.