THEOREMATA SUBTILISSIMA

 THEOREMA PRIMUM.

 Quoniam passio praesupponit agens, et omnis actio circa aliquid est, illud circa quod est intellectio, alterum est.

 THEOREMA II.

 Hoc Theorema patet evidenter ex primo, ut ait Doctor, quia si intelligibile primum est prius intellectione, non potest per eam accipere esse. Secundar

 THEOREMA III.

 Assertionem hujus Theorematis fuse tradit 1. dist. 3. quaest. 2. num. 21. ubi tribus rationibus probat ultimam speciem esse primum cognitum : idem pro

 Aliter potest poni, propter defectum luminis intellectus agentis. Natura, quae cognoscibilior est, potest in ipso agere, et intellectum possibilem imm

 THEOREMA IV.

 Quod ex secunda et tertia flet manifestum si enim nullum universale dictum in quid de singulari extra, causatur per intellectionem ut ex illis sequi

 THEOREMA V.

 Ratio hujus Theorematis a posteriori, quia nihil cognoscitur perfecte et distincte, nisi cognitis omnibus ejus praedicatis in quid etsi haec essent

 THEOREMA VI.

 SCHOLIUM L

 THEOREMA VII.

 Postquam arguit qualitatem esse nobiliorem quantitate, ex quatuor mediis, scilicet communitatis, actualitatis, perfectionis simpliciter, et generation

 THEOREMA VIII.

 Hoc Theorema est determino actus intelligendi, qui quatuor nominibus explicari solet, nempe objecto, intelligibili, intellecto, intentione. Circa huju

 THEOREMA IX.

 Ex dictis in Theoremate praecedenti, infert dari statum in conceptibus, ita ut aliquis sit primus. In secunda conclusione hujus, tenet nullum conceptu

 6. Conceptum dico objectum actu intellectum, prout scilicet est in intellectu, non ut forma, sed ut actu cognitum. Hic autem esse in, non est nisi hab

 THEOREMA X.

 1. Primo concipi dicitur, quod intellectui adaequatur.

 THEOREMA XI.

 In undecimo Theoremata una tantum est assertio, seu communis animi conceptio, de ratione per se unius, pro quo nota ex Theorem. 8. quod simplex concep

 THEOREMA XII.

 THEOREMA XIII.

 1. Conceptuum resolutio statum habet.

 8. Tantum est unus conceptus quiddilalivus communissimus.

 THEOREMA XIV.

 Mirabitur quis, quod Doctor dicat quatuor primis propositionibus hujus Theorematis probari non posse, Deum esse vivum, intelligentem, volentem, vel ul

 Circa propositionem octavam Doctor 1. d. 2. q. 7. ad q. 6. n. 3. adducit quatuor rationes .adeo fortes, ad probandam duplicem productionem ad intra, u

 Quod tangit decima quinta, tradit fuse 1. d. 26. g. Tertia opinio, n. 23. ubi sustinet ut probabile, personas constitui per absoluta, et a n. 31. solv

 Propositionem decimam octavam tractat 4. dist. 43. q. 2. num. 10. ubi tenet animae immortalitatem non demonstrari, de quo fuse egi in supplemento de A

 25. Non potest probari, Deum oportere pati propter peccatum hominis remittendum.

 30. Non potest probari, necessariam esse institutionem aliquorum Sacramentorum in Ecclesia.

 THEOREMA XV.

 Prima petitio hujus Theorematis probata est tract. de primo principio c. 3. concl. 2. et 15. et 1. d. 2. q. 2. art. 1. a n. 11. secundum tres particul

 THEOREMA XVI

 In hoc Theoremate videtur Doctor, dum haec scriberet, ejus fuisse sententiae, quod istae propositiones non essent demonstrabiles, ut sentiunt Doctores

 9. Non potest probari quod Deus aliquid possit extra istum ordinem causarum.

 De decimaquarta, decimaquinta et decimasexta quae tangunt Dei simplicitatem, vide 1. dist. 8. q. 1. 3. et 5. et de primo princ. cap. i. conclus. 1. et

 THEOREMA XVII.

 Conclusione secunda quod ait, instrumentum non habere propriam actionem, alioquin esset causa principalis, docet 4. d. 1. q. 1. n. 9. et q. 5. n. 14.

 De conclusione decima vide Doctorem locis citatis. Pro conelus. 9. concl. 11. quod ait eumdem effectum fieri a diversis causis ordinatis, bene tractat

 THEOREMA XVIII.

 Vide de variis finis acceptionibus, et quomodo est prima causarum, et qualiter causat 5. Met. q. 1. et locis ibi Schol. 1. citatis per finem intra,

 THEOREMA XIX.

 1. Causa est per quam aliud, ut causatum est.

 Decimatertia conclusione patenter ostendit, nullam causam simpliciter necessario causare, de quo agit 1. dist. 8. q. 5. In commento decimaequartae fat

 THEOREMA XX.

 Sequuntur sexdecim axiomata seu propositiones famosae, de materia, ex ?-Mlosopho omnes : quarum exactam expositionem videre potes apud ipsum Doctorem,

 Circa conclusionem secundam praecedentis Theorematis, ponitur sequens littera, quam Mauritius notavit additionem, infert ad illam conclusionem, causam

 THEOREMA XXI.

 1. Forma est essentia simplex, perfectior pars compositi, et propria sibi.

 Circa duodecimam, de eo quod quid est, vide Doctorem 7. Metaph. quaest. 7. et 2. dist. quaest. O. ad 3. et quomodo formae sunt sicut numeri, vide eum

 18 In omni genere est unum primum.

 THEOREMA XXII.

 1. Omne agens agit aliquo, quod est forma ejus.

 SCHOLIUM II

 Explicat conclus. 19. quomodo actio est causa passionis, de diversis actionis acceptionibus, vide eum de Anima, quaest. 7. ubi in commentario plura de

 Vigesimasecunda conclusio explicat bene quid sit creatio, et quomodo differat a generatione, et quod for.na est per se terminus ejus, non compositum.

 34. Nihil agit in se.

 THEOREMA XXIII.

 Affert pulcherrimas regulas de ratione perfecti, partim ex se, partim ex Philosopho, cujus loca citat. Vide eum Quodlib. 5. art. 1. ubi declarat descr

 Scholia hactenus elaborata, magno certo labore et cerebri vexatione, textui in multis satis intricata inserere sategi. Nec paenitet susceptae molestia

Scholium.

In hoc Theoremate undecim habentur propositiones. Prima et tertia positae sunt Theor. 9. Secunda habetur ex Theorem. 11. Quarta colligitur ex prima hujus; si enim non esset ultimum determinans, nec status in resolutione conceptuum. Ponit in commento conditiones conceptus determinantis. Quinta patet, quia si omnis conceptus immediate in irresolubilem resolveretur, species ejusdem generis essent primo diversae, quia sicut nec in quali tati vo conceptu, ita nec in quidditativo conveniret ; secunda probatio obscura satis est. Sexta sequitur ex quinta, si fit resolutio pas.im in quidditativum resolubilem ; ergo hic communior est conceptu resoluto, verbi gratia, conceptus animalis, conceptu hominis. Septima, ostendit in resolutione quidditativa dari unum supremum conceptum, nempe entis, et sex rationes ad hoc positae suadent optime entis univocationem, de qua Doct. 1. d. 3. q. 2. a num. 5. et d. 8. q. 3. n. 11. et 4. Met. q. i. et q. 4. Praedicam, et de Anima q. 21. ubi in commentario fuse de hoc egi.

1. Conceptuum resolutio statum habet.

Alias nihil perfecte cognoscibile, ex definitione quarta et quinta, quia nec quilibet ejus ; non enim uno actu infinita concipientur a nobis, nec infinitis quos non erit pertransire. Contra: inconveniens est, quod non solum a nobis, sed ex se non sit cognoscibile. Respondeo : uno actu infinita confuse.

2. Omnis conceptus resolubilis primo resolvitur in delerminabilem, et determinantem.

Quia in potentialem et actualem, seu materialem et formalem. Ex conceptione itaque, determinabilis dicatur quidditativus: determinans, qualitativus; itaque essentialis excedit quidditativum.

3. Determinabilis et determinans, nihil idem essentialiter includant, nec unum alterum.

Ac per hoc sunt primo diversa, alias nugatio in omni conceptu resolubili, ct processus in infinitum, quia illud commune in utroque determinabitur, et ipsum et determinans aliquid includunt, quod iterum determinabitur in infinitum.

4. Cujuslibet resolubilis est aliquod ultimum determinans.

Ex prima, unicum, ex conclusione de actu, simplex, quia ultimum ; et hoc dicatur proprium determinans, quia quidquid aliud est inconceptu illo, respectu ejus, est determinabile, licet respectu prioris, sit aliquo modo determinans, sed non totalis conceptus ; itaque quot conceptus resolubiles, tot proprii determinantes, primo diversi a determinabilibus ex tertia et inter se ex ista. Itaque nullus conceptus communis omnibus, tam ex tertia quam ex ista, sed stat resolutio cujuslibet in qualitativum irresolubilem ; nugatio namque sequeretur, et infinitas, nullumque alium esse conceptum simplicem, ac ideo nullos duos primos diversos, quare nullos differentes.

5. Non statim resolvitur quicumque conceptus in quidditativum irresolubilem.

Quia duo conceptus tunc essent primo diversi ; non enim conveniunt in qualitativis ultimis, ex corollario quartae, et si non in aliquo quidditativo, tunc in nullo. Item, tunc simpliciter simplices tantum essent in numero duplo, respectu resolubilium; qualitativi quidem proprii aequales sunt numero resolutis, sedquidditativi excedunt.

6. Quidditativi conceptus resolutis sunt communiores, sed in resolutione posteriores prioribus sunt communiores.

Quidditativi dixi : qualitativus enim proprius convertitur cum resoluto, ex corollario quartae; hoc probatur ex definitione communis, quia potentiali non repugnat ex se actus alius ab isto, quo determinatur.

1. Quiddilative resolvendo, ad unum primum conceptum status erit. Est autem iste conceptus communissimus ex sexta, et est entis. Cum certitudine namque de isto, potest stare dubitatio de quocumque conceptu alio quidditativo, non autem certitudo ejusdem et dubitatio de eodem conceptu. Item, unus conceptus, quo ens communissime, negatur. Item, si confusa prius nota, aliquid simpliciter primo impriment intellectui, quod bene asserit Avicenna esse ens : non enim plura confusissima aeque primo occurrunt, neque illorum aliquod si respectu aliorum non est confusum. Item, unum objectum primum intellectus, et primi habitus scientifici. Item comparantur quicumque duo alii quidditativi secundum perfectius et imperfectius in entitate. Item, connumerantur duo entia ; quia quodlibet ens ad quodlibet ens non idem, est diversum; ergo illa sunt duo entia ; comparatio autem et connumerata, in aliquo univocantur.