THEOREMATA SUBTILISSIMA

 THEOREMA PRIMUM.

 Quoniam passio praesupponit agens, et omnis actio circa aliquid est, illud circa quod est intellectio, alterum est.

 THEOREMA II.

 Hoc Theorema patet evidenter ex primo, ut ait Doctor, quia si intelligibile primum est prius intellectione, non potest per eam accipere esse. Secundar

 THEOREMA III.

 Assertionem hujus Theorematis fuse tradit 1. dist. 3. quaest. 2. num. 21. ubi tribus rationibus probat ultimam speciem esse primum cognitum : idem pro

 Aliter potest poni, propter defectum luminis intellectus agentis. Natura, quae cognoscibilior est, potest in ipso agere, et intellectum possibilem imm

 THEOREMA IV.

 Quod ex secunda et tertia flet manifestum si enim nullum universale dictum in quid de singulari extra, causatur per intellectionem ut ex illis sequi

 THEOREMA V.

 Ratio hujus Theorematis a posteriori, quia nihil cognoscitur perfecte et distincte, nisi cognitis omnibus ejus praedicatis in quid etsi haec essent

 THEOREMA VI.

 SCHOLIUM L

 THEOREMA VII.

 Postquam arguit qualitatem esse nobiliorem quantitate, ex quatuor mediis, scilicet communitatis, actualitatis, perfectionis simpliciter, et generation

 THEOREMA VIII.

 Hoc Theorema est determino actus intelligendi, qui quatuor nominibus explicari solet, nempe objecto, intelligibili, intellecto, intentione. Circa huju

 THEOREMA IX.

 Ex dictis in Theoremate praecedenti, infert dari statum in conceptibus, ita ut aliquis sit primus. In secunda conclusione hujus, tenet nullum conceptu

 6. Conceptum dico objectum actu intellectum, prout scilicet est in intellectu, non ut forma, sed ut actu cognitum. Hic autem esse in, non est nisi hab

 THEOREMA X.

 1. Primo concipi dicitur, quod intellectui adaequatur.

 THEOREMA XI.

 In undecimo Theoremata una tantum est assertio, seu communis animi conceptio, de ratione per se unius, pro quo nota ex Theorem. 8. quod simplex concep

 THEOREMA XII.

 THEOREMA XIII.

 1. Conceptuum resolutio statum habet.

 8. Tantum est unus conceptus quiddilalivus communissimus.

 THEOREMA XIV.

 Mirabitur quis, quod Doctor dicat quatuor primis propositionibus hujus Theorematis probari non posse, Deum esse vivum, intelligentem, volentem, vel ul

 Circa propositionem octavam Doctor 1. d. 2. q. 7. ad q. 6. n. 3. adducit quatuor rationes .adeo fortes, ad probandam duplicem productionem ad intra, u

 Quod tangit decima quinta, tradit fuse 1. d. 26. g. Tertia opinio, n. 23. ubi sustinet ut probabile, personas constitui per absoluta, et a n. 31. solv

 Propositionem decimam octavam tractat 4. dist. 43. q. 2. num. 10. ubi tenet animae immortalitatem non demonstrari, de quo fuse egi in supplemento de A

 25. Non potest probari, Deum oportere pati propter peccatum hominis remittendum.

 30. Non potest probari, necessariam esse institutionem aliquorum Sacramentorum in Ecclesia.

 THEOREMA XV.

 Prima petitio hujus Theorematis probata est tract. de primo principio c. 3. concl. 2. et 15. et 1. d. 2. q. 2. art. 1. a n. 11. secundum tres particul

 THEOREMA XVI

 In hoc Theoremate videtur Doctor, dum haec scriberet, ejus fuisse sententiae, quod istae propositiones non essent demonstrabiles, ut sentiunt Doctores

 9. Non potest probari quod Deus aliquid possit extra istum ordinem causarum.

 De decimaquarta, decimaquinta et decimasexta quae tangunt Dei simplicitatem, vide 1. dist. 8. q. 1. 3. et 5. et de primo princ. cap. i. conclus. 1. et

 THEOREMA XVII.

 Conclusione secunda quod ait, instrumentum non habere propriam actionem, alioquin esset causa principalis, docet 4. d. 1. q. 1. n. 9. et q. 5. n. 14.

 De conclusione decima vide Doctorem locis citatis. Pro conelus. 9. concl. 11. quod ait eumdem effectum fieri a diversis causis ordinatis, bene tractat

 THEOREMA XVIII.

 Vide de variis finis acceptionibus, et quomodo est prima causarum, et qualiter causat 5. Met. q. 1. et locis ibi Schol. 1. citatis per finem intra,

 THEOREMA XIX.

 1. Causa est per quam aliud, ut causatum est.

 Decimatertia conclusione patenter ostendit, nullam causam simpliciter necessario causare, de quo agit 1. dist. 8. q. 5. In commento decimaequartae fat

 THEOREMA XX.

 Sequuntur sexdecim axiomata seu propositiones famosae, de materia, ex ?-Mlosopho omnes : quarum exactam expositionem videre potes apud ipsum Doctorem,

 Circa conclusionem secundam praecedentis Theorematis, ponitur sequens littera, quam Mauritius notavit additionem, infert ad illam conclusionem, causam

 THEOREMA XXI.

 1. Forma est essentia simplex, perfectior pars compositi, et propria sibi.

 Circa duodecimam, de eo quod quid est, vide Doctorem 7. Metaph. quaest. 7. et 2. dist. quaest. O. ad 3. et quomodo formae sunt sicut numeri, vide eum

 18 In omni genere est unum primum.

 THEOREMA XXII.

 1. Omne agens agit aliquo, quod est forma ejus.

 SCHOLIUM II

 Explicat conclus. 19. quomodo actio est causa passionis, de diversis actionis acceptionibus, vide eum de Anima, quaest. 7. ubi in commentario plura de

 Vigesimasecunda conclusio explicat bene quid sit creatio, et quomodo differat a generatione, et quod for.na est per se terminus ejus, non compositum.

 34. Nihil agit in se.

 THEOREMA XXIII.

 Affert pulcherrimas regulas de ratione perfecti, partim ex se, partim ex Philosopho, cujus loca citat. Vide eum Quodlib. 5. art. 1. ubi declarat descr

 Scholia hactenus elaborata, magno certo labore et cerebri vexatione, textui in multis satis intricata inserere sategi. Nec paenitet susceptae molestia

Scholium.

Vigesimasecunda conclusio explicat bene quid sit creatio, et quomodo differat a generatione, et quod for.na est per se terminus ejus, non compositum. Vide eum 2. dist. 1. q. 2. et 4. et dist. 9. q. 2. et 4. dist. 1. q. 1. fuse. Habet optimam doctrinam in solutione instantiarum. De conclusione vigesimatertia, quae est potius petitio, dicendum juxta septimam et octavam Tueor. 17. quod ad diversas actiones non requiritur diversa virtus, verbi gratia, in Sole ad indurandum et emolliendum. In vigesimaquarta puto cum dicit unam actionem specie convenire potentiae superiori, loqui de specie subalterna, non infima, et sic ejus exemplum suadet de intelligere, respectu intellectus. Vigesimaquinta optime explicat id, actionis non datur actio, scilicet quae sit terminus productus per eam. Quando vero ait quod actio est terminus intrinsecus actionis non productos, sumit actionem terminantem, pro respectu agentis ad passum,qui resultat ex termino producto. Vide conclusionem primam hujus. In vigesimanona tenendum est plures actus simul esse posse in potentia, saltem si unus non sit perfectissimus, quem elicere potest, ita Doctor 2. dist. 42. quaest. 4. g. Respondeo, et 3. distinct. 26. ad quartum pro opinione nam. 21. et 4. dist. 49. quaest. 10. in fine. Si tamen actus sit perfectissimus, difficile est quomodo elicere potest alios. De trigesima, ride Theor. 19. conclusionem undecimam. Quod ibi tangit de minimo sensibili, quo scilicet minus non moveret seorsum, vide apud ipsum 2. dist. 2. quaest. 9. num, 30.

22. Creans non est nisi mere de nihilo nullo praesupposito.

Transmutans autem materiam ad formam inquantum talis, non creat, sed generat, etiamsi formam de nihilo produceret : sed si utrumque facit, ita quod formam producat, materiam non transmutando (cujus productionis per se terminus, erit forma non compositum, quia tunc primae impressiones omnium agentium, erunt creationes, secundum primam opinionem) forte ibi sunt duae mutationes, una creatio, alia generatio, sicut est in anima intellectiva. Si autem aliud producat et aliud uniat: sive quod idem est, materiam transmutat ad formam: sive quod idem est, compositum producat, uniens dicetur generans, licet non sit forma ab ipso. Forma enim est per accidens terminus generationis, compositum autem per se. Aut nihil omnino novum est, aut tantum a Deo immediate, et ita nulla creatura aliquid operatur, aut aliquid producitur per creationem, cujus nihil praefuit. Et si creatura habet causalitatem super aliquam partem formae, cujus nihil praefuit, pari ratione super totam, cum tota sit ejusdem rationis, et agens totam habeat in se ; nec tamen creatio, quia non est inter nihil et ens, sed inter privationem et formam, quia creatura inquantum talis absolute fit ens, non alicujus forma, nec materia, illa productione ; quod autem producitur primo per generationem, compositum est et forma per accidens, inquantum aliquid ejus.

Contra: igitur nulla necessitas ponendi animam rationalem creatam, cum ibi compositum per se producatur, et tunc non est creatio, per te. Item, prius naturaliter videtur, quod oportet formam esse quam materiam informare. Item, non magis potens est virtus agentis, super id quod per accidens, vel secundario attingit quam esset si primo attingeret, quia virtus in propinquius magis agit: igitur super formam primo posset agens naturale. Item, si actio est idem cum termino, et prius naturaliter est actio quam ipsa producitur compositum;igitur prius naturaliter est forma quam compositum.

Ad primum ex his, quae apparent circa transmutationem corporis humani a privatione ad formam, ubi compositum primo generatur, non oportet forte ponere creationem animae : sed hoc aliunde probabitur, scilicet quod aliquid nunc est de novo, quod nullo modo cadit sub causalitatem agentis creati. Unde ex medio, quod accipitur de forma ignis, quia aliquid est ejus, cujus nihil praefuit, non sequitur ipsam generari. Ad secundum falsum est prius, etc. sed econverso: ubi tamen creatur, ibi producitur absolute inquantum ens, et postea natura unitur alia mutatione forte. Sic ad quartum, prius enim terminus actionis est compositum, non forma. Ad tertium, bene potest aliquid in aliud per accidens, in quod per se non potest, sicut qualitas activa in aliquam formam alterius generis consequentem qualitatem productam. Contra primum : Deus potest causare aliquid nobilius continens in virtute formam, quae nullo modo causatur: igitur illud posset per transmutationem materiae producere talem formam. Item : modo anima intellectiva est qua homo agit ad dispositionem necessitatem ad ipsam. Item, unde scietur compositum esse primum terminum ? Ad primum : sicut non semper aeque nobile potest esse agens univoce, sic nec semper nobilius aequivoce, si talis forma non sit activa : aut igitur forma de qua arguitur, habet de ratione sua, quod quandocumque de novo est, est per se producta de nihilo, et tunc non potest fieri aliquod continens ipsam in virtute activa ;aut non, et tunc potest et conceditur conclusio. Ad secundum : aliquid potest super dispositionem, licet non super formam. Ad tertium : compositum per se ;igitur ab aliquo primo est, de forma non ponetur, nisi necessario concludatur, quare inest isti possibilitas sine necessitate.

23. Numquid duae virtutes activae ad duas actiones specie, concludunt duas formas realiter, vel tantum duas rationes reales in una forma ?

Pro primo Damasc.est 3. lib. c.1.

24. Superioris formae et perfectioris, non est nisi una actio specie.

Sed illa est perfectior, et ad plura se extendens quam actio inferioris, sicut intelligere quam sentire.

25. Actio est terminus actionis intrinsecus .

Ut mutatio terminus motus, et sic passio passionis, sed non terminus productus per ipsam, sic intelligatur illud, actionis non est actio, nec mutationis mutatio 5. Physicorum.

26. Actio cujuscumque quando ipsum fit instrumentum, variatur specie ab actione ejus, ut principalis agentis.

Patet de calore, quando est instrumentum animae.

27. Actio non tantum assimilatur principio agendi, sicut terminus ctionis.

Patet in naturalibus, per consequens contra Henricum de assimilatione intellectus, per actum non erit, sicut.esset per speciem.

28. Si formae sint plures in esse perfecto, et actiones, quia forma est principium sufficiens actionis.

Propositio videtur falsa, quando forma non est totale eliciens actionis, sicut habitus vel species, sed aliud, ut potentia agit mediante illa, quia potentia deficit.

29. Potentia habens actionem coaequatam sibi, sive secundum lotum vigorem, sive secundum ultimum potentiae, non potest simul alium actum habere.

Probatur de movente aliquod mobile secundum ultimum potentiae suae, non potest simul aliud movere. Respondetur, nisi altera illarum actionum alteram regulet, vel ordinet, vel perficiat. Contra : semper arguitur eodem modo, ad illum alium actum requiritur aliquis vigor potentiae;ergo non totus exhauritur circa primum actum. Respondetur aliter, glossando propositionem secundum omnem rationem potentiae, vel secundam formam,quae mediante potentia agitDeus videtur tantum secundum portionem superiorem, et tantum per suam speciem, restat portio inferior et alia species. Contra primam glossam : Deus videtur ab intellectu secundum omnem rationem intellectus, alioquin non omnis beatificaretur, et secundum totam virtutem omnis rationis. Contra secundum, si operando per hanc speciem exhauritur totus vigor potentiae, nihil potentiae restat ad operandum secundum aliam speciem. Aliter propositio negatur, ignis secundum ultimum sui calefaciendo A, potest simul calefacere B. Contra : ista virtus A sphaerice multiplicatur in diversas partes, pone totam secundum unam lineam multiplicari ad unum secundum totum vigorem, nihil restat. Aliter propositio falsa est. Instantia, intellectionem Dei adaequat essentia divina in ratione objecti, et tamen simul aliud intelligit. Contra : hic non est alius actus, sed idem actus in aliud objectum mediatum.

30. Omnes formae ejusdem rationis, sunt principia actionum ejusdem rationis.

Aliter minima charitas non sufficeret ad actum suum, nec fides minima. Contra : est minimum sensibile, minus si potest esse per te, non potest agere in sensum, :quia tunc sensus posset crescere in infinitum in acuitate. Item, motus tardus ferri ad lapidem non generat ignem, velox generat;imiliter de sono et corporibus sonoris applicatis. Item, minima charitas nullo modo beatificat, nec inseparabiliter unit objecto.