THEOREMATA SUBTILISSIMA

 THEOREMA PRIMUM.

 Quoniam passio praesupponit agens, et omnis actio circa aliquid est, illud circa quod est intellectio, alterum est.

 THEOREMA II.

 Hoc Theorema patet evidenter ex primo, ut ait Doctor, quia si intelligibile primum est prius intellectione, non potest per eam accipere esse. Secundar

 THEOREMA III.

 Assertionem hujus Theorematis fuse tradit 1. dist. 3. quaest. 2. num. 21. ubi tribus rationibus probat ultimam speciem esse primum cognitum : idem pro

 Aliter potest poni, propter defectum luminis intellectus agentis. Natura, quae cognoscibilior est, potest in ipso agere, et intellectum possibilem imm

 THEOREMA IV.

 Quod ex secunda et tertia flet manifestum si enim nullum universale dictum in quid de singulari extra, causatur per intellectionem ut ex illis sequi

 THEOREMA V.

 Ratio hujus Theorematis a posteriori, quia nihil cognoscitur perfecte et distincte, nisi cognitis omnibus ejus praedicatis in quid etsi haec essent

 THEOREMA VI.

 SCHOLIUM L

 THEOREMA VII.

 Postquam arguit qualitatem esse nobiliorem quantitate, ex quatuor mediis, scilicet communitatis, actualitatis, perfectionis simpliciter, et generation

 THEOREMA VIII.

 Hoc Theorema est determino actus intelligendi, qui quatuor nominibus explicari solet, nempe objecto, intelligibili, intellecto, intentione. Circa huju

 THEOREMA IX.

 Ex dictis in Theoremate praecedenti, infert dari statum in conceptibus, ita ut aliquis sit primus. In secunda conclusione hujus, tenet nullum conceptu

 6. Conceptum dico objectum actu intellectum, prout scilicet est in intellectu, non ut forma, sed ut actu cognitum. Hic autem esse in, non est nisi hab

 THEOREMA X.

 1. Primo concipi dicitur, quod intellectui adaequatur.

 THEOREMA XI.

 In undecimo Theoremata una tantum est assertio, seu communis animi conceptio, de ratione per se unius, pro quo nota ex Theorem. 8. quod simplex concep

 THEOREMA XII.

 THEOREMA XIII.

 1. Conceptuum resolutio statum habet.

 8. Tantum est unus conceptus quiddilalivus communissimus.

 THEOREMA XIV.

 Mirabitur quis, quod Doctor dicat quatuor primis propositionibus hujus Theorematis probari non posse, Deum esse vivum, intelligentem, volentem, vel ul

 Circa propositionem octavam Doctor 1. d. 2. q. 7. ad q. 6. n. 3. adducit quatuor rationes .adeo fortes, ad probandam duplicem productionem ad intra, u

 Quod tangit decima quinta, tradit fuse 1. d. 26. g. Tertia opinio, n. 23. ubi sustinet ut probabile, personas constitui per absoluta, et a n. 31. solv

 Propositionem decimam octavam tractat 4. dist. 43. q. 2. num. 10. ubi tenet animae immortalitatem non demonstrari, de quo fuse egi in supplemento de A

 25. Non potest probari, Deum oportere pati propter peccatum hominis remittendum.

 30. Non potest probari, necessariam esse institutionem aliquorum Sacramentorum in Ecclesia.

 THEOREMA XV.

 Prima petitio hujus Theorematis probata est tract. de primo principio c. 3. concl. 2. et 15. et 1. d. 2. q. 2. art. 1. a n. 11. secundum tres particul

 THEOREMA XVI

 In hoc Theoremate videtur Doctor, dum haec scriberet, ejus fuisse sententiae, quod istae propositiones non essent demonstrabiles, ut sentiunt Doctores

 9. Non potest probari quod Deus aliquid possit extra istum ordinem causarum.

 De decimaquarta, decimaquinta et decimasexta quae tangunt Dei simplicitatem, vide 1. dist. 8. q. 1. 3. et 5. et de primo princ. cap. i. conclus. 1. et

 THEOREMA XVII.

 Conclusione secunda quod ait, instrumentum non habere propriam actionem, alioquin esset causa principalis, docet 4. d. 1. q. 1. n. 9. et q. 5. n. 14.

 De conclusione decima vide Doctorem locis citatis. Pro conelus. 9. concl. 11. quod ait eumdem effectum fieri a diversis causis ordinatis, bene tractat

 THEOREMA XVIII.

 Vide de variis finis acceptionibus, et quomodo est prima causarum, et qualiter causat 5. Met. q. 1. et locis ibi Schol. 1. citatis per finem intra,

 THEOREMA XIX.

 1. Causa est per quam aliud, ut causatum est.

 Decimatertia conclusione patenter ostendit, nullam causam simpliciter necessario causare, de quo agit 1. dist. 8. q. 5. In commento decimaequartae fat

 THEOREMA XX.

 Sequuntur sexdecim axiomata seu propositiones famosae, de materia, ex ?-Mlosopho omnes : quarum exactam expositionem videre potes apud ipsum Doctorem,

 Circa conclusionem secundam praecedentis Theorematis, ponitur sequens littera, quam Mauritius notavit additionem, infert ad illam conclusionem, causam

 THEOREMA XXI.

 1. Forma est essentia simplex, perfectior pars compositi, et propria sibi.

 Circa duodecimam, de eo quod quid est, vide Doctorem 7. Metaph. quaest. 7. et 2. dist. quaest. O. ad 3. et quomodo formae sunt sicut numeri, vide eum

 18 In omni genere est unum primum.

 THEOREMA XXII.

 1. Omne agens agit aliquo, quod est forma ejus.

 SCHOLIUM II

 Explicat conclus. 19. quomodo actio est causa passionis, de diversis actionis acceptionibus, vide eum de Anima, quaest. 7. ubi in commentario plura de

 Vigesimasecunda conclusio explicat bene quid sit creatio, et quomodo differat a generatione, et quod for.na est per se terminus ejus, non compositum.

 34. Nihil agit in se.

 THEOREMA XXIII.

 Affert pulcherrimas regulas de ratione perfecti, partim ex se, partim ex Philosopho, cujus loca citat. Vide eum Quodlib. 5. art. 1. ubi declarat descr

 Scholia hactenus elaborata, magno certo labore et cerebri vexatione, textui in multis satis intricata inserere sategi. Nec paenitet susceptae molestia

Scholium.

Tertiam non asserit, sed in commento pro et contra disputat: quodnam agens agit in se et quod non, late tractat 9. Met. q. 14. Vide ibi Scholium, et secundum et sextum, et loca ejus ibi citata. Additio est subtilis et pulchra, de forma, an illa sit agens primo, et compositum mediante ipsa, et tandem inclinat quod sic. Videtur additio concernere conclusionem secundam Theorematis, seu particulae 17. licet aliter Doctor hic citet, quia ordo variatus videtur. Reliquae citationes hujus additionis difficillime accommodari possunt, forte ideo, quia ordo textus in istis quoad aliqua mutatus est, habet pulchram etsi obscuram doctrinam ; si lector non sistat pedem, nec cerebrum aliquantulum fatigari patiatur, forte ex hac additione parum proficiet.

34. Nihil agit in se.

Quia vel idem opponitur sibi, actio enim est ratione contrarietatis : similiter agens est in actu, patiens in potentia respectu ejusdem, similiter quare non quaelibet in se? Respondeo, in quadam actione, scilicet aequivoca sufficit contrarietas virtualiter contenti in agente, ad illud quod est in patiente : Sol enim non est contrarius formaliter frigido ; actus primus in quo virtualiter est secundus, et potentia ad secundum, formaliter non opponuntur. Ad tertium, non quilibet actus primus habet virtualiter quemcumque actum secundum, qui inesse potest. Contra primum, actus virtualis stat cum carentia actus formalis ; igitur non opponitur illi carentiae. Contra secundum : si actus formalis opponiturpotentiae formali; igitur multo magis virtualis, quia ille continet actum formalem perfectius quam sit in se. Aliter, quomodo Deus ad nihil est in potentia, tamen tantum virtualiter, etc. Contra tertium, quaelibet substantia est perfectior quolibet suo accidente: igitur se movebit. Item, unde probabitur aliquid ab extrinseco moveri?

Juxta conclusionem secundam 22. nola quod quando forma est quo, est causa effectus, non alia quam efficiens; igitur falsum est, quod illud quo est instrumentum agentis. Ultra, si compositum non primo efficit, quia aliquo sui; igiturillud prius, vel ad nullum primum erit hic reductio. Respondeo, reducitur ad primum agens, non ad aliquod primo, quod sit intra. Et ad primum dicitur, quod non est causa, quia non est.

Contra hoc : tunc non tantum erit non causa effectus, sed nec etiam compositi agentis, quia non est. Contra aliam responsionem : omne praedicatum dicitur de aliquo subjecto primo, quia per accidens, ad per se, et illud ad primum, sicut omnis veritas mediata, ad immediatam; ergo actio specifica ipsius A de aliquo dicitur primo, non de Deo, patet.

Ad primum istorum : efficiens debet esse ens per se, quia agere praesupponit esse, et quia actio est suppositi. Ad secundum, aequivocatur de primo contra partem et contra secundario, sive immediate; immediate enim dicitur de composito. Item tertio, ad conclusionem illam : compositum sic patitur per partem, quod sola materia recipit in transmutatione substantiali, in transmutatione accidentali totum primo patitur, quia

totum primo factum est tale: igitur simi-Mer de actione et forma. Item, quaecumque forma separata a materia, est causa propriae operationis ita perfecte, sicut in materia. Patet de anima respectu intelligere et de accidentibus; igitur inquantum sunt causae, accidit eis materia. Item, accidens et subjectum non faciunt unum per se ens; ergo nec per se agens; igitur si aliquid est ibi per se agens, erit accidens tantum. Respondeo : concedi potest quod accidens est causa efficiens respectu sui effectus, et accidens tantum effectus, quia accidens est per se ens habens suam entitatem complete, et non est essentialiter aliquid alicujus, non sic de forma substantiali, unde simile non concludit. Tamen propter alias duas rationes praecedentes, scilicet tertiam et quartam, potest concedi quod similiter sola forma substantialis primo efficit realiter. De modo loquendi non est disputatio : compositum autem per se, quia per aliquid ejus, et est unum.

Maxime habent concedere, qui dicunt formam agere in materiam primam.

Sed compositum ex substantia et accidente per accidens, quia per aliquid sui, sed ipsum non est aliquid, sed aliqua ; quod si materia, nec accidentaliter per accidens, multo magis nec subjectum, sicut universaliter est, comparando partes habentes oppositas conditiones ad totum inquantum denominatur a proprietate unius partis, caput, pes, homo respectu crispi. Tunc confirmantur duae primae rationes, quod ad rationem causae efficientis non requiritur, quod sit ens subsistens, sed actu existens pro accidente vel actu, alias nec essentia divina, inquantum hujusmodi primo causaret. Unde non oportet quod sit actu per actum, qui sit aliquid ejus, forma autem primo est actus, non compositum. Confirmatur : quia sicut notatur secundo 20. supra, juxta conclusionem septimam universalem, causalitas efficientiae est simpliciter perfectionis, non sic causalitas formae, actus inquantum actus perfectio est.

Et si arguitur, quidquid per se requiritur ad esse et ad agere, materia requiritur ad esse formae et subjectum ad accidens. Non valet per se causa; igitur ipsum et effectus, sunt causae per se ordinatae 16. A. Confirmatur secundo : quia cui immediate inest etiam primo, id est, totaliter inest, alias passio superioris primo inesset inferiori. Linconiensis : Nihil non causans, etc. neque similiter in habitibus, etc. observantia 16.

Juxta 19. 22. et 2i. universalem, et primam et secundam 17. possunt esse causae per se ordinatae, licet nulla sit causa alterius, faciunt enim unam causam respectu tertii, ita quod prior est perfectior, quasi pars illius totius causae, secunda imperfectior, et quasi prius sive magis est illud tertium a priori, licet a , neutro sine alio, inquantum sunt causae ordinatae ;sicut materia et forma causant compositum, et forma magis et perfectius, tamen non sic prius quod possit intelligi causatum ab ipsa, et non causatum a materia. Intelligendo enim ipsum causatum ab ipsa, intelligitur habens actum, et non actus; igitur habens aliquid aliud quam actus. Sic igitur non sequitur formam habere aliquam causalitatem respectu materiae, licet sint causae quasi ordinatae respectu compositi : sic enim sequitur, priorem causam aliquam causalitatem habere respectu posterioris;igitur si habet, hoc accipit inquantum est causa superior. Videtur igitur 24. universalis neganda, quia causalitas prioris respectu posterioris, facit priorem esse per se causam ejus, non tamen per se

ordinatam ;etiam dato quod secunda non tantum in fieri, sed etiam in esse dependeat a priori, sicut accidens a subjecto quod tamen non est causa per se ordinata respectu accidentis, vel effectus accidentis quaest. 16. F. Universaliter quidquid A causaret, si A maneret, amoto per possibile, vel impossibile, quolibet alio, et non esset nisi A. Hoc dico, quia simaneret sine alio, esset Deus, et ita posset in C;igitur nunc non est causa secunda respectu C, non sequitur propter istud si esset tantum A, non enim posset C, quia A, sed quia Deus, in quo includitur, ei accidit, in hoc A non est causa.

Igitur quantumcumque B sit necessarium, necessitate opposita impossibili, vel incompossibili ad esse A, non sequitur B esse causam priorem ipso A, comparando utrumque ad C, nisi B ultra hoc, sit necessarium propter actionem A, sic quod C, sit ab A et B, ut ab una causa integra et ab A, minus et imperfectius, quam ab ipso B, non solum intelligitur hoc de esse simpliciter ipsius A, sed de quocumque esse per quod ipsum A causaret, quia semper B esset causa esse A, scilicet quod esse causat; multo igitur magis non oportet in causis ordinatis priorem esse causam alicujus esse in posteriori, quod omnino sit accidentale posteriori ad causandum ; igitur influentia causae prioris in posteriorem respectu tertii, per se loquendo, non est aliqua transmutatio posterioris, nec ipsa aliquid recipit, quia ut arguitur, aliud agens, quidquid esset illud, amota causa priori, et illo manente, posset secundum per se producere effectum, quod est impossibile. Sic licet posterior, isto non recepto indiget priori : et tunc cum non esset, nisi receperit illud, quando causaret, non esset dependentia a prima, imo prima nihil faceret in effectum. Oppositum creditur propter movens et

motum, quod moveri sit ratio formalis movendi, sed tantum est ordo hujus ad hoc in essendo, a quo tertium, qui ordo communiter est secundum ordinem essendi absolute, nisi quandoque, propter modum essendi A per transmutationem, sicut Angelus dicitur non causa formae materialis, cujus Sol est causa.

Si iste ordo sufficeret, tunc quaecumque distantia localis non impediret. Respondeo : distantia localis hujus causae prohibet productionem effectus, quia oportet causam praesentem esse virtualiter effectui, similiter illius causae ; oportet igitur ambas prope esse, non propter se invicem, sed propter tertium, tunc 19. falsa. Conceditur nisi sicut exponitur ibi, ubi motus est forma instrumenti ; sed prima et secunda 17. salvantur, accipiendo operationem pro proprio effectu. Unde quod prima sic accipit propriam secundo agenti, falsum est. Unde ista opinio non distinguit inter instrumentum et causam secundam. Si autem operatio accipiatur proprie, prout denominat operantem, sic primum habet propriam et secundum propriam. Nota 9. Metaph. quaest, 1. potentialitas, potentia, potens, pri- s mum mere importat respectum: secundum est denominativum respectu ejus, sed abstractum respectu tertii, quod tertium denominat compositum, medium partem compositi, sicut principiato, principium, principians, causatio, causa, causans : sed non sunt ista propria nomina hic, sicut in potentia, quae tamen in illo sensu significant principium ; igitur eadem relatione denominatur immediate pars compositi, et primo mediante parte, et per partem compositum. Exemplum beatitudinitas, beatitudo quae denominat actionem, ut visionem vel di-lectionem, cujus essentiam non dicit, sicut . nec praedicando finem de ipsa, ultimum

denominativum est beatus. Tenes igitur, quod quo est primumprincipium, eteodem genere quo compositum principiat imo eadem relatione numero cum illa, quae dicitur de composito, cujus est quo ; igitur, etc. Contra : igitur per solam relationem A causat, quia per influentiam ipsius B, sive in virtute ejus, quod idem est. Per hoc patet 18. universalis : quia posse in virtute est posse, ut pars totalis causae et conjunctae alteri parti principaliori, quod non potest sine tali conjunctione. Respondeo : sicut arguitur contra 14. 20. et 13. 21. essentia materiae et formae non sufficiunt ad hoc, quod compositum sit unum, sed necesse est ipsa intelligi uniri; et tamen ipsa unio non est aliquid intra essentiam ipsius compositi, quia tunc non esset praecise compositum ex materia et forma. Et de essentia absoluti esset relatio, imo ultima forma ejus : sed tantum materia et forma sunt causae intrinsecae, nunquam tamen causant sine relatione unionis, sicut nec causant sine relatione causae, quae tamen non est de essentia compositi ; sic hic prior causa et posterior, nunquam causant sine ordine, nec tamen ille est formalis ratio causandi in altero, sed absolutum, non tamen sine tali relatione, nec dependet inferior a relatione, sed a superiori ad quam habet relationem.

Contra : igitur compositum est formaliter illud, quod est per relationem; igitur materia et forma sunt relativa 7. Mel. G. Respondeo : sit essentia materiae C, formae D, compositi E, dico quod est formaliter per D, sicut intelligitur 14. et 20. et integraliter ex C D, non tamen ine relatione, sicut efficienter lignum est calidum per calorem ignis, non tamen nisi sub relatione, quia et ignis primo fuit calidus;igitur nunc formaliter calefit per relationem,non sequitur. Elementa

vero aliqua perfectione absoluta egent, quae est de essentia compositi. Contra : separatis C D, manent ipsa, et non E ; igitur aliquid est in essentia praeter ipsa, ita videtur argui 7. Metaphysic. G. Item, unio G D prior est naturaliter unitate E ; ergo et entitate. Confirmatur : quia non causant nisi ut unitae, causa prior. Respondeo : separatis separabilibus naturaliter manentibus, ut ibi exemplificat, ipsa manent naturaliter, haec non, quia separatio haec est corruptio alterius extremi.

Ad secundum, unio prior, ut sine quo, non sit relatio causae, forte tamen accipiendo E, inquantum compositum, sic refertur ad C D inquantum componentia E, sed compositum est ens per accidens. Contra primum, de anima intellectiva. Item, naturaliter quid valetl ? quomodocumque enim hoc sunt, et illud non, haec non sunt tota essentia ejus, quia tunc idem simul esset et non esset. Item ista unio, aut mutatur sine mutatione extremorum, aut in illa separatione oportet ponere materiam, mutari, vel formam ; igitur aliquod absolutum prius quod non nunc. De ista materia quaere 8. Metaph. quaest, ultima.

ANNOTATIONES.

Sequitur illa particula : Omne agens agit aliquo, etc. ubi originalia varie habentur quantum ad ordinem propositionum, ut supra in illis universalibus contingebat, transmutavimus litteram melius, quo videbatur ad propositum, ut vides ; si alius ordo convenientior apparebit, eligat discretus lector. Ponitur enim primo loco ab aliquibus illa quam infra 13. quotavi, et sic de aliis. In hac parte regreditur ad agens seu causam efficientem, licet supra in generali pertractavit de ipsa sicut ibi notavi, et nimirum, quia maxime auctores loquuntur varie de agente. Secundum ergo sententias diversas diversimode de eo sentiri potest. Forte etiam ibi magis transcendenter, hic vero limitate vel in speciali, et Physice magis, ut patet in processu. Habito enim sermone de causis in generali, prosecutus est de omnibus in speciali, ut vides ordinate. Omnia tamen ad agens pertinentia, possent sub una particula locari. In hac etiam plures gg. ordinari possent secundum quod diversimode de agentibus, actionibus et modis agendi pertractat, quae omnia relinquo lectori. Maxime in his propositionibus loquitur assertive, et secundum propriam opinionem, et ubique in via ejus currunt.

Prima est famosa apud eum. Vide in 1. dist. 17. q. 1. et2.etvi2. dist. 1.q. 1. et dist. 8. q. 8. et alibi pluries, quam probat ex Philosopho notanter. Et instat contra conclusionem ex Commentatore 3. de Anima, commento 5. et inde, et alibi saepe, in fictione illa de intellectu, et non solvit, quia nihil videlicet non meretur aliud, nisi quod primum principium negantes, sententia Avicennae quod jam experitur in adeptione intellectus agentis cum possibili ad tormenta. Deinde 2. instat ex Magistro Sententiarum d. 17. qui posuit Spiritum sanctum esse charitatem nobis assistentem, qua diligamus Deum et non tenetur communiter, licet exponatur curiose ab isto ibidem. Tertia instantia est ex Thoma, ubi in littera allegatur, qui negat Deum posse videri per aliquam similitudinem creatam. Quaere in 3. dist. 2. q. 8. ubi impugnatur, et ejus motiva solvuntur.

Secunda est de quo agendi, et est clara et supra tacta, ubi consequenter tangit multiplex quo, ut supra etiam de agente habet et posset poni 3. propositio. In originalibus etiam antiquis habetur sub quadam resoluta forma ad modum arborum, sed ad longum ordinavi propter facilitatem impressionis omnia membra declarabis, ut nosti in isto plerumque.

Tertia est famosa apud Philosophos.

Quaere Aristotelem 1. de Generatione, text. comm. 54. et alibi saepe. Et maxime est. vera propositio apud ipsum, quando agens et patiens communicant in materia, et hoc est, quod addit Doctor in littera cum dicit : Falsum est per se, verum per accidens, quando repatitur, etc. hoc est, ratione materiae secundum Philosophum et Commentatorem, ubi supra. Deinde instat contra se : sed prima faciliter solvitur ex dictis Commentatoris ubi supra, si vero ponatur materia in caelo vel corpore luminoso, non tamen suscipit peregrinas impressiones, 1. Caeli, text. comm. 21. et 22. Vel forte secundum veritatem recurrendum est ad continuationem causae primae simpliciter in omnibus, et quoad esse, conservare et agere. Aliam instantiam de agente mobili, ex 2. Ethicor. cap. 1. et 2. et 3. de Anima, text. comm. 7. adducit, et faciliter solvitur, quia intellectus et voluntas sunt potentiae non organicae. Et refert fortificari, quoad virtutem et animam, et quoad corpus. Forte enim in eliciendo actus maxime exterius debilitatur totum, licet non anima, nisi inquantum dependet in agendo a potentiis organicis. Plura hic Physicae considerationis addantur. Movet postea unum dubium notabile de impedimentis potentiarum inter se. Et respondet notanter salis, sed replicat optime. Ad cujus solutionem pondera primo, hinc argumentum ad probandum identitatem realem potentiarum animae, secus in accidentibus ignis. Deinde tange diversitatem organorum, et ligamina membrorum animalis, et admirationem, et stuporem in animalibus, et imperium potentiae superioris in agendo, et plura alia, ut scis.

Quarta est de tribus ordinatis in efficiendo. Primum voluntas ;ecundum intellectus practicus ;ertium potentia executiva, et declarat optime, quomodo se habent inter se et respectu efficientis. Ubi ad finem ponitur quaedam quotatio communiter, tamen non habetur in omnibus originalibus, forte est ad primum Sententiarum, in materia de ideis : sed quaere in tabulis et supra in tractatu creditorum, et in tractatu de primo principio et infra hic conclusione 8. et alibi. Quaere in materia de praxi in Prolog. et 38. dist. 1. Bene valeret ibi 38. vel 39. ut applicaetur ad primum Sententiarum, sed reputo quod alio direxit, Pondera quomodo dirigens, nunc praecedit, nunc sequitur imperans.

Quinta est famosa de praestantia agentis respectu passi, quae est Augustini et Philosophi 3. de Anima, text. comm. 19. quam declarat et probat ex fundamentis Aristotelis, sed plene et resolute3. dist. 1. quaest. 7. solvendo argumenta primae opinionis. Tangit etiam idem in 2. dist. 3. q. 8. et dist. 9. ejusdem, et in 4. dist. 44. q. 2. Quaere alibi saepe, ut scis. Objicit consequenter ex Philosopho, et solvit singularissime, ubi littera salis clara est.

Sexta est de similitudine agentis ad passum ex Philosopho, ubi allegatur, et 2. de Anima, text. comm. 62. et 3. de Anima, text. comm. 37. et inde, et alibi saepe. Adducit probationem Philosophi, et instat notanter contra. Deinde declarat egregie ipsam, et quomodo ordinate dicta Aristotelis ibidem procedunt. Ubi adverte de duplici assimilatione, formali videlicet et virtuali, de qua etiam supra pertractavi, et duplici actione per motum videlicet, et mutationem, et terminis utriusque, et tange ibi de terminis motus et mutationis, ut habet in 2. dist. 1. quaest. 3. solvendo 3. principale, et dist. 2. ejusdem, q. 7. ad finem. et in 4. dist. 10. q. 1. et 2. et in Quodlib. quaest. 10. Addit etiam notanter de facto saltem, et naturaliter de possibili, quomodo susceptivum formarum ejusdem generis, naturalis seu Physici, est sub una vel alia earum semper, et infra in motu naturali, concomitantur se termini post, et termini concomitantes, non posito miraculo, secus in mutationibus, ut exemplificat tripliciter notanter. Ibidem etiam tangit triplicem contrarietatem conformiter dictis Philosophi 5. Physicorum. Attende optime ad id, quod dicit de anima hominis. Nam si ponatur forma corporeitatis alia ab intellectiva in homine, tunc inductio intellectivae non est mutatio ; si non, est, et est singulariter advertendum, et potest applicari aliqualiter contra Thomistas. Vide in 4. ubi supra, et distinct. 1. quaest. 1. et 43. distinct. ejusdem, quaest. 2. et 5. et in 3. distinctione 2. quaest. 3. et distinct. 7. ejusdem, quaest. 2. et in 2. distinct. 17. et nota quod illae quatuor conclusiones, quas recitat in littera, sunt ista 6. et praecedens tertia, et aliae duae in probatione istius ex Philosopho.

Septima de instrumento patet supra de agente, et ubi remisi ibidem, et de multiplici acceptione instrumenti. Illae quolaliones ibidem 24. etc. usque ad finem, non habentur communiter in originalibus, sed salis bene currunt. Cum dicit in fine, supra 11. adverte, quod est 11. principalis supra, ut litteram ordinavi, et satis recte per totum. Credo, quod affuit numen Scolicum ubique, sed communiter in omnibus originalibus, non ponitur ista hic.

Octava est valde notabilis de imperio voluntatis, ubi probabiliter posset poni principium particulae, nisi propter dependentiam et allegationes sequentes, quam declarat tripliciter, ex quibus infert triplicem gradum actus naturalis, sub imperio voluntatis, et totum clarum, sed maxime notandum.

Deinde ponit pulchra notanda per ordinem. Primum est, a quo dicitur actio naturalis. Quod tamen limita et declara, ut in 2. dist. 2. quaest. 10. et dist. 18, ejusdem, et in 4. dist. 43. quaest. 4. et alibi. saepe habet, et pondera quod dicit de libero per accidens.

Secundum notandum, quod aliqui conclusionem assignant, est de impedibilitale actionis naturalis talis, ubi tange plura de libertate voluntatis creatae et increata, ut scis.

Tertium notandum est, quod etiam aliqui conclusionem assignant, de comparatione actus liberi naturalis eliciti a voluncate, et imperati ab ipsa, et est merito notandum, quia singularissimum et in multis locis applicabile. Ubi duo dicta Augustini exponit et declarat, et inter se comparat, et originalia fuerunt ibi vitiata communiter, bene tamen ordinavimus cuncta. Quaere 3. dist. 1. q. 4. et in materia de lib. arbitr. in 2. et alibi saepe, ut 2. Physic. et 9. Metaph. De motu etiam gravium et levium, et projectorum et hujusmodi potes hic pertractare, et e contra.

Quartum notandum, quod similiter conclusio ponitur ab aliquibus, est impugnativum quodammodo praecedentium, sed patet quod non est simile de arte et voluntate, sicut nec de intellectu, apparenter tamen arguit. Ex praecedentibus tamen de gradibus illis, et tertio notabili patet ejus solutio. Illa quo Latio in fine varie habetur, nam aliqua originalia videntur quotare illam conclusionem 8. vel 7. supra : Actio naturalis, etc. sed satis bene applicatur ad illu I Augustini de Civitate 14. ut ordinavi. Ultimo arguit pro veritate notabilis 3. et illius dicti Augustini, satis efficaciter.

Nona conclusio procedit ex 9. Metaph. texi. com. 10. et 1. Caeli, text. 116. limita tamen ut supra in 9. Metaph. habet. Vide 1. dist. 1. quaest. 4. 8. et 10. dist. 1. et alibi saepe ad haec, ut supra plerumque notavi.

Decima videtur contraria 9. sed non est, si recte advertes. Ponderabis propter ly necessario additum in 10. quod non habetur in 9. et remittit se ad praecedentia, ubi varie originalia quotant, sed salis bene habes. In dies omnes istae quolaliones litteram intricantes depurabuntur, quia humana ingenia ad micrologiam incibantur, utinam potius veritatis subtilius cribrandae, quam aeris abundantius cumulandi zelo, considera. Declarat salis abundanter non repugnantiam hujus conclusionis ad praecedentem tacite. Illa objectio ad finem ex 9. Metaph. non habetur communiter in originalibus, ideo Extra nolavimus ipsam ; solvitur tamen faciliter ex dictis, quia tanium de necessitate secundum quid, et de facto procedit. Adde ad haec plura, ut expedit. Aliqua originalia habent ibi : contra hanc 12. ubi habes 10. forte propter alium ordinem conclusionum, ut prius notavi.

Undecima salis copiose supra in universalibus conclusionibus 12. et 13. pertractata est, ad quam se remisit ibi et ad alias hic circiter. Quaere in doctrina hujus, ut ibi notavi. Ubi adverte in commento de duplici necessitate, ut saepe habet iste, et maxime 39. distinct. 1. et 1. distinct. 2. ad propositum, et potest vocari necessitas concomitantiae, vel consequentiae indifferenter.

Duodecima est de applicatione agentis ad agendum : et est singularis et bene examinanda, de qua etiam supra fecit mentionem, saltem implicite. Movet dubium in commento de ista applicatione, de qua loquitur conclusio, et non solvit. Et ibi multa possent adduci. Vide 2. dist. 2. q. 10. et super 7. et 8. Physicorum, de motu gravium, etc. posset breviter dici, quod est in applicatione seu in conjunctione causarum, vel ordine sive dependentia, nam omnia diriguntur et applicantur a prima per cognitionem, et voluntarie causante et applicante. Sed hoc pateretur instantias in doctrina hujus. Quare dic altius, distinguendo de applicatione, et investigando utriusque causam, et totalem, et partialem.

Decimatertia est de actione et passione, ubi posset etiam principium particulae poni, et accipitur ex 3. Physicorum, et primo de Generatione, et Auctore sex Principiorum, quam egregie declarat, diindo instantiam ex communi modo dicendi. Examinabis cuncta ex Logicalibus, et Physicis et Metaphysicis considerationibus. Quod tangit de relatione actionis et passionis, ubi notanter dicit : Ideo intellectus accipit, etc. Pondera, ut habet 1. distinct. 2. quaest. 2. et alibi, ut ibi quolalur, et supra saepe tetigi. De distinctione harum vide in 5. Met. q. 6. et adde plura hic.

Decimaquarta est de illa famosa divisione potentiae in essentialem et accidentalem, quae valde singularis est et examinanda. Quaere 8. Physicorum text. com. 32. et 2. de Anima, text. comm. 2. et aliqualiter text. comm. 55. et 60. et 3. de Anima, text. com. 8. 5. et inde, quam probat et declarat mirabili solertia. Vide supra in 9. et 3. dist. 1. quaest. 7. et 2. dist. 2. quaest. 10. e 3. et 25. dist. ejusdem, et in quodlib. quaest. 15. et alibi saepe ad haec. Adde instantias ex considerationibus Physicis, ut scis. Pondera ibi duplicem circumstantiam necessariam ad agendum, et similiter duplex impedimentum.

Decimaquinta est de potentia plene activa, ubi nota ly plene quam egregie exponit. Ubi etiam attende cum dicit, non per se actuante, etc. In fine in aliquibus originalibus habetur, voluntas respectu intellectus, et sic posuimus. Quod applicabis, vel ut exemplum ultimi membri in declaratione conclusionis, vel tanquam objectionem contra activitatem voluntatis; et sic, considera quid juris, et an faciat pro opinione Thom istarum de praerogativa intellectus. Vide 4. dist. 49. quaest. 4. et alibi pluries. Vide Var. et sequaces hujus.

Decimasexta comparat agens principale ad secundarium, vel instrumentum. Et instantiam adducit, comparando voluntatem ad charitatem, praesupponendo voluntatem esse principale agens, in eliciendo actum. Et licet posset solvi distinguendo de agente secundario, vel instrumento, conjuncto videlicet, vel separato, altius tamen investigabis veritatem praesuppositi ex 17. distinct. 1. ubi habet, quod charitas est principale uno modo, licet voluntas sit tale alio modo, et potest ponderari, quia valde sapit. Quaere alia ad haec.

Decimaseptima est de motione vel determinatione instrumenti, vel causae secundae ad agendum, et est notabilis et supra sae.pe tacta. Ex qua infert corollarium duplex. Et objicit quantum ad instrumentum ex dictis supra 7. hujus particulae. Unde infert, quod illa est de numero conclusionum hujus partis, et etiam quod continuatio conclusionum bene ordinata est. Quantum vero ad causam secundam, recurrit ad universalem 24. quae tamen 25. est, ut supra ordinavi numerum, propter illam quam superaddidi, quae est Extra. Secundo directe objicit contra dicta et non solvit hic, quia consuetudo ejus est, ubi non tangunt argumenta, et ex aliis jam declaratis faciliter solvi possunt, non amplius de eis curat, et in hoc sollicitum reddit lectorem. Sed istae objectiones faciliter solvuntur ex dictis. Vide 1. quaest. 4. et 37. dist. 2. et supra de primo princ. et 5. et 2. Met. et 2. distinct. 1. et alibi saepe ad haec. Unde non valet, est immediatior efi feclui; ergo determinatior ad agendum. Ubi tamen potest distingui de immediatione entitativa, vel virtuali, et de determinatione multiplici, ut prius notavi. Plura hic adducat ingeniosus lector.

Decimaoctava, quam tamen in aliquibus originalibus corollarium praecedentis assignant aliqui, et praecedit objectiones praecedentes, et littera varie sequitur hic. Nam illa septima supra ponitur post istam ad finem commenti, ibi : tunc instrumentum non movet , etc. sed ordo iste placet, licet alius esset satis conveniens ; est de agente actione immanente, a quo negatur instrumentum, quam tamen singularissime limitat, distinguendo de instrumento conjuncto et separato, et agendi atque movendi. Ubi pondera ly formaliter. Paucis multa dixit et exemplificat clare. Quaere ubi supra notavi, ut 1. et 6. dist. 4. ad haec. Multa hic pro et contra, adducat diligens lector, quia capit instantias et plures pulchras subtilitates haec materia. Quaere antiquos, ut vis.

Decimanona est de praesentia et immediatione agentis ad passum primum, ubi pondera ly primo, et est multum notanda in considerationibus Physicis transmutationum et motuum, et hujusmodi. Quam declarat mirabili discursu. Ne tamen videatur repugnare fundamentis Aristotelis 7. Physicor. text. comm. 8. et inde, et alibi saepe, distinguit de praesentia locali ei virtuali, et de distantia locali suo modo, et qualiter impedit, et quando, et cujus actionem, loquendo de Deo, Angelo et corporali agente. Ubi introducit de omnipotentia Dei et ejus immensitate cum forsan, quoddam notabile dictum, ad quod determinate intelligendum, vide in 1. dist 37. et maxime in Reportatis. Consequenter ibi pertractat qualiter distantia requiritur in agente corporali, et cum quibus conditionibus, egregie. Deinde qualiter requiritur in Angeli actione, breviter et Scotice.

Ad quod copiosius considerandum, quaere in 2. dist. 9. ad longum, et 14. distinct. ejusdem, quaest. 3. 2. etiam dist. ejusdem, quaest. 5. Vide etiam in 4. dist. 45. et 49. et 50. quaest. 3. et in 3. distinct. 14. et super. 4. Physicorum.

Attende insuper ibidem ad illam quotationem, cum dicit: et hoc negat, ubi habes 19. et debet referri ad hanc eamdem. Alia originalia habent 20. et ita forte supputando alio modo ista, esset 20. Alia etiam habent 29. et posset referri ad illam infra hic quotatam 29. vel forte voluit intelligi supra, quaere curiose ibidem, sed salis bene jacet littera. Quaere specialiter ad propositum hujus conclusionis in 2. distinct. 2. quaest. 9. solvendo 2. principale ad finem. Quod ibi ultimo tangitur de locutione et illuminatione Angelorum, et actione per lineas rectas et per conversionem, vide in 2. distinct. 9. et 13. et in Perspectiva, ut volueris

Vigesima est de causa originante, quam dicit reduci ad efficiens. Unde elici potest, quod in hac particula, ut prius notavi, agit de efficiente. Ubi adverte, quod originans aliquando est alterius naturae ab originato, et communiter in omnibus ita est, praeterquam in divinis, et hoc vel alietate numerali, vel essentiali. Aliquando vero est ejusdem naturae in numero et consubstantiale, ut in divinis Vide 5.

distinct. 1. quaest. 2. Adde multa Physice et Theologice ad haec. Attende etiam caute, quo modo in divinis potest dici efficiens, juxta ea quae habet iste 3. dist. 1. q. 7. et 25. dist. 2. et supra 9. Metaph. q. penult. de relatione efficientis : sed dic, ut supra dixi, quod extensive accipit efficiens pro producente.

Vigesimaprima est de alio modo causandi, ubi aliqua originalia habent promptaria, alia instrumentalis, breviter vult quod omnia hujusmodi reducuntur ad efflciens. Exemplifica in artificialibus, et naturalibus, et politiis et hujusmodi ut nosti.

Vigesimasecunda est de alio speciali modo efficiendi, saltem extensive loquendo, qui est creare, quem modum ponunt Theologi, et negant communiter Philosophi. Ubi investigat optime quid sit terminus creationis, et a quo potest produci, scilicet quod a solo Deo. Ponitur in aliquibus originalibus ibi quaedam littera, quam non habes, nec refert, quia non est necessaria, quae sic incipit : Philosophus videns, etc. Vide copiose ad haec in 2. dist. 1. q. 2. et 4. et dist. 9. et 17. dist. ejusdem, pro opinionibus quas recitat, maxime cum dicit secundum unam opinionem, etc, et 1. q. 4. Vide etiam in 3. dist. 11 q. 1. optime, et in 1. dist. 17. Quaere supra in 7. q. de rationibus seminalibus, et 18. dist. 2. et alibi pluries. Vide antiquos Philosophos et Theologos. Attende quod illa littera, sive quod idem est, materiam transmutet ad formam, non ponitur communiter, nec necessaria est. Ibi etiam habes qualiter homo generat hominem, licet anima creetur quod bene notandum est, sed instantias considera, qualiter potius potest creatura attingere ad unionem formae, quam ad ejus productionem primam origine, sed hoc infra Doctor non omisit. Ibi etiam est via impugnandi positionem de inchoativis formarum. Ibi etiam notabiliter habetur, quod terminus creationis non est forma, ut forma, sed ut tale ens, ubi instantias diligenter exclude, ut etiam Doctor ipse in sequentibus tetigit. Multa alia ibi paucis tetigit Aquila per piope Solem. Breviter, vult quod transmutans materiam ad formam, inquantum tale, non creat formam, nec etiam non transmutans, si producendo formam, simul natura uniat eam: nec uniens ut tale, est creans; nec ideo non creat, quia aliquid formae praesupponit ; nec si totam producat materia privata concurrente, quia termini non sunt purum nihil reale et ens, sed privatio et forma. Relinquitur ergo cum creatura non possit aliter producere, quod solus Deus creat. Vide 1. q. 4. resolute et ubi supra, et tange instantias Philosophorum.

Consequenter contra dicta objicit tripliciter. Primo, quod sequeretur animam intellectivam non necessario creari, cum ad ipsam transmutetur corpus, et totum cujus est pars, generatur, et est efficax satis argumentum, ut patet. Secundum, et quartum argumenta ostendunt ex dictis posse inferri omnem formam creari, si illa est ratio, quod productio animae, quia prior natura productione compositi, ideo non est generatio, sed creatio. Tertium est notabile, ut tetigi prius, quare scilicet agens creatum unire potest formam a Deo immediate creatam, vel productione totius ipsam producere, et non per se, vel seorsum ipsam creare? Ad primum singularissime respondet, declarando, unde probatur animam intellectivam creari, et unde non, vide in 4. et alibi ubi supra. Illa littera sequens, ubi declarat solutionem et confirmat, potest bene intelligi, ut jacet, referendo ly ejus ad materiam ignis, vel ad tertiam entitatem, vel alio modo posset sic stire, quia aliquid est ejus, vel praefuit, excludendo videlicet opinionem de inchoatione formarum, vel loco ly generari, ad finem pone ly creari. Ad 2. et 4. respondet optime, ponendo differentiam inter productionem formae creatae et generatae, quoad prioritatem naturae respectu totius productionis, et est ubique notabilis, et sic Philosophus negaret animam creari, quia non prius, etc. ubi notanter redit ad prius dictum de forma ut forma, et de forma ut ens, quae sunt valde notanda.

Ad tertium solutio clara est : sed exemplum examinandum, si loquatur de forma alterius generis, utpote substantiae, sed exempla ponuntur famose : considera omnia diligenter et instantias exclude. Replicat dupliciter specialiter contra primam solutionem, et tertio contra solutionem quartae objectionis, et alias saepe dictum de termino primae actionis. Ad primum respondet valde eleganter. Quaere in simili quaest. 1. Prolog. et 3. dist. 1. q. 1. et 3. et 14. quaest. Quodl, et 3. distinct. 2. quaest. 7. et in 4. quaest. 1. et alibi saepe. Ad ?. et 3. salis patet, et clare, et notanter, ubi adverte in responsione 3. quod intendit Doctor breviter ponere differentiam inter esse per se, perseitate tertii modi compositi et esse formae, quia primum est verum de facto et possibili : secundum, et si de possibili, non tamen de facto, nisi tantum de intellectiva, quod multi negarent. Et quod ibi finaliter tangit de possibilitate et necessitate, examina et adde ut expedit. Ex bis enim resolvuntur multa, alias sub dubio omissa consuetudine Scotica.

Deinde prosequitur notanter de actione per totum, ubi etiam conclusiones notavimus ordinate. Vigesimatertia est tanquam quaestio, vel dubium, aut petitio, quae tangit duo membra, et est problema satis commune. Vide de potentiis animae 16. dist. 2. sed considera quid dicendum de Sole constringente et solvente, vide supra particula 17. conclusionibus 7. et 8. ad hoc expresse allegat Damascenum in 3. libro, et quotatio C, nunc omittitur, nunc alio et alio modo habetur. Quaere eum c. 3. et 14. sed expresse 15. facit sermonem pulchrum de actione.

Vigesimaquarta videtur repugnare 7. supra particula 17. sed considera bene qualiter hinc inde loquitur, et de qua forma, et de qua specie;ibi enim loquitur de agente illimitato, hic de forma, quae multum differunt. Exemplum de intelligere posset impugnari, si intendat omnes actiones intellectus esse ejusdem speciei. Nam dicere et intelligere, sunt alterius rationis, ut patet. Ideo aliqui, et probabiliter, volunt quod intellectus non habet aliquem unum actum adaequatum ejusdem rationis, nisi actus intellectus vocetur actus indifferens ad dicere et intelligere, sed forte loquitur extensive de intelligere, vel loquitur de actionibus absolutis proprie immanentibus. Plura hic adjungat diligens veritatis inquisitor.

Vigesimaquinta est valde singularis et notanda optime. Vide in 2. dist. 2. q. 4. ad finem solutionis, expresse ad propositum, et q. 9. ejusdem, dist. et super 5. Physic. et pondera duplicem terminum actionis, et qualiter exponit dictum famosum Aristotelis.

Vigesimasexta videtur repugnare 6. particulae 17. Ibi tamen satis correxit illam in commento, patet, quod hic accipit instrumentum extensive. Examina etiam bene illud exemplum, quod adducit de calore, ut prius notavi. Quid etiam requiritur ad specificam differentiam actionum, considera.

Vigesimaseptima comparat actionem et terminum ejus secundum assimilationem ad principium agendi. Exemplum de calefactione et calore comparatis ad principium calefiendi, sive sit calor, sive forma calefacientis. Infert corollarium contra Henricum. Vide 3. dist. 1. q. 1. 3. et 6. et 3. dist. 2. q. 8. et 9. et inde, et alibi saepe, considera ubique quomodo accipit actionem hic : de similitudine etiam, vel formali, vel virtuali, potest fieri vis, alia multa adde.

Vigesimaoctava varie habetur in originalibus, sed satis bene ordinavimus eam, ut hic habes. Vide quae faciunt ad propositum 3. dist, l. q. 7. et 45. dist. 4. et alibi plerumque. Non obstante enim quod plures species vel habitus, ponantur in intellectu vel voluntate, non tamen tot actus, vel actiones simul. Quaere 2. Topicorum, c. 25. ubi etiam pondera ly perfecto et ly sufficiens, et quomodo potentia deficit. et alia multa 17. hic. Videdist. 1. et in moralibus.

Vigesimanona videtur currere juxta dictum Philosophi 2. Topicorum, ubi supra, et 1. Caeli, text. com. 116. et 7. Physicorum, et 2. Caeli, et alibi plerumque de potentia habente actionem adaequatam, intensive et extensive, quam probat et instat, seu limitat, et impugnat limitationem, et consequenter glossat dupliciter, et impugnat utramque glossam. Deinde adducit duas alias evasiones falsiflcando propositionem, et utramque impugnat, et ita finaliter tenet veritatem ejus. Ubi lotum processum valde notabis, quia multa difficilia et ardua elici possunt. Vide 21. dist. 2. et 15. dist. 3. pro his, quae tangit de portione inferiori et superiori. Quaere etiam 3. dist. 1. pait. 2. et specialiter in Reportationes, et 2. et 5. quaest. Quodlibeti, et 13 et 14. dist. 3. et 49. et 50. dist. 4. et 14. et 15. quaest. Quodlibeti, ad haec. Tange etiam ibi, an alio actu videtur essentia, et alia in ipsa ab intellectu creato. Pondera instantiam de intellectu animae Christi.

Trigesima est de propositione, seu uniformitate formae et actionis, quae etiam notabilis altercationis est, contra quam instat pulchre. Primo vero brevibus eam probat, inferendo ex ejus opposito inconveniens. Quod tangit in prima instantia de minimo sensibili, quaere copiose in de Sensu, et Sensato, sed ad unguem in isto 2. dist. 2. quaest. 9. et cum dicit per te, ubi bene staret per se, considera an aliorum opinione, an ad seipsum loquatur. Potest solvi argumentum, recurrendo ad actionem objecti in se, et potentiae perceptibilitatem, et partialem activitatem si ponatur. Aliud quod tangit de motu, est examinandum bene. Vide 2. dist. 1. p. 2. de productis univoce et aiquivoce, et Aristotelem, et Commentatorem. Quaere ubi ibi quotantur, et similiter de charitate minima, ubi ponderandum, an magis et minus variant speciem actus beatifici et viatoris, et quae ibi concurrunt, et quid facit approximatio talis et talis objecti. Vide 17. dist. 1. et 49. dist. 4. Quaere in 3. in materia de spe et charitate plura ad haec. Forte vult omnino impugnare propositionem, sed videtur bene sustinenda ; quare breviter dicendum, quod est uniformitas rationis actionis, sicut et formae ubique, inquantum entitas actionis habet attendi praecise in ordine ad formam, licet possit variari propter variationem concurrentium cum forma, quae et quot sint, considera. In aliquibus originalibus additur quaedam remissio adducta supra ad finem hujus, sic : Item 6. 133. improbatur. Ubi nola, quod aliquando quotat omnes conclusiones a principio, aliquando particulas principales et certas earum, recurrit etiam ad alias dicta. Quaere tabulas Physicorum, et quaestiones ibidem plura addendo.

Trigesimaprima, et ultima est famosa apud Philosophos et Theologos de via communi, saltem de actione, videlicet ejusdem in seipsum. Ubi adverte, ut prius notavi saepius, quod nedum famosas in via sua veras, sed in via communi, hic inservit et coloravit, et impugnavit aliquando et aliquando problematice dimisit, ut videantur motiva utriusque viae, tu vero perpendiculum stabili digito oppone, et moderabere omnia recte. Quaere supra lib. 9. quaest, penult, et ubi ibi quotavi copiose pro veritate hujus. In praecedentibus etiam saepe idem tetigi. Arguit pro veritate conclusionis inferendo tria inconvenientia ex opposito ejus quae consequenter solvit, duo prima sub una solutione, tertium vero seorsum infra cum dicit: Ad tertium, non quilibet, etc.

Primum inconveniens est, quod idem opponeretur sibi ipsi. Secundum, quod idem esset in potentia et in actu respectu ejusdem. Tertium, quod eadem ratione quodlibet ageret in se, quod est contra experientiam : vel si non, ergo nec aliquid, aut redde rationem diversitatis. Solutiones clarae sunt ex supra dictis. Replicat singularissime contra solutiones,

et nullibi alius ; Solve tamen omnia ut nosti, prius bene ponderando. Unde inferre potes id, quod jam notavi, quod hic videlicet fundamenta, pro et contra stabilivit, et postmodum ut apis argumento-.sa subtiliora et saniora elegit. Ad primum dic breviter, quod refert loqui de oppositione actus virtualiter continentis, et virtualiter contenti ad carentiam seu potentiam formalem passi et formalem actum quem concomitatur, si inest.

Ad secundum, negatur consequentia, licet aliquando sit minor convenientia, non tamen major repugnantia. Et quod addit, quod continet formalem perfectius, hoc forte posset negari in continente finito. Vel hoc concesso, dicendum ulterius quod nedum virtualiter, sed eminenter Deus omnia continet, qui est alius modus continendi. Vel breviter dico, quod non eo quod virtualiter continet, non est in potentia formali, sed propter aliam causam, quia videlicet summe simplex, sicut Sol respectu caloris, non quia continet, non formaliter recipit, sed quia non receptivus peregrinarum impressionum, 2. Caeli, text. 21. et inde.

Ad tertium posset concedi, qu.d infertur loquendo de motu ad Ubi, de aliis vero non sequitur, nisi forma inclinetur naturaliter ad illas, et non dependeat ab aliis in agendo. Vide 1. Phys eorum, texit com. 80. Vocat illud argumentum Achillem alibi ironice, ut scis. Quod finaliter dicit, quomodo probabitur, etc. quaere responsionem Aristotelis 8. Physicorum, text. comm. 26. 4. etiam, et 5. Metaphysicae, quaerere omnium causas, etc. Plura hic ingeniosus moderator addat, et garrulantium proterviam suffocabit. Numerum vero praedictarum conclusionum, si placuerit alio modo supputare, ordinabit, sed salis recte ordinantur, licet in dies spero si quid deest, supplere.

Deinde sequitur illa littera, super qua additionem posuimus, et satis recte, quae in omnibus originalibus ponebatur supra immediate ante propositiones creditas,

scilicet ante 14. particulam eo modo, quo divisae sunt, quia vero tanguntur dicta in praecedentibus, ut vides in illa littera, convenientius visum est, quod sequeretur ea quae recitat et quae supra dicta appellat, quam praecederet. Aut ergo vitio scriptorum, aut Doctoris originalis transmutatione, aut in marginibus ejus additione hujus litterae, aut oppositione quoquo modo, ibi communiter habetur : hic nihilominus legatur, si placuerit lectori. Mulla notanda continet, fere tamen supra omnia tacta sunt. Pulcherrime ibi se resolvit de ordine causarum requisito in causando, et de unione tam extrinsecarum quam inlrinsecarum. Littera satis correcta est per totum, sed bone Jesu cum quanto labore, et mentis angustia, et cerebri infestatione, et maxime circa quotationes quas tangit? Divinatus sum etiam nescio quo spiritu illud dictum Linconiensis quod tangit, ubi omnes libri corrupti fuerunt, et ita in pluribus aliis. Tantum haesitavi in quolatione illius 16. quam tangit saepe, sed lector investiget cuncta alte. Remissiones ad quaest. 8. et 9. Metaph. ibi, non te moveant, ut supra notavi, cuncta bene declarando. Ponitur ante illam particulam: Perfectum est, etc. in aliquibus originalibus quaedam littera longa quam omisimus, quia non communiter habetur, nec necessaria hic, quae sic incipit : Dicitur quod finis, etc.