THEOREMATA SUBTILISSIMA

 THEOREMA PRIMUM.

 Quoniam passio praesupponit agens, et omnis actio circa aliquid est, illud circa quod est intellectio, alterum est.

 THEOREMA II.

 Hoc Theorema patet evidenter ex primo, ut ait Doctor, quia si intelligibile primum est prius intellectione, non potest per eam accipere esse. Secundar

 THEOREMA III.

 Assertionem hujus Theorematis fuse tradit 1. dist. 3. quaest. 2. num. 21. ubi tribus rationibus probat ultimam speciem esse primum cognitum : idem pro

 Aliter potest poni, propter defectum luminis intellectus agentis. Natura, quae cognoscibilior est, potest in ipso agere, et intellectum possibilem imm

 THEOREMA IV.

 Quod ex secunda et tertia flet manifestum si enim nullum universale dictum in quid de singulari extra, causatur per intellectionem ut ex illis sequi

 THEOREMA V.

 Ratio hujus Theorematis a posteriori, quia nihil cognoscitur perfecte et distincte, nisi cognitis omnibus ejus praedicatis in quid etsi haec essent

 THEOREMA VI.

 SCHOLIUM L

 THEOREMA VII.

 Postquam arguit qualitatem esse nobiliorem quantitate, ex quatuor mediis, scilicet communitatis, actualitatis, perfectionis simpliciter, et generation

 THEOREMA VIII.

 Hoc Theorema est determino actus intelligendi, qui quatuor nominibus explicari solet, nempe objecto, intelligibili, intellecto, intentione. Circa huju

 THEOREMA IX.

 Ex dictis in Theoremate praecedenti, infert dari statum in conceptibus, ita ut aliquis sit primus. In secunda conclusione hujus, tenet nullum conceptu

 6. Conceptum dico objectum actu intellectum, prout scilicet est in intellectu, non ut forma, sed ut actu cognitum. Hic autem esse in, non est nisi hab

 THEOREMA X.

 1. Primo concipi dicitur, quod intellectui adaequatur.

 THEOREMA XI.

 In undecimo Theoremata una tantum est assertio, seu communis animi conceptio, de ratione per se unius, pro quo nota ex Theorem. 8. quod simplex concep

 THEOREMA XII.

 THEOREMA XIII.

 1. Conceptuum resolutio statum habet.

 8. Tantum est unus conceptus quiddilalivus communissimus.

 THEOREMA XIV.

 Mirabitur quis, quod Doctor dicat quatuor primis propositionibus hujus Theorematis probari non posse, Deum esse vivum, intelligentem, volentem, vel ul

 Circa propositionem octavam Doctor 1. d. 2. q. 7. ad q. 6. n. 3. adducit quatuor rationes .adeo fortes, ad probandam duplicem productionem ad intra, u

 Quod tangit decima quinta, tradit fuse 1. d. 26. g. Tertia opinio, n. 23. ubi sustinet ut probabile, personas constitui per absoluta, et a n. 31. solv

 Propositionem decimam octavam tractat 4. dist. 43. q. 2. num. 10. ubi tenet animae immortalitatem non demonstrari, de quo fuse egi in supplemento de A

 25. Non potest probari, Deum oportere pati propter peccatum hominis remittendum.

 30. Non potest probari, necessariam esse institutionem aliquorum Sacramentorum in Ecclesia.

 THEOREMA XV.

 Prima petitio hujus Theorematis probata est tract. de primo principio c. 3. concl. 2. et 15. et 1. d. 2. q. 2. art. 1. a n. 11. secundum tres particul

 THEOREMA XVI

 In hoc Theoremate videtur Doctor, dum haec scriberet, ejus fuisse sententiae, quod istae propositiones non essent demonstrabiles, ut sentiunt Doctores

 9. Non potest probari quod Deus aliquid possit extra istum ordinem causarum.

 De decimaquarta, decimaquinta et decimasexta quae tangunt Dei simplicitatem, vide 1. dist. 8. q. 1. 3. et 5. et de primo princ. cap. i. conclus. 1. et

 THEOREMA XVII.

 Conclusione secunda quod ait, instrumentum non habere propriam actionem, alioquin esset causa principalis, docet 4. d. 1. q. 1. n. 9. et q. 5. n. 14.

 De conclusione decima vide Doctorem locis citatis. Pro conelus. 9. concl. 11. quod ait eumdem effectum fieri a diversis causis ordinatis, bene tractat

 THEOREMA XVIII.

 Vide de variis finis acceptionibus, et quomodo est prima causarum, et qualiter causat 5. Met. q. 1. et locis ibi Schol. 1. citatis per finem intra,

 THEOREMA XIX.

 1. Causa est per quam aliud, ut causatum est.

 Decimatertia conclusione patenter ostendit, nullam causam simpliciter necessario causare, de quo agit 1. dist. 8. q. 5. In commento decimaequartae fat

 THEOREMA XX.

 Sequuntur sexdecim axiomata seu propositiones famosae, de materia, ex ?-Mlosopho omnes : quarum exactam expositionem videre potes apud ipsum Doctorem,

 Circa conclusionem secundam praecedentis Theorematis, ponitur sequens littera, quam Mauritius notavit additionem, infert ad illam conclusionem, causam

 THEOREMA XXI.

 1. Forma est essentia simplex, perfectior pars compositi, et propria sibi.

 Circa duodecimam, de eo quod quid est, vide Doctorem 7. Metaph. quaest. 7. et 2. dist. quaest. O. ad 3. et quomodo formae sunt sicut numeri, vide eum

 18 In omni genere est unum primum.

 THEOREMA XXII.

 1. Omne agens agit aliquo, quod est forma ejus.

 SCHOLIUM II

 Explicat conclus. 19. quomodo actio est causa passionis, de diversis actionis acceptionibus, vide eum de Anima, quaest. 7. ubi in commentario plura de

 Vigesimasecunda conclusio explicat bene quid sit creatio, et quomodo differat a generatione, et quod for.na est per se terminus ejus, non compositum.

 34. Nihil agit in se.

 THEOREMA XXIII.

 Affert pulcherrimas regulas de ratione perfecti, partim ex se, partim ex Philosopho, cujus loca citat. Vide eum Quodlib. 5. art. 1. ubi declarat descr

 Scholia hactenus elaborata, magno certo labore et cerebri vexatione, textui in multis satis intricata inserere sategi. Nec paenitet susceptae molestia

Scholium.

Sex istae propositiones ad quartum librum spectantes, ostendunt de Sacramentorum institutione, nihil latione naturali constare posse. De Bapti mo vide eum 4. d. 1. et usque ad distinctionem sextam, de Confirmatione dist. 7. de Unctione dist 23. de Paenitentia dist. 17. de qua etiam agit a dist. 14. u que ad 22. de Eucharistia a dist. 8. usque ad 13. de Ordine dist. 24. De Matrimonio dist. 26. et usque ad 44.

30. Non potest probari, necessariam esse institutionem aliquorum Sacramentorum in Ecclesia.

Quia solus Deus per se potest, et plus dedit Beatae Virgini sine istis, quam alicui Sancto cum istis.

31. Non potest probari necessitas Baptismi.

Tunc ex praemissa, tum ex vigesima prima. Nec Confirmationis, tum ex praemissa, tum multi Martyres non confirmati. Non Extremae Unctionis, tum ex praemissa, tum Martyres non uncti sunt.

32. Non potest probari necessitas Confessionis homini faciendae.

Tum ex praemissa ; tum, quia in lege veteri non fuit, in novo accipitur ex dicto Jacobi cap. 5. ubi sequitur, Orate pro invicem, etc. De secundo non est Sacramentum necessarium institutum ad salutem.

33. Non potest probari Corpus Christi verum esse in A Itari.

Idem apparet ante consecrationem et post, boni vel mali Sacerdotis nihil agentis; igitur nec animam, nec quantitatem. Potest enim sententia Christi salvari de corpore et substantia tantum, unde igitur nec totam personam Christi secundum Deitatem, et corpus.

3i. Non potest probari necessitas Ordinis.

Tunc ex quatuor praemissis: tum, non propter dispensationem Sacramentorum non magis aliorum quam Baptismi, qui est maxime necessarius.

35. Non potest probari necessitas Conjugii.

Si fornicatio non est peccatum modo, nec quod sit Sacramentum non magis quam corruptio corporalis, sicut illud ad speciem, sic hoc ad individuum.

ANNOTATIONES.

Sequitur illa particula : Non potest probari Deum, etc. quam tractatum propositionum creditarum placuit appellari, ut in tractatu de primo principio eam nominat Doctor. An autem seorsum debeant istae propositiones poni, an certe ut communiter cum aliis, ut notavimus, ponuntur, dubium est. Non videntur enim dependentiam ex praecedentibus habere. De ordine etiam earum ad sequentes creditas, ibi : Non potest probari ordinem essentialem, etc. posset dubitari, quia possent recte poni post illas, communiter tamen habentur ut eas habes, et quidquid dicatur de dependentia earum ad alias et ordine in seipsis, saltem sunt valde notabiles, et fidei Catholicae necessitatem ad salutem viatoris manifestativae, et ordinate procedit in eis inchoando a perfectionibus intrinsecis in divinis, ad extrinseca procedendo, eo modo quo Magister in Sententiis processit, ita quod materia quatuor librorum Sententiarum hic compendiose habetur. Ubi adverte, quod loquitur Doctor hic, ut infra se declarat de ratione mere naturali, naturaliter acquisita pro statu viae post lapsum, maxime non praesupponendo fidem, et de probatione simpliciter necessaria et demonstrativa. Non obstat his ea quae habet in tractatu de primo principio, quia illa disputatio totalis praesupponit fidem, vel saltem non procedit a priori et ex simpliciter necessariis.

Loquitur etiam de potentia creaturae et de facto, via attingente naturalis, non autem simpliciter de repugnantia capacitatis passivae, aliter contradiceret sibiipsi in quodlibeto quaest. 7. et in Sententiis plerumque.

Qui etiam vellet dicere, quod hic loquitur famose, sequendo antiquos Theologos, posset dicere quod alibi provectior aliter sentiebat, sed primus modus dicendi satis probabilis videtur, et verus ut aestimo. Qui sic, vel sic dicere voluerit, dicat consequenter, et si placuerit seorsum hic ordinare alio modo particulas tractatus, ordinabis, ut supra notavi, et infra magis tangam. Nec his propositionibus debet paganus, vel Philosophus gloriari, imo potius confundi, quia processus Philosophorum plures harum probare conantium non habito lumine fidei, evacuantur ; quia inter falsa quae locuti sunt, verum videre etsi potuerunt, noluerunt tamen, quare dum sapientes videri voluerunt, stulti facti sunt. Nec fidem Catholicam denigrare possunt, eo quod plura credimus, quae probare non possumus, quia si ea nos ignorare diceremus, quae testimonio didicimus aliorum, quid ipsi Philosophi scirent? Vix enim, vel numquam in Aristotele invenies, qui tamen lumen aliorum fuit, unam demonstrationem potissimam propter quid pro aliqua veritate naturaliter cognoscibili ostendenda ; testimoniis enim antiquorum plerumque dicta confirmat, qui tamen fallere et falli potuerunt. Nos autem si decepti sumus, ipsa per essentiam veritas, quae nec fallere, nec falli potest, nos decepit. Videatur tamen disputatio hujusmodi primo Reportalionum q. 1. et sequentibus prol. et in 3. dist. 23. et 24. et in Quodlib. q. 14. et 1. q. prolog. Anglici. et in 4 dist. 49. ad propositum explicandum dist. etiam 43. 4. ad idem habet plura, ut infra in locis suis applicabo. Vide expresse mentem ejus dist. 42., prim. exponendo Richardum ad proposilum de gradibus cognitionis Dei, et cognoscentium etiam viatorum : quaere ibidem. Has ergo propositiones creditas, licet satis clarae sint, brevibus tangam singillatim. Attende etiam quod multum refert possibilitatem creditorum, et factum ostendere ratione naturali. Primum facit iste plerumque, sed secundum non potest, ut hic loquitur. Vide discurrendo in suis disputationibus Theologicis, ubique. Loca autem Scripturarum, in quibus hae propositiones habentur, adducat lector quae hic omitto, coactus temporis angustia, et ne curiosis Scholasticis sacra verba nauseam generent, quod abhorreo dicere, et magis ita esse.

Prima propositio est de vita Dei, superius enim et ab intimis inchoavit, ut I. q. Quodlib. art. I.p. 2. habet. Augustinus tamen et alii antiqui, et Theologi alii conati sunt hoc ostendere, vide Alex. de Ales ut nosti, et S. Thom. I. part. q. 18. art. 3. et alios super Sententias. Philosophus etiam 12. Metaphys. text. c. 39. et inde, et 1. Cael. text. c. 22. et 100. et 2. Cael. text. c. 17. et alibi saepe conatur ostendere Deum vivere, et ex dictis ejus 2. de Generatione animalium idem potest inferri ; sed haec non infringunt veritatem Scoticam, quia Theologi ex creditis, et Philosophus ex probabilibus procedunt. Probat autem conclusionem tribus rationibus satis efficaciter, quia videlicet nec ex ordine aliorum ad Deum, nec ex divisione adaequata entis, attribuendo Deo perfectius dividens, nec ex perfectione maxima ipsius vitae hoc probari potest. Examinabis autem probationes, et instantias excludes ut nosti. In tertia probatione cum dicit, quod habet nobiliorem perfectionem vita, et exemplificat de Sole, posset dubitari, quae est illa perfectio, et maxime si ponitur vita de ratione formali essentiae, ut ubi supra in Quodlibeta tangit. Pro nunc breviter dico, quod illa perfectio potest dici necessitas essendi, vel infinitas intensiva, et similiter de Sole dicatur suo modo. Nec Doctor nisi ex creditis potest ostendere vitam esse essentiale ad intra, vel ex sensibilibus, vel probabilibus procedendo, et sanctorum Patrum fundamentis, ut patet ibidem. Quod autem dicit hanc non esse differentiam entis, etc. potest moderari sic, eo scilicet modo, quo Philosophi dividunt ens communiter, ut patet in coordinatione Porphyriana. Quaere Philosophum 2. de Anima, et qualiter probat res sensibiles vivere, et ex consequenti ad propositum comparabis.

Secunda propositio est de intellectualitate, et perfectionibus intellectualibus Dei: et ordinate valde procedit in his propositionibus, quia semper posterior ex prioribus dependet, nihil enim non vivum, intellectuale. Si ergo non potest probari vita Dei, quomodo sapientia, vel intellectualitas probabitur? Hoc tamen Theologi conantur ostendere, et a priori et a posteriori. Vide hunc 2. dist. prim. q. I. et in Tract. de primo principio, et 35. dist. prim. maxime in Reportationibus, et alios Theologos. Philosophus etiam 12. Metaph. text. com. 51. et 3. de Anima, text. com. 15. idem ostendit, sed die ut prius. Licet enim hae propositiones in se, et quoad intellectum proportionatum, sint demonstrabiles, nisi dentur aliquae earum immediatae, non tamen ab intellectu viatoris, et forte universalius a nullo intellectu creato : non tamen repugnat statui viae hujus notitia formaliter, sed tantum attingenter, vel clare, vel intuitive ; vel forte verius, non magis quam comprehendentibus, nisi tantum de potentia ordinata, et de lege communi. Breviter, ad nullam perfectionem intrinsecam Deo, potest aliqua creatura attingere ex puris naturalibus, etiam pro quocumque statu, nec cognitione incomplexa, nec complexa: distincta dico, et perfecta et maxime a priori, propria et immediata. Dantur tamen gradus et congruentiae, eo quod Hierarchiae variae in universo, et in domo Dei mansiones multae sunt. In habentibus namque Symbolum facilior transitus. Angelicus ergo intellectus, et humanus beatus ad haec facilius elevatur, quam viatoris ; totum tamen objective voluntarium, an autem subjective, effective, considera. Remittit probationem conclusionis ad praecedentia, et infert corollarium notabile, de cujus materia habes 35. 39. 40. et 41. dist. prim. Quaere in Arist. 1. Perihermenias, et alibi.

Tertia propositio est de voluntate et volitione Dei, cujus etiam probationes remittit ad praecedentia. Et infert corollaria, quaere tamen Philosophum ubi supra, et 1. Ethicor. cap. 13. et 1. Metaph. in prooemio, et 12. Metaph, ad finem, et specialiter istum 45. dist. prim. et maxime in Reportationibus, et 2. dist. prim. q. 1. et in Tract. de primo principio. De his autem quae tangit in corollariis, quaere 32. dist. 3. et dist. 46. 47. et 48. 4. hinc inde omnia bene conformando, et salvando.

Quarta propositio est de operationibus immanentibus Dei, quae etiam dependet ex praecedentibus, et infert corollarium singulare de beatitudine Dei. Quaere Philosophum ubi supra, et 10. Ethicor. c. 10. et hunc 2. dist. prim. quaest. 1. et 49. dist. 4. et 1. quaest. Quodlib. et alibi saepe.

Quinta conclusio est de cognitione, et volitione Dei respectu aliorum a se, quam breviter et obscure probat, et probatio consistit in hoc, quia actus accipit perfectionem ab objecto, et prioritatem. Perfectionem, quia est causa ejus partialis saltem, vel saltem terminatur ad ipsum, et non potest esse nisi sit ejus, quare dependet ab eo dependentia extrinseca. Prioritatem etiam, quia objectum prius, si est causa, vel si terminus, idem sequitur: si igitur Deus aliquid aliud a se intelligeret, vel vellet, tunc vilesceret intellectus et intelligere ejus, et similiter de velle, quia et perfectionem, et prioritatem aliunde haberet quam a se, et sic procedunt argumenta Philosophi, et Commentatoris. 12. Metaph. text. com. 51.

Posset alio modo formari ratio Doctoris sic : ad perfectionem et prioritatem actus intelligendi, et volendi Dei, sufficit prioritas et perfectio objecti, scilicet primarii, cujusmodi est essentia sua; frustra igitur poneretur alicujus alterius tanquam objecti. Elige ut vis, sed primum magis sapit. Infert consequenter corollarium illativum, et confirmativum corollarium. Ubi attende, quod ex quolalionibus istis cum dicit 21. et 22. patet quod hae propositiones creditae deberent sequi alias sequentes infra, ibi : Non potest probari ordinem essentialem, etc. post omnes illas 19. quia hae 21. et 22. quas allegat hic, sunt secunda et terlia praecedentes hic, ut notavimus, nisi forte enumeret omnes conclusiones a principio, omittendo multa, ut ibi notavi ; sed primum probabilius, ut in sequentibus magis patebit. Unde sequitur, et illud, vel (ut alii communiter habent) et primum corollarium commune, quod infra habetur post 19. illarum creditarum, et posset loco commune, poni 19. sed commune recte dicitur, ut patet. Philosophi multa scripserunt, etc. vel (ut alii habent) dixerunt de Deo, etc. Aestimo quod Doctor intercalariter has res scripsit, et originalia remanserunt non ordinata, ut in operibus maxime notabilibus antiquorum solebat accidere ; sicut Augustinus in lib. Retractationum, de nonnullis suis scriptis refert, quod antequam compleverat, et ut intendebat ordinaverat, e manibus capiebantur, quare lector attendat diligenter ad singula. Ut communiter autem invenimus originalia, ita ordinavimus ista ; alii aliter ordinare poterunt in dies, principium enim plusquam rei medietas, Aristotelis sententia, reputatur I. Ethicor. Si autem volueris tenere ordinem quem habes, ut infra etiam habetur in aliis remissionibus, quod sit bonus, poteris litteram corrigere loco 21. ponendo 2. et loco 22. ponendo 3. vel recurre ad alia loca, et supputationes ; haec enim varietas quotalionum generat hic maximam perplexitatem, ut praedixi. Attende etiam cum dicit: Concessis 4. conclusionibus proximis, licet non probatis, etc. quod notanter dicit, non probatis, quia probationes illae possent evadi, el etiam si universaliter intelligantur, ut prius ponderavi, et non solum respectu intellectus viatoris seu creati, sunt falsae, et falsum non potest probari 1. Posterior. Ex illis etiam verbis posset inferri, quod loquitur in hoc processu famose, Philosophorum et Theologorum aliorum fundamentis innitendo, sicut supra nolavi, alibi vero oppositum ostendit, ubi has veritates pertractat. Sed breviter, quidquid sit de hoc, intendit Doctor quod nec una pars, nec alia, ratione necessaria naturali in his propositionibus potest ostendi.

Ulterius sciendum, quod illa probatio Commentatoris et Aristotelis faciliter evaditur, quia procedit de objecto primario motivo, et terminativo intellectus divini, cujusmodi est essentia sua. Quaere ubi supra 2. dist. 1. q. 1. et 35. dist. ejusdem, et ubi prius in 3. et alibi saepe in doctrina hujus et aliorum Theologorum, ad haec. Persuadebis etiam ex multis locis in Aristotele, Deum alia a se intelligere et velle, quaere 1. de Anima, text. com. 80. et 3. Metaph. text. com. 15. De cognitione litis, quaere etiam ubi supra 1. et 10. Ethic. et 12. Metaphysicae, et alibi saepe. Salvetur ergo Aristoteles ut supra, et omittatur Averroes ex intentione mentitus.

Nec valet illa fatua fuga de cognitione universalium, et in universali, etc. quia licet essentia Dei sit universalis in repraesentando, non tamen in praedicando, nec in universali; sed distincte in particulari, et intuitive omnia repraesentat, et principalius singularia, et necessario omnia incomplexa saltem. Vide in materia de ideis dist. 36. prim. ni Reponatis. Vide etiam in Prolog. quaest. 3. et ubi supra, et alia plura hic tange, quia satis copiosa materia inter Theologos et Philosophos. Pro universali etiam fundamento in his omnibus, vide 2. dist. 1. in Reponatis, quaest, de infinitate Dei ,ad finem, ea quae dicit et 7. quaest. Quodlibeti.

Sexta est de productione ad intra in divinis, de qua fit sermo copiose 2. dist. 1. et 4. et sequentibus: quam probat ex fundamentis communibus de actionibus, vel operationibus imman entibus. Quaere 9. Metaph.I. et 10. Ethicorum, et alibi saepe. Posset autem simpliciter teneri veritas hujus, quod scilicet per actum intelligendi, vel volendi, nulla fit productio, nisi eo modo quo sensus necessario ad aliud posset dici fieri per illud, extensive tamen audiatur hic fieri. Quaere ubi supra istum, et in Quodlibeta, q. 1. 2. et 14. et 1. q. 1. dist. 2. lib. Actu enim productivo, qui non est actus intelligendi, vel volendi, sed bene actus intellectus, fit productio ad intra. Loquitur autem Doctor hic communiter et forte famose, sicut Henricus de Gandavo et multi antiquorum, vel extendit actum intelligendi et volendi ad omnem actum harum potentiarum. Infert corollarium notabile de ordine productionis extrinsecae ad intrinsecam, quod optime discutit in 2. ubi supra, et in Quodlib. quaest. 8. et 14. Quaere alios Theologos, et maxime Varr. et Hugon. de Castro novo et alios sequaces hujus. S. Thom. etiam I. part. Summae, q.45. art. 6. et Henric. Quodl. 6. q. 2. Vide 10. dist. 1. aliqua ad materiam hujus conclusionis.

Septima est de aequalitate producentis et producti in natura, quae incipit ibi: Si producat, etc. quam probat a simili, sed similitudo claudicat, ut scis. Probat tamen defectum ejus forte non faciliter quis, posset, nisi ex aliquibus creditis praesupposilis. Quaere ubi supra in primo, et dist. 19. ejusdem, eti31. et quaest. 6. Quodlibeti, de hac quiditate : pondera bene cum dicit in corollario ex parte sui, etc. ut declarat optime ubi supra in 2. et Quodl. Ponitur ibi ad finem corollarii, quotatio quaedam in aliquibus originalibus, remittendo se ad alia loca, sive ad alios antiquos quam omisimus, quia non communis, nec bene intelligibilis. Haec etiam quam notavimus 7. non habetur communiter notata, ut conclusio hic, sed videtur pars illius 6. conclusionis, seu corollarii ejus, aut certe incidentaliter adducta, ut patet ex commento sequenti, ubi dicit ex proxima,

quod debet referri ad 6; omitte ergo notare hanc, ut conclusionem si volueris, et ubi ponitur8. pone 7. et sic consequenter procedendo supputabis, Philosophorum motiva hic ponderabis.

Octava, vel septima est de productione personarum in divinis, et patet ex praecedentibus. Quaere 2. dist. 1. et ubi prius copiose ad hoc, cujus probationem ad praecedentem remittit. Possibilitatem tamen hujus ostendit satis notanter in primo, semper tamen aliqua credita praesupponendo. Quaere Occham, et sequaces ubique hic. Vide optime in 3. dist. 24. fundamenta quae faciunt salis ad haec, et in Prol. Reportationum et I. q. Prolog. Anglici, et Hebraeorum fundamenta.

Nona est de communicatione essentiae divinae, quae est satis notabilis et efficaciter eam ostendit ex dictis. Quaere ubi supra et alibi saepe in doctrina hujus, et maxime 1. 3. et 10. q. Quodlib. De hac communicabilitate, vide 5. et 26. dist. 1. aliqua ad propositum plura addendo, ut scis. Cavillationes Philosophorum in hoc faciliter evadunlur, maxime ex creditis.

Decima est de circumincessione personarum, de qua habet 19. dist. 1. q. 2. sin-- gularissime, cujus rationem brevibus in commento tetigit. Vide alios Theologos ibidem et alibi, ut nosti : hoc enim est creditum speciale, et ex creditis dependens. Undecima est de modis communicandi essentiam. Vide in 1.dist. 2. p. 2. copiose, et in Quodl. q. 2. et dist. 10. et seqq. usque ad 14. primi, quam tripliciter probat, sed faciliter omnia evaduntur, ut patet ibidem. , In 2. probatione tangit motivum de potentia executiva in divinis, quae si poneretur, tantum ad extra operaretur;dadmenlem hujus non videtur ponenda, ut in materia de praxi habet, et 37. d. 2. lib. quidquid dicat Franc. de Mayr. 43. dist. 1. Confl. q. 5. et alii plures, qui eam ponunt. Motivum vero primum ex Commentatore 8. Phys. pertractatur copiose in primo ubi sup. et similiter tertium;sufficiebat Doctori ad ostendendum propositum, quod reperiuntur instantiae naturaliter loquentium et satis probabiles ex naturalibus ad oppositum harum propositionum creditarum, non tamen demonstrantes, quia tunc fides de falsis. Non possunt autem ambae partes alicujus problematis, rationibus necessariis ostendi, et licet vero omnia consonant 1. Ethic. erumque tamen falsa magis apparenter probantur. Vide 1. Elench. Quaere aliqua ad propositum hujus crediti 1. q. 4.

Duodecima est de eadem communicabilitate, quantum ad ejus sufficientiam, et littera varie habetur. Nam aliqua originalia habent tantum a duobus ; aliqua, tantum a tribus; aliqua, tantum tribus, sine a. Sed omni modo, potest habere bonum intellectum. In secunda etiam probatione habetur varie littera. Aliqua habent, alicui trium ; aliqua, aliquem trium; aliqua, aliquid trium ; s ed prima littera communior est, licet aliam habeas, et posset habere bonum intellectum cum negatione sic: aliquem trium non producere, et esset bene ad propositum, ut patet ex sequenlibus. Affirmativa etiam satis bene intelligitur, quia remota productione non videtur ratio communicationis tantum tribus, ut patet. De hac materia quaere in primo ut supra, et alibi ut nosti. Vide deliramenta Averrois 12. Metaphysic. commento 39. et alibi contra Christianos asinina subtilitate fructus. Nemo enim veritates creditas, quam ipsimet Catholici Doctores, efficacius impugnat, ut fides locum habeat, et adversarius ejus confusus abscedat, dum efficacissimis rationibus satisfiat.

Decimatertia est de Trinitate personarum, quam ex praecedentibus ostendit sufficienter probatam. Vide etiam ubi prius in primo et 24. dist. ejusdem, aliqua ad haec habes.

Decimaquarta, quam notavimus non habetur communiter, et videtur extra ut notavi: vel illud quod additur, ut commentum, saltem potest poni extra cum dicit : Require in tabula, de qua supra feci mentionem. Quaere 1. q. 2. et 1. dist. 3. et 8. q. Quodlib eli, et alibi.

Decimaquinta est de distinctivis et constitutivis personarum. Vide problematice disputatum 26. dist. 1. sed in Reportatis, et 4. q. Quodlib. se determinat. Quaere Bonaventuram ubique, quia sapit optime. Vide multa subtilia in Francisc. dist. 23. primi et Reporlationibus hujus ibidem de his constitutivis. Nam inter omnes veritates Theologicas, haec maxime et circumstantiae ejus sunt altissimae speculationis. Probat autem conclusionem dupliciter, quarum secundam examinabis bene. Vide ubi supra in primo, et Quodl. et optime 7. dist. 1. ad fin. et 4. dist. ejusdem. Si loquatur de Deo, vel essentia, verum dicit; si de persona, potest negari, loquendo de referri fundamentaliter et formaliter ut quo, seu habitualiter, ut ita loquar. Communiter ubique hic adducit probationes famosas ut prius notavi.

Decimasexta est, supposito quod constituantur et distinguantur personae relationibus, cum aliae sint oppositae relationes, ut paternitas et filiatio; aliae disparatae, ut paternitas et spiratio passio, vel filiatio et spiratio actio ; dubitari posset an distinguantur tantum oppositis relationibus, an certe disparatis. Ideo dicit, quod non potest probari, etc. quam probat notanter. Vide pulchre ad propositum 11. dist. 1. q.2. ubi hanc conclusionem ostendit contra Thomam et alios antiquos. Quaere Gotfredum et Nominales ibidem. Secunda pars disjunctivae in probatione est danda, ut, verbi gratia, in Filio est filiatio seu generatio passio, cui est adventitia spiratio actio ; constituitur ergi primo, et per consequens distinguitur a quocumque ipsa filiatione. Similiter dicatur de Patre, suo modo. An autem innascibilitas praecedat in Patre paternitatem, inter doctores est problema, sed se determinat iste in hoc, in primo. dist. 28. et in quodl. quaest. 4.

Decimaseptima est de processione Spiritus sancti, et facit pro Graecis, licet non totaliter excuset. Vide 11. dist. 1. q. 1. et dist. 12. copiose ad haec. Probat conclusionem singularissime ex aequalitate, et plenitudine perfectionis cujuslibet personae divinae. Vide in simili 1. q. 2. ideo ex parte communicantis videtur posse procedere ab una, sicut a duabus, ubi aliqua originalia habent omnia essentialia ; alia, omnia aequalia, et utraque littera potest bene intelligi. Ex parte etiam communicati arguit idem, ubi caute intellige, cum dicit, posterius vel posterioris, ut alii habent naturaliter, etc. videtur velle dicere in illis paucis verbis, quod prius naturaliter non potest esse a posteriori naturaliter ; modo filius cui fit communicatio, est posterior communicatione, quare non potest communicare; sed sic, ut videtur, parum valeret ralio, quia duplex est communicatio, ut scis ; vel recurre ibidem ad ordinem originis Patris et Filii in spirando, ut 12. dist. 1. q. 2. tangitur, et 1. q. 2. Infert corollarium, quod est contra Thomam, vide ubi supra q. 2. 11. dist. 1. idem, imo non modo non potest probari, sed falsum est secundum ipsum ibidem, nec est creditum, sed voluntarie potius dictum, ut ibi disputatur optime.

Decimaoctava est de immortalitate animae, et potest haec reduci ad materiam secundi libri distinct. 17. et 19. et alibi. Prima etiam dist. et 2. 2. idem posset habere originem, sed copiose in 4. dist. 43. q. 2. facit Doctor singularem digressum de hoc, et tenet veritatem hujus conclusionis contra multos antiquos. Quaere Thomam 1. part. quaest. 75. art. 6. et Richardum in 2. dist. 19. et Bonaventuram et alios. Motiva vero Philosophorum ad oppositum ibi notanter excludit. Inferi corollarium, cujus fundamenta habet in4. d. 43. et 44. et seqq.

Decimanona est de beatitudine, cujus? fundamenla habet in 4. d. 49. q. II. et 12. singularissime. Potest etiam in secundo libro reperiri motivum hujus, ubi supra.

Vigesima est de impassibilitate in statu innocentiae. Quaere in secundo ubi supra d. 19. in 4. etiam dist. 49. q. 13. optime haec invenies. Vide 15. dist. 3. Plura ad propositum de conditionibus hominis in slalu innocentiae ex parte corporis et animae, hic tange.

Vigesimaprima est de peccato primi paenlis. Vide in 2. dist. 21. et seqq. copiose. Vigesimasecunda est de peccato originali. Vide in 2. dist. 30. et duabus seqq. copiose ad hoc et propter probationem. Vide 23. et 28. dist. 2. Vide etiam 29. dist. 2. aliqua ad propositum declarandum fcecundius.

Vigesimatertia est de remissione peccati in generali, an scilicet per paenam. Quaere in 2. ubi supra, et 33. ejusdem, et seqq. Sed haec conclusio posset assignari prima luc pertinens ad materiam terlii libri. Vide dist. 20. 3. et in materia de merito Christi, dist. 18. et 19. ejusdem, ubi attende, cum dicit paena alia a peccato, etc. quod ipsum peccatum est prima paena, quae incurritur ex peccato, ut habet Augustinus 1. Confessionum, c. 12. et 3. de lib. arb. Quaere in dist. 37. et. in 4. dist. 14. et ad propositum habet optime in 4. dist. 15. q. 1. Vide Bonavent. et Richard. Probat quaestionem recurrendo ad Dei misericordiam. Vide in 4. dist. 46. aliqua hic, et adde multa ut nosti, caste tamen.

Vigesimaquarta est de remissione peccati, in speciali descendendo ad modum remittendi, et. patet hujus conclusionis fundamentum, ubi supra jam notavi, maxime in tertio et in quarto, quam probat notanter, ubi examinabis ea quae dicit de gratia et satisfactione. Quaere in 4. ubi supra, et 1. dist. ejusdem, q. 6. et dist. 16. ejusdem. Videtur enim de mente hujus, quod quis satisfacere posset sine gratia, licet non meritorie. Vide 17. dist. 1. et 4. dist. 4. art. 2. q. 2. ad finem singularissime, et alibi ut scis : salvabis tamen dictum Doctoris loquendo de potentia ordinata et meritorie, et post culpae deletionem.

Vigesimaquinta est de necessitate passionis Christi. Vide in tertio ubi supra, vide etiam 16. dist. 3. aliqua ad propositum.

Vigesimasexta est de necessitate Incarnationis. Vide l.et2. dist. 3. sedquod dicit in probatione examinabis, quia loquilui famose. Vide 7. dist. 3.q. 3. et. 19. distinct ejusdem, et 41. dist. 1. in Reportans et alibi

Vigesimaseptima est de modo conceptionis, seu formationis corporis Christi. Vide 2. et 3. et 4. dist. 3.

Vigesimaoctava est de excellentia Christi, de qua habet in 3. dist. 13. et 14. Ubi adverte in commento cum dicit, et capitis, quod potest bene intelligi sic, scilicet quod caput omnium ponitur, et ex Scriptura et ubi supra. Posset etiam loco capitis poni capacitatis. Vide q. 6. dist. 2. et ubi supra in 3. Quaere etiam 49. et 50. dist. 4. plura ad idem singularissime. Vide 18. et 19. dist. 3. et 9. dist. ejusdem, et 12. Pro bis quae addit in commento, in prima probatione aliqua originalia habent : tum ex relatione, ut habes : aliqua, tum ex ratione, et loco, non sequitur, ponitur in se, sed utraque littera potest bene intelligi. Secundam probationem examinabis ut supra.

Vigesimanona est de inseparabilitate naturae assumptae a Verbo, et semper in probationibus praesupponit communem viam, ut prius tetigi. Non enim praecise propter redemptionem generis humani Verbum assumpsit naturam humanam; imo si Adam non peccasset, nihilominus eam assumpsisset, quia natura illa fuit praedestinata, et primo, et in primo signo, ut esset Filius Dei, et non occasionaliter; et licet ordine intentionis, prius praedestinata quam uniri Verbo praevisa, ordine tamen executionis, e contra. Vide in terlio et in primo, ubi supra. De facto etiam fuit natura separata a Verbo in morte Christi, licet non partes ejus principales, et hoc ponendo tertiam entitatem, ut ponit iste, secus si negetur. Quaere pro hac conclusione saepe in 3. et 19. Quodlibeti, in doctrina hujus. Sicut enim contingenter eam assumpsit a principio, ita contingenter ipsam conservat unitam. Non solum ergo non potest hoc probari, imo oppositum ejus est verum, et probari potest, saltem ex creditis praesuppositis.

Trigesima est de institutione Sacramentorum, et pertinet ad materiam quarti Sententiarum. Quaere dist. 1.4. et sequentibus in doctrina hujus optime ad hoc. Quod tangit ibi in contrarium de B. Virgine, dubium est an receperit Sacramenta, et maxime Baptismi. Vide dist. 44. art. 3. q. 1.

Trigesimaprima est, descendendo in specialiad Sacramenta novae legis, de Baptismo, Confirmatione,et Extremaunctione,et posset textus intercalariter poni in commento ibi : Nec confirmationes, etc. Adverte etiam hic et supra in commento 27. ex allegatione 21. quod ordo harum conclusionum, et inchoatio videtur conveniens, de quo infra ad haec magis, et supra in commento 5. tetigi. Vide dist. 1. 3. et 4.4. et sequentibus usque ad 7. pro prima parte conclusionis, et dist. 7. pro secunda, et dist. 23. pro tertia, et pondera, et declara hic multa.

Trigesimasecunda est de Confessione, quam disputat valde notanter in 4. dist. 17. . ubi examina bene ea quae dicit in probationibus, an videlicet in veteri Testamento erat institutum hoc Sacramentum ; et similiter quod dicit de institutione ejus in novo, ex dicto Jacobi, loquitur famose. Quaere Alexand. et Richard. Aliter tamen sentit ipse ubi supra. Cum addit, ibi, De secundo, etc. potest roferri ad illud Jacobi, et orate, et a simili arguendo, vel ad illam partem confessionis homini faciendae.

Trigesimatertia est de existentia corporis Christi in Eucharistia. Quaere copiose in 4. dist. 10. et 11. Quod dicit in commento probando confessionem boni et mali Sacerdotis, quaedam originalia non habent, ly nihil ibi, sed affirmativam, et satis valet littera sic; quaedam habent; imo communiter, ut. etiam posuimus, et declara sicut in generali dist. 5. 4. habet, et dist. 8. in speciali et sequentibus, quod dicit consequenter, de anima et quantitate, vide dist. 8. et 11. et ibi potest textus conclusionis partiri in tres partes, et in fine commenti non habetur communiter illa littera, et corpus, sed terminatur ad ly deitatem.

Trigesimaquarta est de Ordine, cujus motivum, vide in 4. dist. 24. sed quod dicit in probatione faciliter evaditur, ut scis.

Trigesimaquinta et ultima est de Conjugio. Vide dist. 26. 4. et sequentibus usque ad 43. exclusive de hac materia. In probatione tange plura de his, quae brevibus dicit. Primo an fornicatio sit peccatum. Deinde de comparatione conjugii, et corruptionis corporalis ad speciem et ad individuum. Plura alia adde ad haec, quia hae conclusiones sunt positivae et morales,et Theologicae,et hic tractatus pro majori parte scholasticus et speculativus est : quare succinctius, quo potui, perstrinxi sermonem in istis, quia in locis suis, ut notavi, videri possunt, maxime quia junioribus haec elementa communiter adaptantur, etsi verba Empedoclis plerumque dicent. Lector vero discretus secundum materiam subjectam se dilatet, quia praeposterum est Mathematicum persuadere, et Rhetoricum demonstrare.