COLLATIONES DE DECEM PRAECEPTIS

 COLLATIO I.

 COLLATIO II.

 COLLATIO III.

 COLLATIO IV.

 COLLATIO V.

 COLLATIO VI.

 COLLATIO VII.

COLLATIO II.

De primo praecepto decalogi in specie.

Summarium. - Introductio, 1. 2. - Repetitio et confirmatio secundas partis I. collationis, 3. 4. - De modo, quo decem praecepta traduntur, 5 .

De primo praecepto, pars 1. Explicatio litteralis verborum primi praecepti, quo tria prohibentur. Primum praeceptum est fundamentum aliorum, 6. -

Verba huius praecepti, quae continent tria, scilicet promittenda ad cognitionem, subiungenda ad observantiam et interponenda ad integritatem, 7. 8. - Primo, praemittenda sunt duo, scilicet notitia Creatoris et Reparatoris, 9-13. - Secundo, subiungenda duo, quae valent ad observantiam, scilicet timor et amor, 14-16. - Tertio, in medio ponenda quae valent ad integritatem mandatorum et prohibent in negativa cultum aliorum atque implicant in affirmativa cultum Dei: explicantur singula verba, quibus prohibetur triplex idololatria, 17-20. - Pars II. Explicatio amplior secundum fidem christianam . Prohibentur alia tria: pactiones daemonum, adinventiones errorum , perversae appretiationes mundialium naturarum, 21. - De paetionibus daemonum, 22. 23. - De adinventionibus errorum, 24-28. - De perversis appretiationibus mundialium naturarum, 29.

1. Ascende ad me in montem, et dabo tibi duas tabulas lapideas et Legem et mandata, quae scripsi, ut doceas filios Israel, Exodi vigesimo quarto .

Declinate a me maligni, et scrutabor mandata Dei mei. Legitur, quod beatus Gregorius, qui fuit Papa et Doctor Ecclesiae, habuit pro consuetudine, quod quando ibat ad studium legis divinae, semper dicebat ista verba: Declinate a me etc. Quaesitum fuit ab eo, quare hoc faceret; et respondit Petro, cui consuevit dicere secreta sua, quod experimento didicerat, quod quando cogitare voluit in lege Dei, sentiebat daemones semper sibi adversantes. In aliis autem subtilitatibus non instigant daemones, quia in ipsis non vident suum damnum: immo exspectant emolumentum. Sed quando fit mentio de documentis veritatis, per quae fugantur daemones: tunc princeps tenebrarum occurrit armatus modo per occupationes terrenas, modo per illusiones phantasticas, et nititur revocare animos hominum a studio veritatis. Verum est, quod verba ista: Declinate a me etc, dixit beatus Gregorius, qui virtutem habuit compescendi daemones; sed ego non sum ex illis. Ideo in principio rogemus Dominum, ut imperet daemonibus, ne nos impediant, sed ut det nobis mentes serenas ad intelligendum verba de mandatis suis.

2. Ascende ad me etc. Verbum illud dixit Dominus Moysi, et Moyses, audito verbo, ascendit in montem et accepit duas tabulas lapideas et Legem et mandata. In quo significatur, quod si volumus pervenire ad intelligentiam mandatorum Dei, debemus ascendere in montem, id est in eminentiam mentis: quia secundum impressionem lucis aetcrnae lex naturae est nobis data, et secundum illam lucem documenta legis divinae suscepimus.

3. Tangebam vobis alias , quod certum est, quod ens ex se primo cadit in animam. Duplex autem est ens, scilicet creatum et increatum, et secundum hoc duplex est iustitia: una, per quam ordinamur ad ens increatum, alia, per quam ordinamur ad ens creatum. Et secundum hanc duplicem iustitiam duplex est tabula Moysi data, scilicet prima et secunda. In prima tabula continentur mandata, per quae ordinamur ad ens increatum, id est Deum. In secunda tabula continentur mandata, per quae ordinamur ad eus creatum , scilicet proximum.

4. Ens autem increatum est causa omnium rerum, causa, dico, efficiens, formalisexemplaris et finalis, et habet potentiam, sapientiam et benevolentiam et producit omnia in esse. Et ista tria appropriantur tribus personis in Trinitate: potentia sive maiestas appropriatur Patri, sapientia sive veritas Filio, benevolentia sive bonitas Spiritui sancto . Summa maiestas in Patre humiliter est adoranda, summa veritas in Filio fideliter est asserenda, et divina bonitas in Spiritu sancto sincere est amanda.

Ista dicta fuerunt de mandatis primae tabulae in generali: sed quia sermones circa mandata in generali dicti sunt inutiles, nisi fiant in speciali: ideo oportet explicare de mandatis in speciali.

Dictum fuit in generali, quod sunt decem mandata, quorum prima tria continentur in prima tabula et septem in secunda.

5. Dicam autem vobis generale documentum: aeterna Dei sapientia, quae scripsit tabulas istas, brevissimo modo, clarissimo modo et facillimo modo, quo potuit, tradidit. Brevissimo quidem modo tradidit, ne operaretur nostra memoria: clarissimo modo, ne offuscaretur nostra intelligentia: facillimo modo, ne retraheretur vel revocaretur nostra voluntas. Haec est ratio, quare per verba quanto breviora et quanto clarii ra et faciliora et per actus synecdochicos data sunt mandata.

6. Primo igitur videamus de primo mandato. Et hic notandum, quod, sicut videmus in aliis rebus, quod primum opus est fundamentum et reguli omnium subsequentium, sic primum mandatum est fundamentum et regula omnium aliorum mandatorum.

7. Prima verba de mandatis sunt haec : Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo seruitutis. Non habebis deos alienos coram me. Non facies sculptile neque similitudinem eorum quae in caelis sunt, neque quae in terris, neque eorum quae in aquis sunt. Non adorabis neque coles ea. Ego sum Dominus Deus tuus, fortis zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios usque in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me, et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me.

8. Ad plenam explanationem istorum verborum concurrunt tria: quaedam pertinent ad mandati cognitionem, et ista debent praemitti; quaedam pertinent ad mandati observantiam, et ista debent subiungi: quaedam vero pertinent ad mandati integritatem, et ista debent interponi.

9. Primo dico, quod quaedam pertinent ad mandati cognitionem, et ista debent praemitti, quae sunt duo maxima fundamenta fidei. Primum est notitia Creatoris, secundum est notitia Reparatoris ; et ista sunt duo radii sive duo oculi spirituales, dirigentes nos in viam mandatorum Dei. Homo enim debet prius aperire oculos, quam ambulet: similiter debet homo prius cognoscere mandata per fidem, quam exsequatur ea per operationem.

Ad cognoscendum autem Creatorem dicit: Ego Dominus Deus tuus. In hoc, quod dicit Dominus, insinuat Patris potentiam. In hoc, quod dicit Deus, insinuat Filii sapientiam. In hoc, quod dicit tuus, insinuat Spiritus sancti benevolentiam sive bonitatem. In hoc autem, quod dicit Ego, notat identitatem essentiae, et in hoc insinuat Deum trinum et unum, Creatorem universorum.

10. Sequitur: Qui eduxi te de terra Aegypli; hic insinuat donum reparationis per Verbum incarnatum. Omnibus loquitur Dominus, quibus dedit praeceptum , et omnibus praecepta dedit, licet primo daret ipsa filiis Israel. De domo servitutis, id est peccati ; omnes enim sumus de servitute peccati educti, qui per sanguinem Agni sumus redempti .

11. Verba ista dicit tota Trinitas . Dicit igitur Ego, scilicet cui debes obedire et quem debes diligere et adorare. Vel dicit Ego, qui te feci in esse naturae et in esse gratiae. Debemus igitur et nos dicere: Domine, tu es, quem debemus adorare, cui debemus servire: tu es, qui me creasti: tu es, qui me redemisti. Psalmus : Scitote, quoniam Dominus ipse est Deus: sequitur: Ipse fecit nos, et non ipsi nos. Venite, adoremus et procidamus et ploremus ante Dominum, qui fecit nos, quia ipse est Dominus Deus noster, et nos populus pascuae eius et oves manus eius.

Haec igitur duo, scilicet notitia Creatoris et Reparatoris, praemittuntur, sine quibus nihil intelligere possumus, quia ista sunt fundamenta fidei nostrae.

12. Ut autem intelligamus ista, oportet scire adminiculantia quaedam. Scitis, cui est prima notitia nobilis data de mandatis? Certe Moysi, qui scripsit per Spiritum sanctum. Sed quando habuit istam cognitionem? Certe, quando Dominus apparuit ei. Et qualiter apparuit ei ? Certe, in igne flammae rubi ardentis. Et tunc dixit Moyses: Quis es tu, Domine? Et respondit ei Dominus: Ego sum qui sum . Et tunc Dominus dedit ei duo lumina, scilicet lumen essentiae aeternitatis et lumen aetemae veritatis. Rubus ardebat et non comburebatur, in quo significatur nobis mysterium incarnationis .

13. Ista sunt duo lumina et principalia fundamenta fidei, scilicet lumen essentiae aeternitatis et lumen aeternae veritatis et cum hoc et mysterium incarnationis Salvatoris nostri.

Et quando facimus crucem in fronte in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, recognoscimus Trinitatem et cum hoc nostrum Redemptorem. Dicendo: In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, recognoscit homo Trinitatem: faciendo crucem in fronte, recognoscit Redemptorem.

Patet modo, quod duo valent ad mandati cognitionem, quae debent praemitti; et ista sunt duo fundamenta fidei, scilicet notitia Creatoris et Redemptoris.

14. Secundo sunt quaedam, quae valent ad observantiam mandatorum, et ista debent subiungi. Notandum autem hic, quod omnia mandata aut sunt affirmativa, aut negativa. Affirmativa quidem sunt, ut homo faciat bonum; negativa vero, ut homo vitet malum. Sed impossibile est, ut homo evitet malum nisi per timorem, et quod faciat bonum nisi per amorem: et propter hoc ad observantiam mandatorum duo sunt necessaria, scilicet timor et amor . -

Avis non potest volare sine duabus alis, nec homo potest ambulare sine duobus pedibus. Similiter non potest esse aliquis perfectus observator mandatorum Dei, nisi sit repletus timore et amore. Sed non repletur homo timore nisi ex consideratione severitatis divinae, nec repletur amore nisi ex consideratione bonitatis divinae.

13. Ista igitur duplex consideratio homini est necessaria. Et propter hoc dicit: Ego sum Dominus Deus tuus, fortis zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios usque in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me.

Fortis zelotes , id est fortissimum habens zelum, scilicet eorum qui oderunt me. Visitans iniquitatem patrum in filios, non quod propter actualia peccata patrum vindicet in filios, sed cum filii sunt imitatores paternorum scelerum, tunc Dominus peccata patrum punit cum peccatis ipsorum usque ad tertiam et quartam generationem, scilicet qui oderunt me . Hoc dicit, ut timeamus et per timorem a malo declinemus: unde in Ecclesiaste : Deum time et mandata eius observa; hoc est omnis homo, id est, ad hoc est omnis homo. Vis mereri, ut ad summum complementum pervenias? Deum time. Sed quomodo timebo? Certe considerando, quod Dominus est fortissimus zelator.

16. Item, cum hoc etiam oportet amare ipsum, quia ipse dicit de se, ut sequitur: Et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me; in quo ostendit nobis, quod Dei misericordia et benignitas transcendit ultionem iniquitatum. Quando cor dilatatur per amorem, tunc homo faciliter servat mandata Dei: Psalmus : Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum. Omnis consummationis vidi finem; latum mandatum tuum nimis. Dicit, quod via mandatorum Dei est lata, tamen quibusdam videtur esse arcta. Certe amantibus est lata: sed non amantibus videtur esse arcta.

Patet igitur, quomodo timor et amor valent ad observantiam mandatorum Dei.

17. Tertio, quaedam valent ad integritatem mandatorum, et ista debent interponi, id est in medio poni: et hoc tangit, cum dicit: Non habebis deos alienos coram me. Non facies tibi, sculptile neque omnem similitudinem eorum quae in caelis sunt, neque quae in terra deorsum, neque eorum quae sunt in aquis.

Nota, quod latria est cultus soli Deo debitus et exhibetur ita, quod nulli alii est debitus . Cultum aliorum prohibet Deus in negativa,

et ex hoc implicuit cultum Dei in affirmativa, quae explicatur in novo testamento, quando dicit Dominus Matthaei quarto : Dominum Deum tuum adorabis et Uti soli servies.

18. Sed quaeritur, quare Dominus prohibuit cultum aliorum in negativa et non explicuit cultum Dei in affirmativa? Certe, quia faciliori modo, quo potuit, voluit nobis dare mandata; et ideo in negativa revocabat a cultu aliorum, ut implicaret cultum suum in affirmativa. - Et notandum, quod revocabat ab omni idololatria. Omne autem, quod adoratur aliud a Deo, aut est creatura intellectualis, ut Angeli et daemones; aut creatura corporalis, ut caelum et terra et aqua et hujusmodi ; aut est figmentum humanae mentis. Et haec tria prohibet Dominus adorare.

19. Sed quare inter idololatriam posuit Dominus figmentum mentis humanae, cum figmentum nihil sit in re? Dico, quod idolum nihil est , immo fertur ad illud quod est in aestimatione.

Et videte, quomodo sacra Scriptura procedit: creaturam intellectualem ponit in supremo, figmentum in medio et naturam corporalem in infimo: et secundum hoc primo prohibet idololatriam respectu creaturae intellectualis, cum dicit: Non habebis deos alienos. Secundo prohibet idololatriam respectu figmenti humanae mentis, cum dicit: Non facies sculptile. Tertio prohibet idololatriam respectu naturae corporalis, cum dicit: Neque facies similitudinem eorum quae in coetis sunt, neque quae in terris, neque eorum quae in aquis sunt. Primo prohibetur respectu caelestium, secundo respectu terrestrium, tertio respectu eorum quae sunt in aquis.

20. De idololatria respectu creaturae spiritualis dicitur in Psalmo : Quoniam omnes dii gentium daemonia, Dominus autem caelos fecit.

De idololatria respectu figmenti mentis humanae dicitur in Psalmo: Confundantur omnes, qui adorant sculptilia, et qui gloriantur in simulacris suis. Quod homo inclinetur ad adorandum figmentum suum et sic glorietur in adorando ipsum, hoc est perversio summa.

De idololatria respectu naturae corporalis dicit Apostolus : Qui commutaverunt gloriam incorruptibilis Dei: sequitur: Et servierunt creaturae potius quam Creatori. Ecce, quod vera adoratio Dei hic implicatur, et omnis idololatria prohibetur.

Habemus ergo adminiculantia ad mandata.

21. Modo dico, quod nos Christiani ultra illum Iudaicum populum, cui haec mandata fuerunt data, videre debemus; quia nobis patefacta est veritas, et secundum tria, quae prohibentur hic, magna lux et vera nobis apparuit. Prohibentur autem tria, per quae avertitur mens humana a reverentia Creatoris sui, et in illis tribus prohibentur nobis primo omnes profanae pactiones daemonum, ibi: Non habebis deos alienos coram me. Secundo prohibentur falsae et superstitiosae adinventiones errorum, ibi: Non facies sculptile. Tertio prohibentur omnes perversae appretialiones mundialium naturarum, ibi: Neque similitudinem eorum quae in cadis sunt etc.

22. Dico igitur, quod in primo verbo: Non habebis deos alienos coram me, prohibentur omnes profanae pactiones daemonum, sive fiant per incantationes verborum, sive per inscriptiones characterum vel imaginum, sive per immolationes sacrificiorum. In istis tribus consistunt omnes partes artis magicae. Et sic prohibendo ista tria, prohibentur omnia, ex quibus oriuntur omnes profanae pactiones daemonum, sive fiant ad transmutationem naturarum , sicut fecerunt magi Pharaonis ; sive ad ludiflcationem sensuum, sicut faciunt histriones ; sive sint ad investigationem futurorum contingentium. Omnia ista vocat Augustinus pactiones daemonum, quia in talibus attribuitur creaturae quod debet attribui Creatori; et ideo tales peccant contra primum verbum mandati, quod est: Non habebis deos alienos coram me. De talibus dicitur in cantico Deuteronomii, trigesimo secundo : Provocaverunt eum in diis alienis, et in eo qui non erat Deus, ad iracundiam concitaverunt. Unde tales incidunt in manus daemonum; Apostolus: Tradidit eos Deus in passiones ignominiae, id est, permisit tradi, exigentibus peccatis eorum.

23. Huius exemplum habemus in quodam litterato , qui diu studuerat, qualiter posset effici dives, et linguam suam fecerat venalem longo tempore, et tamen semper egebat. Cogitavit autem sic: ex quo non possum ditari per Deum, ditabor per diabolum. Quaesivit magum inter Iudaeos et Christianos et nullum invenit. Tandem cogitavit: ego ipse experiar, utrum possim fieri dives per diabolum. Ivit quadam via umbrosa, saxosa et iuxta torrentem et dixit: ubi es, daemon, qui semper quaeris decipere homines? Ego sum hic, ut dem tibi animam meam. Prima et secunda vice non venit daemon nec respondit, quia Dominus adhuc non permisit. Tertia autem vice venit diabolus et dixit: quid petis a me Respondit ille: ut facias me divitem. Cui diabolus:

oportet, quod prius adores me. Et tunc ille incurvavit se et adoravit eum. Et statim diabolus habuit potestatem in ipsum et ludificavit eum: fecit, quod omnes illi lapides videbantur ei esse aurum. Et dixit ei daemon: accipe satis de auro. Et tunc ille gaudens oneravit se lapidibus, et cum venit domum posuit lapides in quodam angulo domus; et accensi sunt lapides, et combusta est domus et quidquid in ea erat, ita quod ipse vix evasit. Cogitavit iterum redire ad locum pristinum dicens: ibo et accipiam satis de auro. Et cum venit ad locum, tunc vidit, quod nihil esset ibi nisi lapides: et sic ludificatus est.

Patet modo, quomodo in primo verbo prohibentur omnes profanae pactiones daemonum.

24. In secundo verbo: Non facies sculptile, prohibentur omnes falsae et superstitiosae inventiones errorum. Et notandum hic, quod omnis error nihil aliud est nisi fictio mentis. Errorem autem facit phantasia obnubilans rationem et faciens videri esse quod non est. Omnes autem falsae et superstitiosae adinventiones errorum proveniunt aut ex improbo ausu investigationis philosophicae, aut ex perverso intellectu sacrae Scripturae, aut ex inordinato affectu carnalitatis humanae.

25. Ex improbo ausu investigationis philosophicae procedunt errores in philosophis, sicut est ponere mundum aeternum, et quod unus intellectus sit in omnibus. Ponere enim mundum aeternum, hoc est pervertere totam sacram Scripturam et dicere, quod Filius Dei non sit incarnatus. Ponere vero, quod unus intellectus sit in omnibus, hoc est dicere, quod non sit veritas fidei nec salus animarum nec observantia mandatorum ; et hoc est dicere, quod pessimus homo salvatur, et optimus damnatur . Hoc igitur ponere provenit ex improbo ausu investigationis philosophicas. Et tales ponunt, quod impossibile sit, mortale devenire ad immortalitatem. Et qui hoc confingit, aut tuetur, aut imitatur sive secundum hoc incedit, errat gravissime, quia facit contra secundum verbum mandati: Non facies sculptile: unde tam fictor quam defensor et imitator, omnes hic prohibentur.

26. Secundo proveniunt errores in aliquibus ex perverso intellectu sacrae Scripturae, sicut in hae-reficis, qui male sentiunt de Trinitate et Spiritu sancto. Tales sunt Ariani, Sabelliani, Donatistae, Pelagiani et hujusmodi.

27. Tertio prohibentur errores, qui proveniunt ex perverso affectu carnalitatis humanae, sicut sunt errores Epicureorum , qui dicunt, nullam aliam esse vitam nisi istam ; et Nicolaitae, qui dicunt, quod liceat, quemlibet turpiter agere cum qualibet. Saraceni etiam id quod dicunt, non habent ex sacra Scriptura nec ex altitudine divinae sapientiae. Omnes igitur errores, quocumque modo procedant, debent tanquam sculptilia abominari, quia peccant contra hoc verbum mandati: Non facies sculptile.

28. De talibus autem, qui hos vel consimiles errores inveniunt, vel tuentur, vel imitantur, dicit Ieremias : Stultus factus est omnis homo a scientia sua, id est ab investigatione propria et nimiae philosophiae, confusus est artifex omnis in sculptili: vana sunt eorum opera et risu digna, et in tempore visitationis suae peribunt. Standum igitur est super hoc quod lumina fidei dictam, et quidquid huic adversatur, totum debemus abominari tanquam sculptile.

Audivi, cum fui scholaris, de Aristotele, quod posuit mundum aeternum: et cum audivi rationes et argumenta, quae flebant ad hoc, incepit concuti cor meum et incepit cogitare, quomodo potest hoc esse? Sed haec modo sunt ita manifesta, ut nullus de hoc possit dubitare . - Patet modo, quomodo in secundo verbo mandati: Non facies sculptile, prohibentur omnes profanae et superstitiosae adinventiones errorum.

29. In tertio verbo: Neque facies similitudinem eorum quae in caelis sunt etc., prohibentur omnes perversae appretiationes mundialium naturarum. Omnis autem perversa appretiatio creaturarum procedit aut ratione sublimitatis, aut ratione sufficientiae, aut ratione delectationis. Primo modo est idololatria superborum ; secundo modo est idololatria avarorum: tertio modo est idololatria lascivorum. Contra primos dicit Propheta : Non erit in te Deus recens, neque adorabis Deum alienum: contra secundos Apostolus: Avaritia est idolorum servitus: contra tertios Apostolus: Quorum Deus venter est. Alias, volente Altissimo, plenius prosequemur.